Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Cumque choro meliore, sui vineta Tymoli,
Pactolonque petit; quamvis non aureus illo
Tempore, nec caris erat invidiosus arenis. [tant:
Hunc assueta cohors Satyri, Bacchæque frequen-
At Silenus abest; titubantem annisque meroque 90
Ruricolæ cepere Phryges, vinctumque coronis
Ad regem traxere Midan; cui Thracius Orpheus
Orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.

uno supplicio. Chorus Bacchi voc. proprio thiasus dicebatur; vide ad iii. 529. De vinetis Tymoli vide ad vi. 15. Sui propter vineta. Maluit aureus, quam aurifer, quia ex mente poetæ etiam aqua Pactoli aurea fuit: vide ver. 142. Nec caris, id est, pretiosis; nec fulvis. Regii nostri caris; fulvis pro glossa est. Invidiosus arenis, præclare, cujus arenas cum invidia expetebant homines. Sic supra, ix. 10. invidiosa spes.

90. Silenus, præceptor et comes Bacchi, princeps istius chori, quem adeo statim desiderat, et de cujus absentia sollicitus est Bacchus. Bene ergo hoc admonitum, At Silenus abest. Hyginus, dicto loco: "Eo tempore Liber pater quum exercitum in Indiam duceret, Silenus aberravit, quem Midas exceptum hospitio liberaliter accepit, atque ducem dedit, qui eum in comitatum Liberi deduceret." In Phrygiam aufugerat auctore Lactantio in Argument. Silenus et senex et semper ebrius, hinc, titubantem, etc. Ebrii descriptionem elegantem habes Fast. vi. 677 sqq. convivæ valido titubantia vino Membra movent, dubii stantque labantque pedes. Vinum in fontem infudisse Midas traditur, ut inebriatum Silenum caperet; isque fons Midæ fons appellatus serioribus adhuc temporibus ostendebatur. Xenophon de Cyri Exped. 1. init.; Pausanias Attic. p. 12; Maximus Tyrius Serm. 30. Ab

hoc Sileno varia edoctus est. Unum ex eo genere sermonem habet Ælianus Var. Hist. iii. 18. ubi Perizon. observat, finxisse Midam hæc, ut tanto majorem legibus suis sanctitatem adderet.

91. Vinctum coronis Gruter. ad Livium xxxiii. 46. explicabat, circumcinctum orbibus agricolarum. Sed satis eam ob causam castigatus est a Burmanno qui coronas intelligit quas Silenus indulgens vino solebat capiti imponere, quibus Phryges pro vinculis usi sint, ut apud Virgilium, Ecl. vi. 19. Injiciunt Sileno ipsis ex vincula sertis. Orpheus Orgia tradiderat. Justinus, xi. 7: "Post hunc (Gordium) filius Mida regnavit, qui ab Orpheo sacrorum solennibus initiatus, Phrygiam religionibus implevit, quibus tutior omni vita quam armis fuit." Adde Conon. apud Phot. i. p. 424. Eumolpos tres habuit antiquitas. Primus fuit Thrax, Neptuni et Chiones filius, qui vixit tempore Erechthei, contra quem Eleusinios incitavit. Inter hos mysteria instituit. Vid. Heynius ad Apollod. III. xv. 4. Ejus posteri sedem fixisse Eleusine videntur, et cum Atheniensibus matrimonia iniisse. Hinc Athenis natus noster Eumolpus, Musæi filius, Orphei discipulus, qui etiam Herculem ab inferis reducem initiavit. Sed confusi fere sunt a Veteribus, etiam a Nostro III. Pont. iii. 41. primus et hic tertius Eumolpus; vid. Micyllus et Burmannus.

Qui simul agnovit socium, comitemque sacrorum, Hospitis adventu festum genialiter egit

66

95

Per bis quinque dies, et junctas ordine noctes.
Et jam stellarum sublime coegerat agmen
Lucifer undecimus, Lydos quum lætus in agros
Rex venit, et juveni Silenum reddit alumno.
Huic Deus optandi gratum, sed inutile, fecit 100
Muneris arbitrium, gaudens altore recepto.
Ille male usurus donis, ait; Effice, quidquid
Corpore contigero, fulvum vertatur in aurum."
Annuit optatis, nocituraque munera solvit
Liber; at indoluit, quod non meliora petîsset 105
Lætus abit, gaudetque malo Berecynthius heros;
Pollicitamque fidem tangendo singula tentat.
Vixque sibi credens, non alta fronde virentem

95. Genialiter, ita ut genio indulgeretur, laute et hilariter; Fast. iii. 523. festum geniule. Vide ad iv. 14. Ordine, continuas. Virg. Georg. iv. 507. septem ex ordine menses. Hoc Claudianus, ix. 4. vocat epulis continuare dies.

97. Et jam stellarum, etc.] Confer ii. 114. ibique notam. Latus. Argentin. lentus, quod Heinsius verum putabat, quia et apud Calpurn. Ecl. vii. lentus venis: temere. Lætus ob inventum Silenum festumque genialiter actum. Juveni, Baccho, cui æterna juventus; iv. 26.

100. Huic Deus optandi.] Lactantius, Argum. " optandi veniam dedit." Hyginus: "deoptandi dedit potestatem, ut quidquid vellet peteret a se." Facere arbitrium, ut facere copiam. Inutile, perniciosum. Altore. Sileno nutritore.

106. Berecynthius non Phrygius, sed Cybeles Berecynthiæ filius, quia additur heros, id est, Deæ filius. Sic VOL. IV.

Philyreius heros, Neptunius heros, etc. Hyginus d. 1. "Midas rex Mygdonius, filius matris Dea." Lactantius in Argum. fab. iv. "Qui tamen fertur Midas esse Matris Magnæ filius: sic enim cum Hesiodo consentit Ovidius." Malum, donum, quod ipsi mox erit perniciosum. Præferendum igitur malo r datis, quod ab aliis defenditur. Pollicitam fidem tentat, periculum facit, an fides habenda promissis; vide ad ver. 135. Sed sic ex uno Twisdenio MS. Heinsius dedit pro Pollicitique, quod tuetur Schirachius, quia nefas sit uni Codici fidem habere, cæteris renuentibus. Illud magis poeticum, sensus tamen manet idem. Fast. iii. 366. pollicitam addere dictis fidem: Pseudo-Lactantius de Pascha, ver. 65. pollicitam redde fidem. Singula, aliud post aliud. Amor. i. 5. singula quum miror. Sic aliquoties Phædrus.

108. Sibi, suæ arti, vix credebat præ nimia lætitia.

Dd

Ilice detraxit virgam; virga aurea facta est. 109
Tollit humo saxum; saxum quoque palluit auro:
Contigit et glebam; contactu gleba potenti
Massa fit arentes Cereris decerpsit aristas;
Aurea messis erat: demptum tenet arbore pomum;
Hesperidas donâsse putes: si postibus altis
Admovit digitos; postes radiare videntur.
Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
Unda fluens palmis Danaen eludere posset.
Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens
Omnia: gaudenti mensas posuere ministri,

110. Pallere recte de auri colore. Bene potenti contactu propter magnam vim. Amat Noster hanc vocem; apud quem potentes herbas, potentia verba, potens forma, etc. Jam suo modo Noster recenset singula experimenta, quæ fecerit Midas, sed modum rursus servare nescivit. Quum igitur in tanto experimentorum numero orationem variare vellet, ne rò aureus toties repeteretur, verbis interdum incommodis, nec satis definitis usus est, verbi causa, 112. fit massa; qualis tandem? ver. 115. radiare etiam de argento, gemmis, etc. dicitur; ver. 122. rigere vel maxime de ferro et lapidibus usurpatur, neque adeo illa vocabula auro sunt propria. Melius est, quod bis ad fabulas allusit, v. 114 et 117. Confer similem formam, viii. 25 sqq. Arentes Cereris, etc. Sprotii liber habet Cererem; tunc Heinsius volebat legi arentis Cererem decerpsit arista: Burmannus vero arenti-aristæ, quia viii. 292. Cererem in spicis intercipit, ubi Ceres sunt spicæ vel grana, unde panis conficitur; et Fast. v. 322. grandine læsa Ceres et alibi passim. Heinsius autem, servata prima lectione, putabat scribendum in versu sequenti Aurea messis erant, nempe arista. Regii nostri nihil mutant. Messis de paucis

115

aristis, sed quæ maximi pretii essent. Demptum, decerptum. Etiam Heroid. xx. 9. demptus ab arbore fœtus. Supra i. 492. demptæ aristæ.

