Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quoque satus, memorat; tantum sua crimina celat. Mentitusque fugæ causam, petit urbe, vel agro 281 Se juvet: hunc contra placido Trachinius ore Talibus alloquitur: "Mediæ quoque commoda plebi

Nostra patent, Peleu; nec inhospita regna tenemus. Adjicis huic animo momenta potentia, clarum Nomen, avumque Jovem : nec tempora perde precando;

[deto,

Quod petis, omne feres; tuaque hæc pro parte viQualiacunque vides: utinam meliora videres!" Et flebat: moveat quæ tantos causa dolores, 289 Peleusque comitesque rogant ; quibus ille profatur: "Forsitan hanc volucrem, rapto quæ vivit, et omnes

velati Palladis, et 237. Præferre manibus vittas ac precantia verba; viii. 116. pacifera manu ramum prætendit oliva; xi. 101. velati ramis oleæ, veniamque rogantes. Velare verbum sacrum et solenne de corollis et vittis frontem ambientibus, templorum postes cingentibus, ramos supplicum obvolventibus. De origine hujus ritus Heynius ad Virg. viii. 128. hæc observat. "A religione ritum ductum esse manifestum fit e vittis seu infulis laneis, obvolventibus ramum oleaginum, cujus usus erat cum in sacris, tum in lustratione, et expiatione. Adeoque is, qui præferebat, ikÉTNS, supplex factus, aut crimen expiare se et culpam deprecari velle symbolice et religiose significabat, aut simpliciter per sacra et deos se supplicare testatum faciebat. Hinc omnino fœderis, pacis et legationis symbolum est factum."

281. Fuga, exilii. Urbe vel agro juvet, urbem vel agrum sibi assignet, ubi cum armentis suis habitet. Heroid. ii. 55. Te juvi portuque locoque. Ibi

loca laudant Interpretes, in quibus hospitio, tecto, limine, cibo, ope juvare alterum dicitur.

283. De media plebe vide ad ix. 360. Commoda nostra, commoda, quæ leges largiri possunt, habitatio in urbe agrisve, tutela, etc. Similiter h. v. in re militari; Art. Amat. i. 131. Patent, quæ facile impetrantur a media plebe, imo a regiis viris; quorum copia facilis est sic mulieres patent viris, locus patet proficiscentibus, Dii patent precantibus, gloria patet viris fortibus.

285. Huic animo.] In his vocibus hærent interpretes, sine causa. Præterquam quod ego hoc animo, benigno scilicet et liberali sum, tu momenta potentia, causas et rationes gravissimas commemoras. Clarum nomen et de rebus gestis et de genere nobili capi potest. Opponitur ignotum nomen, ix. 669. Tuaque hæc, etc. omnes res meas tecum partiar, asciscam te in partem regni: neglexerat autem regni sui statum dolore fratris amissi.

291. Rapto que vivit, etc.] Circumloquitur accipitrem, sed non satis

295

Terret aves, semper pennas habuisse putetis.
Vir fuit: et tanta est animi constantia, quantum
Acer erat, belloque ferox, ad vimque paratus,
Nomine Dædalion, illo genitore creatus,
Qui vocat Auroram, cœloque novissimus exit.
Culta mihi pax est; pacis mihi cura tuendæ
Conjugiique fuit: fratri fera bella placebant.
Illius virtus gentes, regesque subegit,

Quæ nunc Thisbæas agitat mutata columbas. 300
Nata erat huic Chione, quæ dotatissima forma
Mille procis placuit, bis septem nubilis annis.
Forte revertentes Phoebus, Maiaque creatus,
Ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo,

Videre hanc pariter; pariter traxere calorem. 305

perspicue ; quandoquidem et aliæ aves rapto vivunt. Ver. 293. delendum censet Heinsius quia vix Latinus sit, et quia, eo sublato, omnia sint plana. Est sane corruptus, sed quo minus eum deleamus, impedit hoc, quod nulla oppositio est in volucris et acer; namque etiam volucres acres dici possunt: acer perpetuum bellatoris epitheton. Ipsa militia acris apud Horatium, I. Od. xxix. 2. Versus ille 293 extat in nostris Codicibus, et bene eum servavit Gierig. Ferox, animosus; Livius, xxvi. 26. consules bellicosos ambo, viros acres nimis et feroces; Sallustius, Jug. xx. 2. Ipse acer, bellicosus; Velleius, I. iii. 1. acer belli. Vis de bello, ut in illo, vim parare alicui; vid. Corte ad Sallustium, Cat. xxxv. 5. Qui vocat Auroram eleganter, quem sequitur Aurora; Tibullus, I. ix. 62. rota Luciferi provocat orta diem; Virgilius, Æn. ii. 802. Lucifer ducit diem. Hinc nomen Luciferi. Sed quia idem Solem interdum sequitur, hinc etiam Noctifer vocatur a Catullo Carm. 63. Coloque, etc. vide ii. 115.

