Imatges de pàgina
PDF
EPUB

245

Tertia forma fuit maculosæ tigridis; illa
Territus acides a corpore brachia solvit.
Inde Deos pelagi, vino super æquora fuso,
Et pecoris fibris, et fumo turis adorat.
Donec Carpathius medio de gurgite vates,
"Eacida," dixit, "thalamis potiere petitis. 250
Tu modo, quum gelido sopita quiescet in antro,
Ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.

Nec te decipiat centum mentita figuras; [formet."
Sed preme quidquid erit, dum quod fuit ante re-
Dixerat hæc Proteus, et condidit æquore vultum;
Admisitque suos in verba novissima fluctus. 256
Pronus erat Titan, inclinatoque tenebat

Hesperium temone fretum; quum pulchra relicto Nereïs ingreditur consueta cubilia ponto.

Vix bene virgineos Peleus invaserat artus, 260

249. Carpathium mare, Carpathon insulam prope Ægyptum ambiens. In eo Protei sedes, forte quia fabula ejus ex Ægypto in Græciam translata erat. Secundum Apollodorum Peleus non a Proteo, sed a Chirone edocetur, qua arte capienda sit Dea maris. Auctor Argumenti Neptunum admiscet, qui a peleo placatus preces ejus Proteo commendaverit.

253. Mentiri ut v. 326. et sæpe. Sed preme, id est tenaciter tene. Reformare, in priorem formam mutare, ut ix. 400. reformatus in primos annos. Sed nunc intransitive, in priorem formam redire, se mutare.

256. Admisitque, etc.] Ingeniose, ut ii. 363. cortex in verba novissima venit.

257. Prona dicuntur sidera, quum ad occasum vergunt. Etiam pronus mundus, pars cœli occidentalis; Seneca Herc. Fur. 125. Via prona solis occidentis supra ii. 67; vid. Brouckh. ad Propertium, I. xvi. 23. De incli

[blocks in formation]

260. Vix bene amat Noster, ut ii. 47; Fast. v. 278; vi. 513. Bene hic videtur augere vim roũ vix. Peleus. Peleus, inquit Fulgentius, est ŋλòç, lutum, terra, id est, caro; Thetis aqua, id est, humor; Jupiter, qui utraque gignit et conjungit, est ignis, id est anima: hinc natus est Achilles, id est, homo perfectus. Novet formas, in novas semper formas transit, ut ii. 648. Pro tendit e margine Gryph. edit. et cum Mitsch. dedi tendi, quod etiam Heinsio arridebat, qui addit: In partes diversas tenduntur brachia, quando ligantur post tergum. Ideoque et aversas malit. Sine causa. De ligatione post tergum non est sermo, tantum de distentis brachiis. Nonnulli etiam legunt brachia tendens, Tum de

mum, etc.

Illa novat formas; donec sua membra teneri
Sentit, et in partes diversas brachia tendi.
Tum demum ingemuit: "neque," ait, "sine nu-

mine vincis:"

[heros,

Exhibita estque Thetis: confessam amplectitur Et potitur votis, ingentique implet Achille.

265

VII. Felix et nato; felix et conjuge Peleus; Et cui, si demas jugulati crimina Phoci, Omnia contigerant! Fraterno sanguine sontem, Expulsumque domo patria Trachinia tellus

264. Exhibita est, ut vi. 44. Pallada exhibuit, deposita mentita figura Palladis formam rursus sumpsit. Confessam eodem redit; iii. 2. Jupiter se confessus erat. Ingens solenne heroum epitheton propter corporis magnitudinem, quam iis prisca ætas tribuit. Hinc ingens Eneas Virgilio, vi. 413; ingens Idomeneus Sthenelusve Horatio, IV. Od. ix. 19. Sed hoc loco malim ad insignem fortitudinem referre, qua enituit Achilles. Sic Horatius, III. Od. vi. 35. ingens Antiochus propter opes ingentes; supra viii. 309. magni creator Achillis. Implet. ix. 280. Implérat uterum generoso germine. Hinc mulieres gravidæ plenæ, ut x. 469. Myrrha plena patris. Cæterum Clericus ad Hesiodum Theog. ver. 1004. suspicatur, Pelea Achillem ex se et ignota vulgo matre natum sustulisse, aut e fano Neptuni Nereidumve, aut ex ipso litore maris.

