Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Spem Veneris differt in tempora noctis Apollo.
Non tulit ille moras; virgaque movente soporem
Virginis os tangit: tactu jacet illa potenti,
Vimque Dei patitur: nox cælum sparserat astris:
Phæbus anum simulat, præceptaque gaudia sumit

.
Ut sua maturus complevit tempora venter,

311

[ocr errors][merged small][ocr errors]

307. Tulit debemus Heinsio, qui et mox malit tetigit ; quorum illud in multis est, hoc in Ambrosiano. Cateri fert. Regii nostri fert et tangit. Erravit forsan Gierig qui hanc notam ex doctissimo Burmanni commentario integram cepit. Is enim scripserat " quorum hoc in multis est : illud in Ambrosiano ;” unde apparet tò hoc ad tetigit et tò “illud” ad tulit esse referendum ; et meam sententiam probant, quæ sequuntur “cæteri fert.Inde certius hæret mihi in mente Heinsium, nimiæ corrigendi et mutandi textum auctoris cupidini indulgentem, hoc loco, ut sæpius alibi, verbum rarius pro frequentiori sine causa accepisse. Virgaque movente soporen. De virga illa diximus ad i. 671 et 715. Movere, arcessere. Alibi ducere somnos; ii. 735; Seneca Herc. Et. 645. Tangit, Délyelv de hac virga dixerunt Græci; Latini mulcere et permulcere. Jacet somno oppressa.

309. Nor sparserat, etc. ostenderat cælum sparsum, variegatum, stellis ; ii. 193. sparsu miracula in cælo. Horat. I. Sat. v. 10. Nor cælo diffundere signa parabat. Anum simulat more Deorum, quum aliquem decipere vellent; iii. 275; vi. 26; xiv. 655. Pracepta gaudiu, jam antea capta vel a Mercurio (Heroid. xvii. 107. Ad possessa venis præceptaque gaudia serus. Spes tua lenta fuit : quod petis, alter habet,) vel ab ipso A polline mente jam præcepta, ut Eleg. ad Liv. 29. præcepta mente fovebus gaudia. Gaudia vox propria in hac re. Sumere, percipere; Art. Amat. ii. 661. carpere gaudia.

311. Venter, onus ventris. Maturus vide ad ix. 283. Alipedis Mercurii talaria alata in pedibus gestantis ; quod idcirco fingitur, quia Mercurius velocissima est omnium planetarum. Stirps Dei, Deus quatenus erat stirps, pater, propaginis, filii. Utrumque vocabulum ab arboribus translatum. De Autolyco confer Hygini fabulam 201. et Pherecyd. d. 1. De conjuge ejus vide supra viii. 738. Is poterat candida de nigris, et de candentibus atra facere ; artem enim acceperat a patre et colorem et formam rerum raptarum mutandi, ne deprehenderetur in furto rapacissimus Autolycus. Secundum Pherecyderm poterat furta άλλοιούν είς και θέλοι μορφής, id quod latius explicat Hyginus : “ Ut quidquid surripuisset, in quamcunque effigiem vellet, transmutaretur, ex albo in nigrum, vel ex nigro in album, in cornutum ex mutilo, in mutilum ex cornuto.” In his artibus non degener erat patris

. De fraudibus et furtis Mercurii Jani Exc. iii. ad Horatium, lib. i. Od. ita judicat : “Quoniam omnia, in quibus ingenii solertia cernitur, Mercurio tribuuntur, hinc Deus est omnis doli ac fraudis, in qua callidum acumen est, qua imponitur et illuditur aliis, vel prudentia civili ac bellica postulante, vel animi tantum oblectandi innocentisque joci edendi, aut ingenii ostendendi causa : quo referenda e. g. furta jocosa, præstigiæ, illusiones sensuum, etc. Quod universum quum Græci Khoanv, Latini furtum dicant, ipseque Mercurias indeληϊστήρ, φιλητών ópxapòs, fur, furibus aptus, etc. au

[ocr errors]

ter,

Apok Alipedis de stirpe Dei, versuta propago,
te pe Nascitur Autolycus, furtum ingeniosus ad omne,
Enti, Qui facere assuêrat, patriæ non degener artis,
em Candida de nigris, et de candentibus atra. 315
udios Nascitur e Phæbo, namque est enixa gemellos,

Carmine vocali clarus, citharaque Philammon.
Quid peperisse duos, et Dîs placuisse duobus,
Et forti genitore, et progenitore Tonanti 319
Esse satam prodest ? an obest quoque gloria mul-
Obfuit huic certe: quæ se præferre Dianæ [tis ?
Sustinuit, faciemque Deæ culpavit: at illi [quit.
Ira ferox mota est: “

Factisque placebimus,” in-
Nec mora; curvavit cornu, nervoque sagittam
Impulit, et meritam trajecit arundine linguam. 325
Lingua tacet, nec vox, tentataque verba sequuntur;
Conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.
Quem, misera o pietas! ego tum patruoque dolo-
Corde tuli, fratrique pio solatia dixi. [rem

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

deteriorem sua pronuntiavit. Hyginus : “ In venatione in Dianam locuta est superbius.”