300. Thisbeas.] Thisbe, urbs Bootiæ columbis abundans, in primis portus Thisbæorum columbis plenus. Stephan. in h. v. Homerus, Il. B. 502. πολυτρήρων Θίσβη, columbis abundans. Statius, vii. 261. Dionais avibus circumsona Thisbe. Hinc docte et ornate Thisbæas columbas pro, columbas universe. Sed hos quoque duos versus delendos censet Heinsius, quia Nasoniano nitori non respondeant et superflui sint. In quo mihi secus videtur: solet enim Naso noster passim aliquid aspergere de mutato usu virium et virtutum hominum transformatorum. Mansit fratri ingenium ferox. Agitare verbum proprium de venatoribus et avibus rapacibus; v. 606. Ut solet accipiter trepidas agitare columbus.

301. Chione.] Confer fabulam 200 Hygini, qui addit illam ab aliis poetis Philoniden vocari: et sic eam vocat Pherecydes apud Schol. Homeri ad Od. T. 432.

305. Traxere calorem, ut iv. 679. trahit inscius ignes: vide ad x. 594.

Spem Veneris differt in tempora noctis Apollo. Non tulit ille moras; virgaque movente soporem Virginis os tangit: tactu jacet illa potenti, Vimque Dei patitur: nox cœlum sparserat astris: Phoebus anum simulat, præceptaque gaudia sumit. Ut sua maturus complevit tempora venter,

307. Tulit debemus Heinsio, qui et mox malit tetigit; quorum illud in multis est, hoc in Ambrosiano. Cæteri fert. Regii nostri fert et tangit. Erravit forsan Gierig qui hanc notam ex doctissimo Burmanni commentario integram cepit. Is enim scripserat "quorum hoc in multis est: illud in Ambrosiano;" unde apparet rò "hoc" ad tetigit et rò "illud" ad tulit esse referendum; et meam sententiam probant, quæ sequuntur "cæteri fert." Inde certius hæret mihi in mente Heinsium, nimiæ corrigendi et mutandi textum auctoris cupidini indulgentem, hoc loco, ut sæpius alibi, verbum rarius pro frequentiori sine causa accepisse. Virgaque movente soporem. De virga illa diximus ad i. 671 et 715. Movere, arcessere. Alibi ducere somnos; ii. 735; Seneca Herc. Et. 645. Tangit, Oéλyev de hac virga dixerunt Græci; Latini mulcere et permulcere. Jacet somno oppressa.

309. Nox sparserat, etc. ostenderat cœlum sparsum, variegatum, stellis ; ii. 193. sparsa miracula in cœlo. Horat. I. Sat. v. 10. Nox cælo diffundere signa parabat. Anum simulat more Deorum, quum aliquem decipere vellent; iii. 275; vi. 26; xiv. 655. Præcepta gaudia, jam antea capta vel a Mercurio (Heroid. xvii. 107. Ad possessa venis præceptaque gaudia serus. Spes tua lenta fuit: quod petis, alter habet,) vel ab ipso Apolline mente jam præcepta, ut Eleg. ad Liv. 29. præcepta mente fovebas gaudia. Gaudia vox propria in hac re. Sumere, percipere; Art. Amat. iii. 661. carpere gaudia.

311

311. Venter, onus ventris. Maturus vide ad ix. 283. Alipedis Mercurii talaria alata in pedibus gestantis; quod idcirco fingitur, quia Mercurius velocissima est omnium planetarum. Stirps Dei, Deus quatenus erat stirps, pater, propaginis, filii. Utrumque vocabulum ab arboribus translatum. De Autolyco confer Hygini fabulam 201. et Pherecyd. d. 1. De conjuge ejus vide supra viii. 738. Is poterat candida de nigris, et de candentibus atra facere; artem enim acceperat a patre et colorem et formam rerum raptarum mutandi, ne deprehenderetur in furto rapacissimus Autolycus. Secundum Pherecydem poterat furta αλλοιοῦν εἰς ὃ θέλοι μορφῆς, id quod latius explicat Hyginus: “Ut quidquid surripuisset, in quamcunque effigiem vellet, transmutaretur, ex albo in nigrum, vel ex nigro in album, in cornutum ex mutilo, in mutilum ex cornuto." In his artibus non degener erat patris. De fraudibus et furtis Mercurii Jani Exc. iii. ad Horatium, lib. i. Od. ita judicat: "Quoniam omnia, in quibus ingenii solertia cernitur, Mercurio tribuuntur, hinc Deus est omnis doli ac fraudis, in qua callidum acumen est, qua imponitur et illuditur aliis, vel, prudentia civili ac bellica postulante, vel animi tantum oblectandi innocentisque joci edendi, aut ingenii ostendendi causa: quo referenda e. g. furta jocosa, præstigiæ, illusiones sensuum, etc. Quod universum quum Græci Kλoжην, Latini furtum dicant, ipseque Mercurius inde ληϊστὴρ, φιλητῶν opxapòs, fur, furibus aptus, etc. au