266-409. Peleus exul ad Ceycem fugit. De lupo mutato conf. Schol. Lycophronis ad ver. 175. qui cum Nostro consentit, et Anton. Liberalem 38. qui dissentit. Eadem narraverat et Dorotheus in Metam. ut ex Plutarch. paral. min. p. 311. apparet. Euripides Pelei exilium argumentum fabulæ fecerat. De eo vide et Apollodor. III. xiii. I sq.

267. Jugulati crimina Phoci.] Cæ

dem hanc diu ante esse factam, quam Thetida duceret, supra jam ad ver. 229. monuimus. Telamon et Peleus Eaco nati erant ex Endeide, quam Pausanias Scironis, Apollodorus autem Chironis filiam dicit; Phocus vero ex Psamathe, Nerei filia, Thetidis sorore. Is Phocus, relicta Ægina, terræ ejus ad Parnassum, quæ jam ab antiquiore quodam Phoco, Ornytionis filio, Phocidis nomen habebat, regnum adeptus, fecit, ut etiam proxima loca Phocidis nomine comprehenderentur. Sed fratres, sive a matre Endeide sollicitati, sive suo ipsorum odió impulsi, quum viderent, eum præ ipsis amari a patre, invitârunt eum aliquando Æginam, ut ludis et certaminibus, quibus ille excellebat, interesset; iisque commissis disco aut rudi saxo fratrem percusserunt. Præcipuas in ea cæde partes Telamonis fuisse Apollodorus narrat, Pelei Pausanias. Ambo igitur expulsi sunt ab Eaco. Phoci sepulcrum apud Æginetas ostendebatur, imposito saxo, quo percussus erat; Pausanias Corinth. p. 177 et 179; Phoc. p. 872: Apollodorus, III. xii. 6: Anton. Liberalis, cap. 38: Apollonius Rh. i. 93 sqq; et Schol. ad ver. 207: Schol. Pindari ad Olymp. viii. 39.

269. Expulsumque domo, etc.] Supra ex Apollod. vidimus, Phthiam ad

Accipit: hic regnum sine vi, sine cæde, tenebat
Lucifero genitore satus, patriumque nitorem 271
Ore ferens Ceyx; illo qui tempore moestus,
Dissimilisque sui, fratrem lugebat ademptum.
Quo postquam Eacides fessus curaque viaque
Venit; et intravit, paucis comitantibus, urbem;
Quosque greges pecorum, quæ secum armenta
trahebat,

Haud procul a muris sub opaca valle reliquit.
Copia quum facta est adeundi prima tyranni;
Velamenta manu prætendens supplice, qui sit,

Eurytionem pervenisse Pelea fraterno sanguine pollutum. Nec aliter Anton. Liberalis; Apollonius Rh.; Schol. Lycophronis, p. 37; Hyginus, fab. iv. p. 36. Itaque aut alios auctores Noster secutus est, aut Peleus, exul vagus, relictis multis aliis locis, tandem apud Eurytionem hæsit.

271. Lucifero satus Ceyx.] Ceyx Phosphori, hoc est, Luciferi fuit filius, Halcyonesque maritus. Ceyr, Trachiniorum rex, etiam Herculis amicitia notus; Pausanias Attic. p. 79. Nitorem omnino de insigni corporis pulchritudine capiamus, de qua sæpe dicitur. Horatius, I. Od. xix. 5. Urit me Glycera nitor, isque nitor cum splendore siderum comparari solet; II. Od. v. 18 sqq; et supra ii. 723. ubi vide notam de Luciferi splendore. Etiam Lucianus, p. 129. eum vocat τὸν Εωσφόρου, καλοῦ πατρὸς καλὸν vióv. Conf. et Hygini fabulam 65. Etiam amabilem et liberalem describit hunc regem, cum Schol. Homeri ad Il. i. 558. Apollodorus et alii elatum eum finxerunt, adeo ut Jovem se appellari voluerit. Dissimilis sui, non ea hilaritate animi, non ea serenitate vultus, non eo splendore cultus, quo alias esse solebat. Luctus deformat VOL. IV.

276

hominem ejusque domum apud Virgilium, Æn. xii. 805.

