Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[blocks in formation]

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER OCTAVUS.

N. B. Argumentum hujus libri octavi Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, tom. iii. pag. 56.

FAB. I.

JAM nitidum retegente diem, noctisque fugante Tempora Lucifero, cadit Eurus; et humida surgunt Nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri

1-151. Nisus, rex Megarensium, Pandionis filius, in huliæetum, et Scylla, ejus filia, in cirin mutatur. Latius hanc fabulam Megarensem tractavit Pseudo-Virgilius, in Ciri, quanquam is potiora narrationis capita breviter tantum perstringit. Confer et Pausaniam, Att. p. 45. et Corinth. p. 192; Apollodorum, III. xv. sqq.; Schol. Euripidis, ad Hipp. vers. 35 et 1200; Propertium, iii. 1752; Hygini fabulam 198. Tractaverat hæc etiam Parthenius, ut apparet ex Eustathio ad Dionys. Perieg. versu 420. Minos Scyllam, impietatem ejus aversatus, aut in patria reliquerat proficiscens, aut pœna quadam affecerat. His addita est fabula de purpureo Nisi capillo, quam cupide arripuerunt poetæ atque mythici scriptores. Quum enim avem nossent purpurea in vertice crista insignem, quæ ciris diceretur (quod nomen a Græco kɛipew, tonVOL. IV.

dere, derivari posse putârunt,) in eam transiisse Scyllam finxerunt, patrem vero in haliæetum, qui acerrimo odio insectari cirin solet. Jam nitidum, etc. Initium fabulæ respicit, vii. 659 et 664. Lucifer et Aurora alibi dicuntur diem reducere, sed hoc loco exquisitius, retegere, quemadmodum apud Virgilium, Æn. iv. 119. Titan radiis retegit orbem. Adde v. 65. Nox contra amictu suo tegit terras. Sed nollem additum noctisque fugunte tempora; ita enim diversæ imagines junctæ. De nitido die ad i. 603. Venti cadunt, quum quiescunt; contra surgunt, quum inflare incipiunt. Pro austro ponit humidu nubila, quæ aguntur ab austro.

3. Cursum, nempe secundum, prosperam navigationem. Cicero, ad Att. v. 8. cursum expectabam. Eacidæ non redibant, sed sequebantur redeuntem Cephalum. Nempe redire

B

5

Eacidis, Cephaloque; quibus feliciter acti
Ante expectatum portus tenuere petitos.
Interea Minos Lelegeïa litora vastat;
Prætentatque sui vires Mavortis in urbe
Alcathoi, quam Nisus habet; cui splendidus ostro
Inter honoratos medio de vertice canos
Crinis inhærebat, magni fiducia regni.

Sexta resurgebant orientis cornua Phoebes;
Et pendebat adhuc belli Fortuna; diuque
Inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
Regia turris erat vocalibus addita muris;

Ante

ponitur et pro simplici ire. expectatum, ἀπροσδοκήτως, opinione citius. Vide ad iv. 789.

6. Lelegeia litora docte; etenim Leleges e stirpe Pelasgica tum tem. poris illa loca tenebant. Vires Mavortis sui, et versu 61. Mavors suus ornate, copias suas. Prætentat, etc. copiarum suarum vires experitur in hac urbe ante bellum justum. Supra, vii. 489. suas ibi præconsumere vires. Claudianus, viii. 534: tela solebat Prætentare feris, olim domitura Gigantas. Urbs Alcathoi, Megara, cujus arcem Alcathous, Pelopis filius, muris cinxerat. Eam nunc habebat, regebat, Nisus, unde Nioov módig dicta est apud Euripidem, Herc. Fur. 954. Strabo, lib. ix. The 'ATTIйs εic τέτταρα μέρη διαιρεθείσης, ο Νίσος τὴν Μεγαρίδα λάχοι. Caso Niso, urbs a Megareo, qui Niso venerat auxilio, dicta est Megara. Cui splendidus ostro, etc. De purpureo hoc crine vid. Virgilium, in Ciri, ver. 119 sqq. Scholion Euripidis ad Hippol. 1200. habet xpvσоvv πλóкaμov. Honoratos-canos. Responsum autem erat, tamdiu eum salvum fore et regnaturum, quam crinem illum custodisset; hinc magni fiducia regni: et apud Virgilium, Cir, 380: Tanta est

10

in parvo fiducia crine cavendi. Non magnum quidem illud regnum, quippe non nisi quarta Atticæ pars, sed dignitatis causa, pro consilio poetæ, etiam minora regna magna dicuntur.

12. Et pendebat adhuc, etc. æquum Martem duplici imagine exornat. Pendere eleganter dicuntur qui dubitant, in utram partem inclinent. Nostrum expressit Claudianus, i. 11: His neque per dubium pendet Fortuna favorem, etc. Victoria Dea, quæ virginis alatæ habitu pingebatur, nunc volabat dubiis pennis, exquisite, quia ipsa erat dubia, quo inclinaret. Compares e libro i. 506. et v. 605. trepidantes pennas. Tibul. II. v. 45: super fessas volitat Victoria puppes.

14. Regia turris-saxo, etc.] Memorabilis hujus sari et alii mentionem faciunt, et commode hoc loco intexta est. Heynius, ad Virgilii Cirin, 105. putat, ex Ovidii mente turrim edidisse illum sonum: quod non est. Diserte enim a vocalibus muris regia, a rege extructa, turris distinguitur. Vocalis, sonum edens, resonans. Apollo enim quum Alcathoo, muros extruenti, operam navaret, lyram deposuit: sonus autem ejus in lapides subjectos transiit, ut, si quis lapide eos percuteret, eundem illi, quem

15

In quibus auratam proles Letoïa fertur
Deposuisse lyram: saxo sonus ejus inhæsit.
Sæpe illuc solita est ascendere filia Nisi;
Et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
Tum quum pax esset: bello quoque sæpe solebat
Spectare ex illa rigidi certamina Martis.

20

Jamque mora belli procerum quoque nomina nôrat, Armaque, equosque, habitusque, Cydoneasque pharetras.

Noverat ante alios faciem ducis Europæi;

fides pulsæ, sonum ederent. Theog. 771; Pausanias, Att. p. 100; Virgilius, Cir. 105; Epigr. in Anthol. iv. p. 351.

16. Saxum unum etiam apud Pausaniam, quanquam hoc loco singulare esse potest pro plurali. Bentleius, ad Horatium, III. Od. ii. 18. monet, non nisi bis a Nostro, hic et Trist. iii. 4. usurpatum esse pronomen ejus, idque epicos poetas perpetuo multâsse exilio.

Etiam Burmannus poetastros ob frequentem hujus pronominis usum vituperat. Exiguo, vel quia virgo regia ludebat, vel quia tali lapillo opus erat.

19. Bello quoque sæpe solebat.] Bello, tempore belli, ut passim ludis, sacrificiis, etc. id est, tempore ludorum, sacrificiorum: ablativi ponuntur sic absolute ut tempus significent, quo quid factum sit. Vide Burmannum ad hunc locum, et Ernesti ad Suetonium, in Cæs. 11. Spectare ex illa, etc. Spectabat castra hostilia, ut Antigone, apud Euripidem, Phoen. 110 sqq. et Helena, apud Homerum, Il. r. 154 sqq. conf. et Virgilii Cirin,

172 sqq.

21. Jamque mora belli.] Neapolitanus et prior Erfurtensis, moras belli, ut proceres belli mora dicantur, quod

Cydo

illustrat Heinsius. Regii nostri, mora belli, quod elegantius, et præstantius. Mora, diuturnitate, ut i. 402. nia una ex tribus celeberrimis Cretæ urbibus. Creta abundabat materia, unde sagittæ, arcus, pharetræ conficerentur, et Cretenses excellentes habebantur sagittarii.

23. Europæi.] Vide ad versum 120. Amor ille Scyllæ injectus traditur vel a Venere (Hyginus, dicto loco,) vel a Junone: Virgilius, in Cirin, 133. Apud Nostrum originem habet satis naturalem. Sat est, conducit. Faciem et habitum Minois apte ad propositum describit in sqq. Hac judice bene additum; nam amori omnia videntur eximia. Ita me judice, ii. 428. Jam seq. locus pulcher, expressus e Tibullo, IV. ii. 7—12: Illam, quidquid agit, quoque vestigia movit, Componit furtim subsequiturque Decor. Seu solvit crines, fusis decet esse capillis, Seu compsit, comptis est veneranda comis. Urit, seu Tyria voluit procedere palla: Urit, seu nivea candida veste venit. Confer, II. Amor. El. v. 43. Etiam hoc loco quot modis variatum illud, formosius erat. Et totus orationis color notandus. Crista præcipuum galeæ ornamentum. Hinc superbum cristarum decus, Silius, x. 399. Erat

Plus etiam, quam nôsse sat est: hac judice, Minos, Seu caput abdiderat cristata casside pennis,

25

30

In galea formosus erat: seu sumpserat ære
Fulgentem clypeum, clypeum sumpsisse decebat:
Torserat adductis hastilia lenta lacertis ;
Laudabat virgo junctam cum viribus artem.
Imposito patulos calamo sinuaverat arcus;
Sic Phoebum sumptis jurabat stare sagittis.
Quum vero faciem dempto nudaverat ære,
Purpureusque albi stratis insignia pictis
Terga premebat equi, spumantiaque ora regebat;
Vix sua, vix sanæ virgo Niseïa compos
35
Mentis erat felix jaculum, quod tangeret ille,
Quæque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen

non solum e setis equinis (xii. 88.) sed etiam ex pennis, quæ pulchrum Minoa magis decebant.

De

26. Ære rescripsi auctoritate MSS. qui fere omnes in hoc vocabulo conspirant. Et mox versu 32. non nisi ærea galea Minoi tribuitur, ut apud Homerum, Il. K. 30. Menelao. cebat, cum decore sumebat, aut, clypeus sumptus ei decus addebat. Euripides Phoen. 171. ὡς ὅπλοισιν χρυσέοισιν εὐπρεπής. Adductis lacertis pingit actum jaculantis. Expressit autem Virgilius, Æneid. xi. 561. adducto contortum hastile lacerto Immittit. Infra, ix. 52. sunt brachia adducta. Sic et reduci adhiberi, monet Burmannus. Lentum solenne hastilium, pilorum, thyrsorum epitheton apud poetas. Juncta cum viribus arte opus erat in ejusmodi exercitationibus, x. 181.

30. Sinuaverat arcus; lunaverat, incurvaverat: confer, Amor. I. i. 23.

Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum. Stare de gestu vel pugnantium, ut ix. 33. vel sagittas mittentium, ut hoc loco, et sic status passim.

33. Purpureus gravius quam, purpurea veste: Art. Amat. i. 214. Quatuor in niveis aureus ibis equis. Albo equo se Minoa in obsidione urbis hostibus notabilem dedisse et conspicuum, non credit Burmannus, qui eam ob causam emendat alti. Ergone altus equus eum minus notabilem reddebat? Nec dubitârunt alii duces, Alexander, Hannibal, et armis et equis se insignire. Amabant autem plerunque albos equos; et in albo in primis lucebat purpura. Stratis pictis. Grævianus pro diversa lectione dat phaleris pictis, quod arridebat Heinsio, sed recte rejicitur a Burmanno. Confer cum hoc loco vi. 222. Spumantia ora generosi equi signum. Vix sua. Vide ad iii. 689. Felix, etc. Ridicula, solennis tamen perdite amantium prædicatio.

« AnteriorContinua »