315

319

Alipedis de stirpe Dei, versuta propago,
Nascitur Autolycus, furtum ingeniosus ad omne,
Qui facere assuêrat, patriæ non degener artis,
Candida de nigris, et de candentibus atra.
Nascitur e Phoebo, namque est enixa gemellos,
Carmine vocali clarus, citharaque Philammon.
Quid peperisse duos, et Dîs placuisse duobus,
Et forti genitore, et progenitore Tonanti
Esse satam prodest? an obest quoque gloria mul-
Obfuit huic certe: quæ se præferre Dianæ [tis?
Sustinuit, faciemque Deæ culpavit: at illi [quit.
Ira ferox mota est: "Factisque placebimus," in-
Nec mora; curvavit cornu, nervoque sagittam
Impulit, et meritam trajecit arundine linguam. 325
Lingua tacet, nec vox, tentataque verba sequuntur;
Conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.
Quem, misera o pietas! ego tum patruoque dolo-
Corde tuli, fratrique pio solatia dixi. [rem

diat; fuerunt qui decepti vocabulorum (quorum Græcum et Latinum usum nescirent) speciali et notiori significatione, eum furum et latronum (malo sensu) Deum facerent."

317. Carmine vocali, cantu. Philammon. Constantius Fanensis scribendum censet Philemon, ut sit nomen ab arte ductum, a píλoç, amicus, et οἴμη, cantus. Is inter antiquissi

mos musicos refertur etiam a Plutarcho de Musica, p. 1132. Choros virginum primus instituisse traditur a Pherecyde. Musæ eum canendi certamine superatum postea oculis privâ

runt.

318. Et Dis.] Unus Heinsii quid Dis. Hac generis, amantium, et prolis gloria elata Chione perit.

322. Sustinuit, ausa est. Culpavit:

deteriorem sua pronuntiavit. Hyginus: "In venatione in Dianam locuta est superbius."

328. Quem, misera o pietas, etc.] Hunc locum ita constituit Heinsius; olim edebatur quam miser amplexans ego tunc. Duo (et nostri Regii) quam miser, o pietas; plerique, quam misero pietas; unus quem misero, o pietas. O misera pietas solennis exclamatio, ubi de malis pio inflictis sermo; vide Heinsium. Sed an ita scripserit Ovidius certo affirmare non ausim. Patruo corde. Heinsius interpretatur, forti et duro corde. Immo, ita ut decet patruum, veni in societatem doloris, et solatus sum fratrem pium, id est, uuice amantem filiam, sed surdo Isolatia adhibui.

Quæ pater, haud aliter quam cautes murmura ponti,
Accipit; et natam delamentatur ademptam. 331
Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
In medios fuit ire rogos: quater inde repulsus
Concita membra fugæ mandat, similisque juvenco
Spicula crabronum pressa cervice gerenti, 335
Qua via nulla, ruit: jam tum mihi currere visus
Plus homine est; alasque pedes sumpsisse putares.
Effugit ergo omnes; veloxque cupidine leti
Vertice Parnasi potitur: miseratus Apollo,
Quum se Dædalion saxo misisset ab alto,
Fecit avem, et subitis pendentem sustulit alis,
Oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
Virtutem antiquam, majores corpore vires:
Et nunc accipiter, nullis satis æquus, in omnes
Sævit aves; aliisque dolens fit causa dolendi. 345
Quæ dum Lucifero genitus miracula narrat

340

330. Cautes vel mentis attonitæ. Virg. Æneid. vi. 471. vel, ut h. 1. surditatis symbolum. Delamentari nova compositio ad formam rwv demirari et deamare, in quibus de vim habet intendendi, ut e in emirari apud Horatium, I. Od. v. 8.

334. Concitus, celer, ut iv. Fast. 461. concito cursu fertur. Similiter incitus; Cic. N. D. ii. 35. inciti delphini. Pressa, cui impressa sunt spicula. Currere plus, currere velocius. Cursus ille adumbratio volatus. Etiam ii. 586. Cranai filia, antequam in cornicem transiret, currebat. Et currere adeo pro volare, viii. 203.

338. Effugit ergo omnes, etc.] Hunc quoque versum esse adulterinum vix dubitat Heinsius.

341. Sustulit alis eleganter pro, dedit alas, quia aves in sublime tolluntur alarum ope. ii. 587 et 708; viii.

256. Multi MSS. sustinet, non minus eleganter; aves enim sustinent se alis, iv. 411; aura cadentem sustinuisse visa est, viii. 148. Pendentem, ut penderet, volaret; vi. 667. Corpora Cecropidum pennis pendere putares, Pendebant pennis; viii. 145. de Niso: jam pendebat in auras. Aliter originem accipitris narrat Anton. Liberalis 3. Hierax, vir justus et nobilis inter Mariandynos, quum Teucris a Neptuno vexatis opem tulisset, mutato corpore, mutatisque moribus accipiter factus est. Μέγιστα γὰρ ὑπ' ἀνθρώπων φιληθέντα πλεῖστον ἐποίησεν (Ποσε δῶν ὑπὸ τῶν ὀρνέων μισηθῆναι, καὶ πολλοὺς ἀνθρώπους αποθανεῖν κωλύσαντα, πλείστους ἐποίησεν αὐτὸν ὀρνίθων ἀποκτεῖναι.

346. Quæ dum Lucifero, etc.] Fabula altera de lupo. Secundum Nicandrum apud Anton. Peleus, inter

« AnteriorContinua »