Hinc

276. Pecorum a sciolo additum esse, qui crediderit rò greges id requirere, ut armentis opponi possent, censet Burmannus; præfert igitur ex uno Heinsii MS. greges secum. Posset quidem pecorum abesse, sed potuit etiam addi; Virgilius, Æn. vii. 538. Quinque greges illi balantum, quina redihant Armenta. Regii nostri greges pecorum. Pecora dici minores bestias, oves, hircos, capras constat. pecora et armenta ita conjunguntur, ut greges et armenta, Curt. VIII. iv. 19; IX. viii. 29. Et greges pecorum, apud eundem V. vi. 15. Trahebat felix verbum ad declarandum tardum incessum armentorum. Sub valle, in valle; vide Burmannum, ad i. 684; Tibullus, II. iii. 19. valle sub alta. Opaca ab umbra. Umbrosum exquirere vallem gregibus jubet Virgil. Georg. iii. 331. Idque sub calidiore cœlo necessarium erat.

279. Velamenta, vitta ramo oleagino ita circumdata, ut inde dependens manum obvolveret. Talem enim vittatum ramum prætendere, præferre manu solebant supplices; Homerus, Il. A. 14. Virgilius, vii. 154. ramis

Ff

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

295

Terret aves, semper pennas habuisse putetis.
Vir fuit: et tanta est animi constantia, quantum
Acer erat, belloque ferox, ad vimque paratus,
Nomine Dædalion, illo genitore creatus,
Qui vocat Auroram, cœloque novissimus exit.
Culta mihi pax est; pacis mihi cura tuendæ
Conjugiique fuit: fratri fera bella placebant.
Illius virtus gentes, regesque subegit,

Quæ nunc Thisbæas agitat mutata columbas. 300
Nata erat huic Chione, quæ dotatissima forma
Mille procis placuit, bis septem nubilis annis.
Forte revertentes Phoebus, Maiaque creatus,
Ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo,

Videre hanc pariter; pariter traxere calorem. 305

perspicue ; quandoquidem et aliæ aves rapto vivunt. Ver. 293. delendum censet Heinsius quia vix Latinus sit, et quia, eo sublato, omnia sint plana. Est sane corruptus, sed quo minus eum deleamus, impedit hoc, quod nulla oppositio est in volucris et acer; namque etiam volucres acres dici possunt: acer perpetuum bellatoris epitheton. Ipsa militia acris apud Horatium, I. Od. xxix. 2. Versus ille 293 extat in nostris Codicibus, et bene eum servavit Gierig. Ferox, animosus; Livius, xxvi. 26. consules bellicosos ambo, viros acres nimis et feroces; Sallustius, Jug. xx. 2. Ipse acer, bellicosus; Velleius, I. iii. 1. acer belli. Vis de bello, ut in illo, vim parare alicui; vid. Corte ad Sallustium, Cat. xxxv. 5. Qui vocat Auroram eleganter, quem sequitur Aurora; Tibullus, I. ix. 62. rota Luciferi provocat orta diem; Virgilius, Æn. ii. 802. Lucifer ducit diem. Hinc nomen Luciferi. Sed quia idem Solem interdum sequitur, hinc etiam Noctifer vocatur a Catullo Carm. 63. Cæloque, etc. vide ii. 115.

300. Thisbaas.] Thisbe, urbs Boeotia columbis abundans, in primis portus Thisbæorum columbis plenus. Stephan. in h. v. Homerus, Il. B. 502. πολυτρήρων Θίσβη, columbis abundans. Statius, vii. 261. Dionæis avibus circumsona Thisbe. Hinc docte et ornate Thisbæas columbas pro, columbas universe. Sed hos quoque duos versus delendos censet Heinsius, quia Nasoniano nitori non respondeant et superflui sint. In quo mihi secus videtur: solet enim Naso noster passim aliquid aspergere de mutato usu virium et virtutum hominum transformatorum. Mansit fratri ingenium ferox. Agitare verbum proprium de venatoribus et avibus rapacibus; v. 606. Ut solet accipiter trepidas agitare columbus.

301. Chione.] Confer fabulam 200 Hygini, qui addit illam ab aliis poetis Philoniden vocari: et sic eam vocat

Pherecydes apud Schol. Homeri ad
Od. T. 432.

305. Traxere calorem, ut iv. 679. trahit inscius ignes: vide ad x. 594.

« AnteriorContinua »