Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dura lacertosi fodiebant arva coloni;
Agmine qui viso fugiunt, operisque relinquunt
Arma sui; vacuosque jacent dispersa per agros 35
Sarculaque, rastrique graves, longique ligones.
Quæ postquam rapuere feræ, cornuque minaci
Divellere boves, ad vatis fata recurrunt;
Tendentemque manus, et in illo tempore primum
Irrita dicentem, nec quidquam voce moventem, 40
Sacrilegæ perimunt: perque os, proJuppiter! illud,
Auditum saxis, intellectumque ferarum
Sensibus, in ventos anima exhalata recessit.
Te mæstæ volucres, Orpheu, te turba ferarum,
Te rigidæ silices, tua carmina sæpe secutæ

45
Fleverunt silvæ: positis te frondibus arbos,
Tonsa comam, luxit: lacrimis quoque flumina dicunt
Increvisse suis ; obscuraque carbasa pullo

apud Begerum Spicileg. Antiq. p. 71.

37. Fera, furentes Bacchæ. Direllere. Regii nostri divulsere; in præterito tempore rarius divulsi quam divelli; utrumque dat Rob. Stephanus in suo Thesauro: sed solum divelli recepit auctor eruditissimus Grammatices dictæ de Port-Royal, des prétérits et supins, Règle 50. Divellere Regius recte explicat, dilaceravere. A Bacchis enim angues, tauri, capri, vituli, etc. ore discindi solebant, quod bacchutim discerpere dixit Apuleius, i; vide Heinsium et Burmannum.

43. In ventos, in auras; V. 106. Emathion medios unimam ei piravit in ignes ; Seneca, Herc. Fur. 1312. Hunc animam in ore primo teneo ; Seneca de Ira, iii. 43. spiritum expuere.

44. Te mæstæ volucres, etc.) Jam epicedium additur. Et merito theatrum, quod toties cantu suo moveral vates, nunc lugens inducitur. Apud

Claudianum d. l. Orpheo nuptias celebranti feræ et volucres munuscula conferunt. Te, te, etc. ad imitationem Virg. Georg. iv. 465. ubi ad Eurydi. cen suavissime sermo vertitur, Te, dulcis conjur, te solo in littore secum, Te, veniente die, te, decedente, canebat. Secute silvæ. Horatius, I. Od. xi. Unde (ex Hæmo) vocalem temere insecutæ Orphea silra. Ponere capillos phrasis solennis. III. 506. sectos fratri posuere capillos. Suetonius Calig. 5. barbam ponere. Tonsa comam, quia tonderi in luctu solebat coma, et coma de frondibus dicitur; vide ad x. 139. Et quum destringuntur folia, tonderi

arborum dicitur; Virgilius, