Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Subde caput, corpusque simul, simul elue crimen.” Rex jussæ succedit aquæ: vis aurea tinxit Flumen, et humano de corpore cessit in amnem. Nunc quoque jam veteris percepto semine venæ Arva rigent, auro madidis pallentia glebis. 145 IV. Ille, perosus opes, silvas et rura colebat,

142. Succedere, accedere. Vide ad iii. 165. Vis aurea, vis, potestas omnia in aurum mutandi, quæ paulo ante crimen vocatur, quia per stultitiam suam eam impetraverat Midas. Lenzius crimen intelligit preces temerarias, quæ lavando, ut culpa lustrando, ablui potuerint. Tinxit. Hinc Lactantius in Argum. aqua aurei coloris esse capit; Claudianus, in Eutrop. ii. 260. nec miror aquas radiare metallo, Quæ toties lavere Midam. At ille tantum, ut hodie etiam Rhenus et Tagus, xpvσου ψῆγμα πολύ, multa ramenta aurea, secum ferebat, inde dictus Chrysorrhoas, notante Plinio. Rutila ei arena tribuitur a Juvenale, xiv. 112. Hinc Lydium aurum et Pactoli divitiæ proverbialiter dici cœperunt de re pretiosa et summis divitiis. Horat. Epod. xv. 20. Pactolus tibi fluat.

Sed

144. Nunc quoque, etc.] Id falsum est; nam Strabo, qui et ipse Augusti tempore floruit, scribit, Nuv dè ékλéλοιπε τὸ ψῆγμα. Multo minus arva unquam vicina riguerunt auro. ita et alii poeta. Virgilius, Æn. x. 142. Pactolos culta irrigat auro; Propertius, I. vi. 31. Lydia Pactoli tinguit aratra liquor; Seneca, Phoen. 604. Opulenta Pactolus inundat auro rura. Vis aurea comparatur cum vena in metallifodinis. Projam Burmannus malit tam veteris; ita enim augeri miraculum ex tam antiquo tempore adhuc venam auream sufficere.

146. Ille Burman. mutatum malit in Inde, id est, ideo, vel ab eo tempore. Relicto aulæ splendore silvas et rura, vitam rusticam, præferebat. Ita enim

colere hic accipi potest, præferre, priore loco habere, ut apud Virgilium, Georg. ii. 413. Rus exiguum colito. Idem colebat, venerabatur, Pana. In dilogia ergo verbum positum more poetarum. De antris Panis vide ad i. 699. et Barnesium ad Euripidem, lon. 402. Pingue, stolidum ut apud Horatium, Sat. I. iii. 58. Præcordia ponuntur pro corde, deinde pro animo et mente; hinc nunc præcordia mentis, mens, forte ad Homericum, ἐν φρεσὶ θυμός. Mens animi dixerunt Plautus et Catullus: vide Schrader. ad Museum, pag. 192. Sosibius ei tribuit vovv φωτὸς εὐήθους.

146-193. Mida aures.] Confer Hyginus, fab. 191; Fulgentius, Mytholog. iii. 9; Nicephor. narrat. iii. ab Allatio editus; Suidas in Midas. Tractarant hæc et Hesiodus, quem consentire cum Nostro Lactantius in Arg. ait, et Sosibius tragicus. Varie Veteres hanc fabulam interpretati sunt. Vide Schol. Aristophanis ad Plut. ver. 287. ubi complures sententias recenset, v. c. eum habuisse ώτακουστὰς, id est, delatores, qui, quæcunque audivissent, ad eum deferrent, aut eum habuisse vicum aures asini dictum, etc. Aristophanis vero interpres narrat Mida natura prælongas fuisse aures; vel etiam quod Bacchi asinos præteriens injuria affecisset, affixas illi ab irato numine aures asininas. Tzetzes autem ad Lycophr. refert, duos fuisse in Phrygia colles, qui aures asini vocarentur, quos quum expugnâsset Midas, latronesque inde sustulisset, fabulose

Panaque montanis habitantem semper in antris.
Pingue sed ingenium mansit; nocituraque, ut ante,
Rursus erant domino stolidæ præcordia mentis.
Nam, freta prospiciens, late riget arduus alto 150
Tmolus in ascensu; clivoque extentus utroque,
Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypæpis.
Pan ibi dum teneris jactat sua carmina Nymphis,
Et leve cerata modulatur arundine carmen ;
Ausus Apollineos præ se contemnere cantus, 155
Judice sub Tmolo certamen venit ad impar.

dictum Midam asini aures occupâsse, LEM. Lenzius monet, mythi hujus tractationem deberi dramati satyrico, quo Panis et Apollinis certamen expositum sit. Copiose de Mida egit Simsonius in Chron. ad annum 2308.