328. Quem, misera o pielas, etc.) Hunc locum ita constituit Heinsius; olim edebatur quam miser amplerans ego tunc. Duo (et nostri Regii) quam miser, o pietas; plerique, quam misero pietas; unus quem misero, o pietas. O misera pietas solennis exclamatio, ubi de malis pio inflictis sermo; vide Heinsium. Sed an ita scripserit Ovidius certo affirmare non ausim. Patruo corde. Heinsius interpretatur, forti et duro corde. Immo, ita ut decet patruum, veni in societatem doloris, et solatus sum fratrem pium, id est, uuice amantem filiam, sed surdo solatia adhibui.

[ocr errors]

runt.

318. Et Dis.] Unus Heinsii quid Dis. Hac generis, amantium, et prolis gloria elata Chione perit.

322. Sustinuit, ausa est. Culpavit :

[ocr errors]

335

[ocr errors]

Quæ pater, haud aliter quam cautes murmura ponti,
Accipit; et natam delamentatur ademptam. 331
Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
In medios fuit ire rogos : quater inde repulsus
Concita membra fugæ mandat, similisque juvenco
Spicula crabronum pressa cervice gerenti,
Qua via nulla, ruit: jam tum mihi currere visus
Plus homine est; alasque pedes sumpsisse putares

:
Effugit ergo omnes; veloxque cupidine leti
Vertice Parnasi potitur: miseratus Apollo,
Quum se Dædalion saxo misisset ab alto,
Fecit avem, et subitis pendentem sustulit alis,
Oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
Virtutem antiquam, majores corpore vires:
Et nunc accipiter, nullis satis æquus, in omnes
Sævit aves; aliisque dolens fit causa dolendi. 345

Quæ dum Lucifero genitus miracula narrat

340

330. Cautes vel mentis attonitæ. Virg. Æneid. vi. 471. vel, ut b. I. surditatis symbolum. Delamentari nova compositio ad formam rwv demirari et deamare, in quibus de vim habet intendendi, ut e in emirari apud Horatium, I. Od. v. 8.

334. Concitus, celer, ut iv. Fast. 461. concito cursu fertur. Similiter incitus ; Cic. N. D. ï. 35. inciti delphini. Pressa, cui impressa sunt spicula. Currere plus, currere velocius. Cursus ille adumbratio volatus. Etiam ii. 586. Cranai filia, antequam in cornicem transiret, currebat. Et currere adeo pro volare, viii. 203.

338. Effugit ergo omnes, etc.) Hunc quoque versum esse adulterinum vix dubitat Heinsius.

341. Sustulit alis eleganter pro, dedit alas, quia aves in sublime tolluna tur alarum ope. ii. 587 et 708 ; viii.

256. Multi MSS. sustinet, non minus eleganter ; aves enim sustinent se alis, iv. 411; aura cadentem sustinuisse visa est, viii. 148. Pendentem, ut penderet, volaret; vi. 667. Corpora Cecropidum pennis pendere putares, Pendebant pennis; viii. 145. de Niso : jam pendebat in auras. Aliter originem accipitris narrat Anton. Liberalis 3. Hieras, vir justus et nobilis inter Mariandynos, quum Teucris a Neptuno vexatis opem tulisset, mutato corpore, mutatisque moribus accipiter factus est. Μέγιστα γάρ υπ' ανθρώπων φιληθέντα πλείστον εποίησεν (Ποσε δών) υπό των ορνέων μισηθήναι, και πολλούς ανθρώπους αποθανείν κωλύσαντα, , πλείστους εποίησεν αυτόν ορνίθων αποκτείναι.

346. Quæ dum Lucifero, etc.) Fabula altera de lupo. Secundum Nicandrum apud Anton. Peleus, inter

De consorte suo, cursu festinus anhelo niptan

Advolat armenti custos Phoceus Anetor.
ZUS “Heu, Peleu, Peleu! magnæ tibi nuntius adsum
repes
Cladis," ait: quodcunque ferat, jubet edere Pe-

350
leus.
quez
enti, : Pendet

, et ipse metu trepidat Trachinius heros. Ille refert: “ fessos ad litora curva juvencos

Appuleram, medio quum Sol altissimus orbe helet

Tantum respiceret, quantum superesse videret. colle Parsque boum fulvis genua inclinârat arenis, 355 Ito .

Latarumque jacens campum spectabat aquarum:
Pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;
Nant alii

, celsoque extant super æquora collo.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

fecto Eurytione, Iri filio, ad Acastum
fugit

, et inde ad Chirona. Hinc, ovi-
bus et bobus collectis, ad Irum pergit,
eaque cædis nomine mulctæ offert;
quum recusaret Irus, Peleus ea ora-
culo monitus libera mittit: lupus ar.
menta invadit. Consors, frater, ut xiii.
663. Tibul. II. v. 24 : consors sanguis,
fraternus sanguis, viii. 445. De uxore
est vi. 94; de sorore III. Pont. ii. 48.
Miracula de consorte, miram fratris
conversionem.

Festinus, festinans. Vocem hanc ab Ovidio primo usurpatam esse contendit Schirachius male; occurrit enim apud antiquiores, v. c. Virgilium, Æn. ix. 488. Cursu festinus anhelo, currens tam festinanter, ut anhelaret. Phoceus, e Phocide.

351. Pendet, et ipse, etc.] Hic quo-
que amabilem et humanum se osten-
dit Ceyx. Pendere et suspensus ele-
ganter dicitur animus, quum versatur
incertus inter spem et metum, hinc
quum anxius est et sollicitus de eventu
rei. Sed Heinsius, qui paratus nimis
est ad delendos versus,

hunc
spurium judicat, improbante Burman-
no, qui e multis MSS. recte legi vult,
Pendet et ipse metu trepidus, etc. Vul-

go trepidi Trachinius oris ; bic versus servatur, Heinsius conjicit trepidus Trachinius hæres.

352. Ile refert; etc.) Prolixitas et nimia diligentia hujus narrationis male convenit perturbationi et festinationi pastoris. Meridianum tempus tribus modis declarat ; varias boum recreationes eleganter quidem, alieno tamen loco, enarrat, neque templi descriptio hic locum suum habet. Fessos a via et æstu solis. Appuleram, adegeram. Absolute sic appellere Cic. i. Div. 44. Tantum viæ aut cæli respiceret, post se relictum haberet. ii. 187 sqq.

355. Inclinárat.] Bene boum quiescentium habitum notat; inclinatis enim illi genibus, et capite fere immoto eundem semper locum spectant, ut nunc latarum campum aquarum, latum mare : Vulgo (et in nostris Regiis) campos aquarum. Quum autem gramina carpunt, et tardis gradibus procedunt, et modo in hanc, modo in illam partem vestigia ferunt, quod verbo errare exprimitur. Etiam tertium recreationis genus suavi imagine exornavit, celsoque extant, etc.

[merged small][ocr errors]

quoque

[ocr errors]

Templa mari subsunt, nec marmore clara, nec auro;
Sed trabibus densis, lucoque umbrosa vetusto: 360
Nereïdes Nereusque tenent: hos navita templi
Edidit esse Deos, dum retia litore siccat. step
Juncta palus huic est, densis obsessa salictis,
Quam restagnantis fecit maris unda paludem.
Inde, fragore gravi strepitans, loca proxima terret, pipa
Bellua vasta, lupus; silvisque palustribus exit, 366
Oblitus et spumis, et spisso sanguine rictus
Fulmineos; rubra suffusus lumina flamma.
Qui, quanquam sævit pariter rabieque fameque,
Acrior est rabie: neque enim jejunia curat 370
Cæde boum diramque famem satiare, sed omne

sed

[ocr errors]

359. Templa, pro, templum. Subsunt, prope sunt, ut ver. 234. Lenzius vero monet, domum Nerei et Nereidum sub mari intelligi; etenim et alios poetas lucos memorare in fundo maris. At ita custos pecoris domum illam non vidisset ; neque poeta sic elocutus esset illam domum. Bene judicat Gierig ; sic et glossator aliquis supra subsunt scripsit vel juncta in nostro Codice B. Clura est, splendentia, ut ii. 2. Trabibus umbrosa, obscura arborum umbra. Quia in lucis sacris arbores cædere non licebat; hinc fere semper eorum vetustas, quæ et ipsa aliquid sanctitatis habet, commemora

Tenent templum, qui in eo coluntur. Navita, piscator. Pro, in litore versans, maluit specialem et gratam ideam, dum retia (in) litore siccat. Edidit, scilicet mihi.

363. Obsessa densis, cincta salictis, in quibus latere commode et commorari lupus poterat. Quam-paludem. Solet ita substantivum præcedens post relativum repeti, etiam ubi oratio minime ambigua.

365. Inde, fragore gravi, etc.] In vastitate lupi et feritate augenda non

nimius est, immo præclare imitatur sermonem hominum portento aliquo obstupefactorum. Conf. Horatius, I. Od. xxii. 13 sqq. et Noster viii. 282 sqq. Inde, ex istis latibulis prodiens. Fragore gravi strepitans, et plurima et crassiora ligna frangens, ut strepitus longius audiretur. Audiri poterat, non videri propter salictorum densitatem. Silvisque palustribus. Burmannus negat salicta nunc satis apte silvas vocari; de suo igitur dedit ulvisque. Spisso, concreto.

Rictus fulmineos ; vide ad x. 550. Supra iv. 96. Venit ecce tecenti Cæde leæna boum spumantes oblita rictus. Oculi suffusi rubra flamma, rubore igneo, furoris signo.

369, Savit, omnia vastat et trucidat, incitatus fame, quæ multum vexat lupum, unde improbas ventris rabies apud Virgilium, Æneid. ii. 356. Sed hic, tanquam tigris, acrior, sævior et iracundior est, rabie, propter furorem a Nereidibus ei immissum. Jejunia id quod famem. Satiare, sedare. Cæde, carne boum cæsorum : non curat satiare, non vult, non id agit, ut famem sedet, cui rei sufficeret vel unus bos

tur.

cesus,

« AnteriorContinua »