114. Hesperidas donâsse putes.] Nam Hesperides hortos habuisse dicuntur poma aurea ferentes. Altis quippe in regia.

117. Eludere, decipere, ut vi. 103. Danaen. Referebat aureum imbrem, quo Jupiter auripluus Danaen elusit. Post hunc versum multi addunt alium: Corporis et membris resplenduit aurea vestis, vel e membris.

118. Vix spes, etc.] Post hæc felicia experimenta Vir spes ipse suas animo capit. Præclare! non cogitare omnia simul potest, quæ deinceps aurea facturus est noster alchymista. Sed mox mutabitur ille affectus animi. Mensas posuere ; vide ad ix. 92. Ertructas verbum delectum pro vulgari, instructas; illud enim majorem copiam ciborum declarat, quibus instructa erat beati regis mensa. Cicero Tusc. v. 21. mensæ conquisitissimis epulis extruebantur. Toste frugis. Prisca gentes tostis igne granis vesci solebant; atque etiam serioribus temporibus far igni torrebatur, ut facilius mola frangi posset; Fast. vi. 313 sqq; Virg. Georg. i. 267; Plinius, xviii. 2.

125

Extructas dapibus, nec tostæ frugis egentes. 120
Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
Munera contigerat, Cerealia dona rigebant:
Sive dapes avido convellere dente parabat,
Lamina fulva dapes, admoto dente, nitebant.
Miscuerat puris auctorem muneris undis;
Fusile per
rictus aurum fluitare videres.
Attonitus novitate mali, divesque, miserque,
Effugere optat opes; et, quæ modo voverat, odit.
Copia nulla famem relevat: sitis arida guttur
Urit, et inviso meritus torquetur ab auro.
Ad cœlumque manus, et splendida brachia tollens,

124. Nitebant.] Perquam incommode hic nitoris mentio fit. Dentibus enim rigor, non nitor sentitur. Parum igitur h. 1. consulebat Burmannus, qui conjiciebat virebant, quod et ipsum de colore auri adhibetur. Melius est, quod multi MSS. habent, et quod Naugerius in postrema edit. expressit, premebat. Sensus: lamina fulva obduxit dapes, quum dens admovebatur. Sic premere est ix. 353; lentus premit inguina cortex. Mihi tamen ex novem MSS. non displicet, rigebant, et tunc ver. 122. hoc verbum in nitebant mutandum erit. Facile hæc duo verba sic transponi et permutari a librariis potuerunt. Regii nostri habent premebat, quod certe melius est, nisi mutatio quam petit Gierig admitti possit.

125. Miscuerat auctorem.] Vinum per metonymiam dici Bacchum satis notum est. Sed quid Ovidius? Abusus illa poetarum licentia auctorem muneris dixit, quasi ipsum Deum miscuisset. Fusile, fusum.

127. Divesque miserque.] Breviter, sed graviter sortem Midæ notant verba sic conjuncta, animumque legentis feriunt propter opinionem vulgi, quæ a divitiis non disjungit beatitatem,

130

et propter defrustratam Midæ spem. Novitate mali, inusitato et inaudito malo. Bene effugere, quia quocunque fugiebat, vim illam omnia mutandi in aurum secum ferebat.

129. Sitis arida, e Lucretio, vi. 1174. quia sitientes aridum habent guttur. Urit convenit ardentissimæ sitis cruciatibus. Schol. Aristophanis ad Plut. ver. 287. tradit, Midan hac fame absumptum periisse.

131. Splendida.] Etiam vestes auream naturam a corpore rapuerunt. Hoc certe dicit versus is, qui post ver. 117. a multis MSS. inseritur, Corporis et (alii e) membris resplenduit aurea vestis, quem ego non plane repudiem. Lenzius putat, ipsa brachia auro fuisse obducta. Dura vero est altera ejus ratio, qua splendentia explicat, quæ tactu omnia mutàrint in aurum splendidum. Idem monet, e verbis ad cælum tollens apparere, Bacchum tum fuisse in cœlo, et inde ver. 136. responsum dedisse. Equidem putem, verbis illis nil nisi gestum precantium notari. Damnum, malum, quod nobis damno est: speciosum, splendidum. Hyginus, Quum jam fame cruciaretur, petiit a Libero, ut sibi

[ocr errors]

"Da veniam, Lenæe pater; peccavimus," inquit; "Sed miserere, precor; speciosoque eripe damno. Mite Deûm numen Bacchus peccasse fatentem Restituit, pactamque fidem, data munera, solvit. "Neve male optato maneas circumlitus auro, 136 Vade," ait, "ad magnis vicinum Sardibus amnem, Perque jugum montis labentibus obvius undis Carpe viam; donec venias ad fluminis ortus : Spumiferoque tuum fonti, qua plurimus exit, 140

speciosum donum eriperet; ubi speciosum rescribendum existimat Burmannus, ut Ovidii verba exprimantur, sicuti frequenter apud Hyginum, et comparat idem Burmannus ex Alciphrone, iii. 38. λаμñρàν ¿ŋμíav, sed id ibi potius manifestum incommodum significat.

134. Mite Deum numen; quod Heinsius dictum putat pro, mitissimum Deorum numen, ut alibi magna Deurum pro, maxima. Malit tamen Deum mutari in reum, ut allusum fit ad confitentes reos; idque illustrat ex Pont. II. vi. 8. aspera confesso verba remitte reo. Burmannus conjicit Mite Deus numen B. Quæ conjecturæ supervacaneæ esse videntur, si Deúm numen pro mera periphrasi Dei ipsius habeamus. Bacchus, qui mitis Deus esse solet, restituit, etc. Certe apud Virgilium plus semel numen Deúm est Deus. Quod v. c. Homerus dixerat ävεvos Oɛov, id Æneid. ii. 777. reddit, sine numine divům: vide ibi Heynium. Mitis, qui sinit se exorari. Restitui absolute, aut addito rê sibi in jure dicuntur, qui in pristinum statum restituuntur, et hoc loco quibus redditur pristina natura. Lactantius in Argum. Cui Deus ut restitueretur sibi fecit.

135. Fides interdum idem quod promissum: vide Gronov. ad Senecam, iv. de Benef. cap. 35. Sed plerumque additur pacta aut pacti (nam

utrumque recte dicitur, et utriusque generis exempla congessit Heinsius) ut ver. 107. pollicita fides. Per appositionem additur, data munera. Solvit Regius explicat, resolvit, irritam fecit. Sic et Lenzius, qui comparat pactum, fœdus solvere; Burmannus punctum ponit post restituit, et solvit mutat in solvi, ut Bacchi hæc sint verba, ad quæ jam pertinet, quod demum ver. 137. sequitur, ait.

136. Circumlitus, cujus vel cutis vel vestis auro obducta. Amnis, Pactolus, qui e Tmolo prorumpit et medios Sardes perfluit; Herodot. v. 101; Strabo, xiii. p. 625; Plin. v. 29. Magnis Sardibus. Observat Burmannus magnas urbes Nostrum passim vocare metropoles; v. c. Heroid. vii. 165. magnas Mycenas; infra xiv. 457. magnum Diomedis urbem. Supra vii. 553. magna urbs, caput Æginæ insulæ. Et credibile est, magno ambitu fuisse Sardes. Certe Herodot. qui Cadytim πόλιν μεγάλην vocat, addit, Σαρδίων οὐ πολλῷ ἐλάσσονα. Vade, nempe ex agris Lydiæ, ubi nunc versaris. Nondum enim in Phrygiam redierat, sed ver. 106. e Bacchi tantum conspectu abierat lætus.

140. Qua plurimus exit indicat, jam ab origine maximum esse fluvium. Sic Virgilius, Eneid. i. 419. de magno monte, qui plurimus urbi imminet. Supra, viii. 584. plurimus amnis, maximus.

« AnteriorContinua »