150. Nam freta prospiciens, etc.] Hoc ornate extulit; prospicere, ex alto et longinquo loco de super inspicere (ii. 90; viii. 338.) eleganter de ædibus dicitur in montibus sitis, (Phædr. II. v. 10.) atque etiam de montibus ipsis, unde prospectus est aliquo, ut hoc loco in freta. Riget Safftius vertit: Er hat hieselbst vom weiten ein froeliches und laechendes Ansehen, quasi legerit ridet. At ego hanc varietatem nuspiam notatam reperi, neque vastus et arduus mons ridere dici potest. Sed pro simplici est aut stat maluit exquisitius riget, quod bene convenit naturæ montium. Lactantius, Instit. II. xvii. 9. hominem rigidum figuravit, id est rectum. Opif. viii. 2. hunc ad cali contemplationem rigidum erexit. Alto. Quidam (et nostri Regii) alte. Quia ipse Tmolus arduus, altus est, altum habet ascensum. Inter Sardes et Hypæpas extenditur Tmolus, mons latus et altus. Olim scribebatur Tymolus; Græcis enim est Túpoλog et Tuwλog; Plinius, dicto loco, Tmolus, qui antea Tymolus appellabatur. Sed

jam apud Homerum, II. B. 866. occurrit Tulog. In redundanter additum. Clivus uterque, utrumque latus montis. Sardes in latere Tmoli ponit etiam Plinius, Hist. Nat. v. 29. De parvis Hypapis vide ad vi. 13.

153. Pan ibi dum teneris, etc.] Pana elatum fuisse sua arte e sequentibus apparet. Bene igitur jactat sua carmina, cantat, se ostentandi et gloriæ quærendæ causa. De nymphis Tmoli confer vi. 15. Leve, pastoritium. Cerata arundo, fistula pastoritia ceris glutinata, de qua vide ad i. 710. Modulari carmen, ut apud Virgilium, Ecl. x. 51. carmina pastoris Siculi modulabor avena, et sæpe; vide Burmannum. Sed et moderatur, quod habent multi MSS. et quod Heinsio placet, ferri posset, quandoquidem passim occurrit moderari lyram, fides, carmen, quanquam in plerisque locis MSS. non minus variant, quam hoc Joco. Sed ego miror Burmanno non inelegantem visam esse unius Leidensis Cod. lectionem, jaculatur. Dicit quidem, se id illustrâsse ad Petronium, cap. 109; sed vereor, ut ibi satis idoneis exemplis usus sit. Unus meditatur. Regii nostri ambo modulatur.

156. Tmolo.] Deo montis ; namque et montibus sua fuerunt numina, sicut et fontibus. Hinc Deus Tmolus de

Monte suo senior judex consedit; et aures Liberat arboribus: quercu coma cærula tantum Cingitur; et pendent circum cava tempora glandes. Isque Deum pecoris spectans; "In judice," dixit, "Nulla mora est." Calamis agrestibus insonat ille: Barbaricoque Midan, aderat nam forte canenti, Carmine delenit: post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phœbi; vultum sua silva secuta est. Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus 165

scribitur, ut alibi Inachus Deus fluvii Inachi. Conf. descriptio Atlantis apud Silium, i. 205 sqq. Consedit, more judicum, unde sedere proprie de judicibus. Cinctus erat arboribus, coronis variarum arborum, quia montis cacumen arboribus consitum: eas nunc deponit, sed pro eo melius, liberat arboribus; auribus enim apertis opus erat in hoc certamine musico. Coma cærula, quia arbores et montes longinqui cœrulum colorem referunt. Cava tempora ingenii summi acumen præ se ferre putat Ciofanus. At etiam equis et juvencis, aliisque animantibus cava tempora tribuuntur, et Atlanti monti apud Silium, d. 1. Est potius epitheton ornans et solenne temporum, quæ depressiora cæteris partibus.

161. Insonat nunc active, canit. Barbaricum carmen Safftius interpretatur barbarische Toene. Sic et Rod. atque Lenzius. Imo barbaricum est Phrygium. Virgilius, Cir. 166. barbarica buxus, tibia Phrygia; Euripides, Iphig. Aul. 576. Paris ßápßapa ovpíζων Φρυγίων αὐλῶν. Et Phrygius modus, qui nullos habebat modulos, (Aristot. Probl. sect. xix. §. 49.) atque in sacris adhibebatur, Porphyrio dicitur βάρβαρος. Phrygio carmine Phrygiæ regem delenit. Aderat forte cum multis aliis auditoribus: vide ver. 173. Apud Fulgentium Midas judex sedet in certamine Marsyæ et

Apollinis. Delenit, pro deliniit, ex Florentino S. Marci restituit Burmannus, et ita semper scribendum judicat. Codex Regius A delinit; Codex B deliniit. Sacer, ut viii. 597. sacri amnes. Ora retorsit. Nihil aliud, nisi caput retorsit cum suis frondibus. Lenzius tamen hoc inesse putat, arbores frondesque auscultandi causa sponte esse secutas.

165. Ille caput flavum, etc.] Nunc Apollo prodit et doctus et artifex, et egregie ornatus. Qui hic describitur, habitus erat citharœdorum Auct. ad Heren. iv. 47: "Uti citharœdus, quum prodierit, optime vestitus, palla inaurata indutus cum chlamyde purpurea, coloribus variis intexta, et cum corona aurea magnis fulgentibus gemmis illuminata, citharam tenens exornatissimam, auro et ebore distinctam, ipse præterea forma et specie sit, et statura apposita ad dignitatem." Confer Tibullum, III. iv. 25 sqq. Palla vestis longior deorum dearumque, vatum, citharœdorum et tragœdorum cum longo syrmate: vid. Christius de Imagg. Musarum, p. 5; et Brouckhusius ad Tibullum, IV. vi. 13. Longior illa vestis, quæ fere dicitur fluere, fundi, defluere ad pedes, ferire pedes, nunc verrit humum, ut vii. 706. in excellentissima Boreæ descriptione. Horatius, A. P. 215. traxit vagus per pulpita vestem; Tibullus, d. 1. Ima

Verrit humum Tyrio saturata murice palla : Distinctamque fidem gemmis, et dentibus Indis Sustinet a læva: tenuit manus altera plectrum. Artificis status ipse fuit: tum stamina docto Pollice sollicitat: quorum dulcedine captus 170 Pana jubet Tmolus citharæ submittere cannas. Judicium sanctique placet sententia montis Omnibus arguitur tamen, atque injusta vocatur Unius sermone Mida: nec Delius aures

Humanam stolidas patitur retinere figuram; 175 Sed trahit in spatium, villisque albentibus implet, Instabilesque imo facit, et dat posse moveri.

videbatur talis illudere palla. Sed pro verrit hoc loco, unus MS. Basileensis sulcat, satis eleganter. Claudianus, in Eutrop. ii. 300. currus sulcat juga. Saturata Tyrio murice, satis imbuta colore purpureo. Satur color e Plinio notus. Fides, cithara; Horatius, I. Od. xvii. 18. fides Teia, lyra Anacreontis Teii. Glossarium Græco-Lat. Fidis, λύρα, κιθάρα. Erat instructa, culta, ornata. Vide Heinsium ad Fast. ii. 318; Apuleius, Florid. i. de Apolline: "Quid quod et lyra ejus auro fulgurat, ebore candicat, gemmis variegatur." A Tibullo d. 1. ei tribuitur, fulgens testudine et auro lyra; et IV. iii. 22. testudinea Phabe superbe lyra. Sed hoc loco plurimi, distinctamque, quod nollem ab Heinsio quatuor Codd. auctoritate mutatum. Non nego, instructum dici pro, ornatum, sed distinctum elegantius multo verbum est, quod usurpatur de rebus, quæ dispersis ornamentis variegata sunt. Sic pocula distincta gemmis, prata distincta floribus, cœlum distinctum stellis, passim et eleganter.

169. Ipse, verissimus, Status artificis, die Stellung eines Virtuosen. Est etiam oratoribus suus status, Cic. Or.

i. 59. quem describit Quintilianus, Inst. Or. I. xi. 16. Stamina, chordæ. Supra fila sonantia. Laudat Burmannus e Catalect. Pith. iv. p. 157. Musica contingens subtili stamina pulsu. Sollicitat, percutit, pulsat; nam sollicitare omnino est, sæpius movere, ut sollicitare mare, humum. Pollice. Paulo ante plectrum commemoratur. Nempe chorda pulpa digitorum pulsabantur, sed in clausulis ad pleniorem harmoniam plectro plures chordæ uno ictu tangebantur. Vid. Gesnerus ad Claudianum, xxxiv. 15.

171. Submittere, postponere, fateri eas inferiores esse lyræ Apollineæ. Cannas, tibiam ex cannis confectam.

176. Sed trahit in spatium.] Diligenter et ingeniose describit, more suo, naturam aurium asininarum. Bene trahit in spatium, longiores reddit; vide ad iii. 20. Villisque albentibus. Quidam villisque ardentibus ; Heinsius conjicit horrentibus, De lectione hujus loci non debebat disputari, quum satis constet aures asinorum albos, seu canos habere villos. Dat posse moveri; dat mobilitatem. Posse habet vim substant. more Græcorum, ii. 483; posse loqui, facultas loquendi.

180

[sum

Cætera sunt hominis; partem damnatur in unam;
Induiturque aures lente gradientis aselli.
Ille quidem celat, turpique onerata pudore
Tempora purpureis tentat velare tiaris.
Sed, solitus longos ferro resecare capillos,
Viderat hoc famulus: qui, quum nec prodere vi-
Dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
Nec posset reticere tamen, secedit; humumque
Effodit, et, domini quales aspexerit aures,
Voce refert parva, terræque immurmurat haustæ ;
Indiciumque suæ vocis tellure regesta

Obruit, et scrobibus tacitus discedit opertis.
Creber arundinibus tremulis ibi surgere lucus 190
Cœpit; et, ut primum pleno maturuit anno,
Prodidit agricolam: leni nam motus ab austro

180. Turpis pudor satis poetice, turpes aures quæ pudori erant domino. Bene etiam onerata. Celare est verbum generale; itaque modus, quo celaverit tempora, additur, velat tiaris. Tiara, quæ etiam mitra interdum vocatur, fuit pileus Phrygum incurvus cum fimbriis pendulis, quibus mento subligatis malæ ac tempora obducebantur; ut adeo aures Midæ commode sub illo tegumento latere possent; vide Heynium ad Virgilium, En. iv. 216. et ix. 616.

182. Solitus-capillos circumscriptio tonsoris. Ferrum, forfex, qua tonsores utebantur in resecandis capillis; Isidorus, xx. 13. Vide nostrum vatem (Boileau) Sat. ix. 221.

187. Voce parva, leni susurro. Terra hausta, fossa. Indicium vocis, vocem, qua indicabat domini dedecus. Hoc figmentum habet etiam Ptolemæus Alex. apud Photium. Ansam dedisse videntur cannæ, quæ vento motæ sonum edunt, i. 707.

190. Tremulis, quando agitabantur VOL. IV.

ventis, creber arundinibus pro, crebris sive multis arundinibus. Pleno anno ut x. 734. plena hora et Fast. iii. 164. pleno die. Agricolam suspectum visum Interpretibus, quia primum tonsor ille non potuerit agricola dici; neque lucus ille tonsorem prodiderit, sed vocem ejus commissam. Burmannus suadet, vel Prodidit arcanum (quod tamen non satis poeticum videtur) vel Prodidit agricolis. Sed ita deest, quid agricolis prodiderit. Puto locum sanum esse: sed poetam non satis accurate locutum esse, quum hoc vellet arundo ejus, qui humum suam foderat, indicium prodidit. Nisi agricolam mavis Midam intelligere, nunc rura celebrantem ver. 146. Si lectio sana esset, agricola foret Midas, qui nunc rura et silvas celebrat ; vide ver. 146. Suaderem, Prodidit auriculas, nisi sequeretur, courguit aures. Regii nostri habent agricolam, et recte; nam qui scrobes terræ infodit, et quasi vocis semina committit, potest agricola dici.

E e

« AnteriorContinua »