Imatges de pàgina
PDF
[graphic]

P. OVIDII NASONIS

M ET A M O R PHIOS E O N

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

FA B. I.
JAM nitidum retegente diem, noctisque fugante
Tempora Lucifero, cadit Eurus; et humida surgunt
Nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri

l—l51. Nisus, rex Megarensium,
Pandionis filius, in haliæetum, et Scyl-
la, ejus filia, in cirin mutatur. Latius
hanc fabulam Megarensem tractavit
Pseudo-Virgilius, in Ciri, quanquam
is potiora narrationis capita breviter
tantum perstringit. Confer et Pausa-
niam, Att. p. 45. et Corinth. p. 192 ;
Apollodorum, III. xv. 8 sqq.; Schol.
Euripidis, ad Hipp. vers. 35 et 1200;
Propertium, iii. 1752 ; Hygini fabu-
lam 198. Tractaverat hæc etiam
Parthenius, ut apparet ex Eustathio ad
Dionys. Perieg. versu 420. Minos
Scyllam, impietatem ejus aversatus,
aut in patria reliquerat proficiscens,
aut poena quadam affecerat. His ad-
dita est fabula de purpureo Nisi ca-
pillo, quam cupide arripuerunt poetæ
atque mythici scriptores. Quum enim
avem nòssent purpurea in vertice
crista insignem, quæ ciris diceretur
(quod nomen a Græco κείρειν, ton-

VOL. IV.

dere, derivari posse putârunt,)in eam
transiisse Scyllam finxerunt, patrem
vero in haliæetum, qui acerrimo odio
insectari cirin solet. Jam nitidum,
etc. Initium fabulæ respicit, vii. 659
et 664. Lucifer et Aurora alibi di-
cuntur diem reducere, sed hoc loco
exquisitius, retegere, quemadmodum
apud Virgilium, Æn. iv. 119. Titan
radiis retegit orbem. Adde v. 65.
Nox contra amictu suo tegit terras.
Sed nollem additum noctisque fugante
tempora ; ita enim diversæ imagines
junctæ. De nitido die ad i. 603.
Venti cadunt, quum quiescunt ; con-
tra surgunt, quum inflare incipiunt.
Pro austro ponit humidu nubila, quæ
aguntur ab austro.
3. Cursum, nempe secundum, pro-
speram navigationem. Cicero, ad Att.
v. 8. cursum expectabam. AEacidæ
non redibant, sed sequebantur re-
deuntem Cephalum. Nempe redire
10

Æacidis, Cephaloque ; quibus feliciter acti
Ante expectatum portus tenuere petitos. 5
Interea Minos Lelegeia litora vastat;
Prætentatque sui vires Mavortis in urbe
Alcathoi, quam Nisus habet; cui splendidus ostro
Inter honoratos medio de vertice canos

Crinis inhærebat, magni fiducia regni.

Sexta resurgebant orientis cornua Phoebes; Et pendebat adhuc belli Fortuna; diuque Inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. Regia turris erat vocalibus addita muris;

[ocr errors][merged small]

in parvo fiducia crine cavendi. Non magnum quidem illud regnum, quippe non nisi quarta Atticæ pars, sed dignitatis causa, pro consilio poetæ, etiam minora regna magna dicuntur. 12. Et pendebat adhuc, etc. æquum Martem duplici imagine exornat. Pendere eleganter dicuntur qui dubitant, in utram partem inclinent. Nostrum expressit Claudianus, i. 11 : His neque per dubium pendet Fortuna favorem, etc. Victoria Dea, quæ virginis alatae habitu pingebatur, nunc volabat dubiis pennis, exquisite, quia ipsa erat dubia, quo inclinaret. Compares e libro i. 506. et v. 605. trepidantes pennas. Tibul. II. v. 45: super fessas volitat Victoria puppes. 14. Regia turris—saxo, etc.] Memorabilis hujus sari et alii mentionem faciunt, et commode hoc loco intexta est. Heynius, ad Virgilii Cirin, 105. putat, ex Ovidii mente turrim edidisse illum sonum : quod non est. I)iserte enim a vocalibus muris regia, a rege extructa, turris distinguitur. 'ocalis, sonum edens, resonans. Apollo enim quum Alcathoo, muros extruenti, operam navaret, lyram deposuit : somus autem ejus in lapides subjectos transiit, ut, si quis lapide eos percuteret, eundem illi, quem 20

In quibus auratam proles Letoia fertur 15
Deposuisse lyram: saxo sonus ejus inhæsit.
Sæpe illuc solita est ascendere filia Nisi;
Et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
Tum quum pax esset: bello quoque sæpe solebat

Spectare ex illa rigidi certamina Martis.

Jamque mora belli procerum quoque nomina nôrat, Armaque, equosque, habitusque, Cydoneasque

pharetras.

Noverat ante alios faciem ducis Europæi;

fides pulsæ, sonum ederent. Theog. 771 ; Pausanias, Att. p. 100; Virgilius, Cir. 105; Epigr. in Anthol. iv. p. 351. 16. Sauum unum etiam apud Pausaniam, quanquam hoc loco singulare esse potest pro plurali. Bentleius, ad Horatium, III. Od. ii. 18. monet, non nisi bis a Nostro, hic et Trist. iii. 4. usurpatum esse pronomen ejus, idque epicos poetas perpetuo multâsse exilio. Etiam Burmannus poetastros ob frequentem hujus pronominis usum vituperat. E1 iguo, vel quia virgo regia ludebat, vel quia tali lapillo opus erat. 19. Bello quoque sæpe solebat.] Bello, tempore belli, ut passim ludis, sacrificiis, etc. id est, tempore ludorum, sacrificiorum : ablativi ponuntur sic absolute ut tempus significent, quo quid factum sit. Vide Burmannum ad hunc locum, et Ernesti ad Suetonium, in Cæs. 11. Spectare er illa, etc. Spectabat castra hostilia, ut Antigone, apud Euripidem, Phoen. 110 sqq. et Helena, apud Homerum, Il. T. 154 sqq.: conf. et Virgilii Cirin, 172 sqq. 21. Jamque mora belli.] Neapolitanus et prior Erfurtensis, moras belli, ut proceres belli moræ dicantur, quod

illustrat lIeinsius. Regii nostri, mora belli, quod elegantius, et præstantius. Mora, diuturnitate, ut i. 402. Cydonia una ex tribus celeberrimis Cretæ urbibus. Creta abundabat materia, unde sagittæ, arcus, pharetræ conficerentur, et Cretenses excellentes habebantur sagittarii. 23. Europaei.] Vide ad versum 120. Amor ille Scyllæ injectus traditur vel a Venere (Hyginus, dicto loco,) vel a Junone : Virgilius, in Cirin, 133. Apud Nostrum originem habet satis naturalem. Sat est, conducit. Faciem et habitum Minois apte ad propositum describit in sqq. Hac judice bene additum ; nam amori omnia videntur eximia. Ita me judice, ii. 428. Jam seq. locus pulcher, expressus e Tibullo, IV. ii. 7—12: Illam, quidquid agit, quoque vestigia movit, Componit furtim subsequiturque Decor. Seu solvit crines, fusis decet esse capillis, Seu compsit, comptis est veneranda comis. Urit, seu Tyria voluit procedere palla: Urit, seu nivea candida veste venit. Confer, II. Amor. El. v. 43. Etiam hoc loco quot modis variatum illud, formosius erat. Et totus orationis color notandus. Cristæ præcipuum galeæ ornamentum. Hinc superbum cristurum decus, Silius, x. 399. Erat

Plus etiam, quam nôsse sat est: hac judice, Minos,
Seu caput abdiderat cristata casside pennis, 25
In galea formosus erat: seu sumpserat ære
Fulgentem clypeum, clypeum sumpsisse decebat:
Torserat adductis hastilia lenta lacertis ;
Laudabat virgo junctam cum viribus artem.
Imposito patulos calamo sinuaverat arcus; 30
Sic Phoebum sumptis jurabat stare sagittis.
Quum vero faciem dempto nudaverat ære,
Purpureusque albi stratis insignia pictis
Terga premebat equi, spumantiaque ora regebat;
Vix sua, vix sanæ virgo Niseia compos 35
Mentis erat: felix jaculum, quod tangeret ille,
Quæque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen

non solum e setis equinis (xii. 88.)
sed etiam ex pennis, quæ pulchrum
Minoa magis decebant.
26. Ære rescripsi auctoritate MSS.
qui fere omnes in hoc vocabulo con-
spirant. Et mox versu 32. non nisi
aerea galea Minoi tribuitur, ut apud
Homerum, Il. K. 30. Menelao. De-
cebat, cum decore sumebat, aut, cly-
peus sumptus ei decus addebat. Eu-
ripides Phoen. 171. ως όπλουσιν xov-
αάοισιν εὐπρετῆς. Adductis lacertis
pingit actum jaculantis. Expressit
autem Virgilius, Æneid. xi. 56l. ad-
ducto contortum hastile lacerto Im-
nittit. Infra, ix. 52. sunt braohia ad-
ducta. Sic et reduci adhiberi, monet
Burmannus. Lentum solenne hasti-
lium, pilorum, thyrsorum epitheton
apud poetas. Juncta cum viribus arte
opus erat in ejusmodi exercitationi-
bus, x. 181.
30. Sinuaverat arcus ; lunaverat,
incurvaverat : confer, Amor. I. i. 23.

Lunavitque genu sinuosum fortiter ar-
cum. Stare de gestu vel pugnantium,
ut ix. 33. vel sagittas mittentium, ut
hoc loco, et sic status passim.
33. Purpureus gravius quam, pur-
purea veste : Art. Amat. i. 214. Qua-
tuor in niveis aureus ibis equis. Albo
equo se Minoa in obsidione urbis hos-
tibus notabilem dedisse et conspicuum,
non credit Burmannus, qui eam ob
causam emendat alti. Ergone altus
equus eum minus notabilem reddebat ?
Nec dubitârunt alii duces, Alexander,
Hannibal, et armis et equis se insig-
nire. Amabant autem plerunque al-
bos equos; et in albo in primis lucebat
purpura. Stratis pictis. Grævianus
pro diversa lectione dat phaleris pictis,
quod arridebat Heinsio, sed recte reji-
citur a Burmanno. Confer cum hoc
loco vi. 222. Spumnantia ora generosi
equi signum. Via sua. Vide ad iii.
689. Felii, etc. Ridicula, solennis
tamen perdite amantium prædicatio.

« AnteriorContinua »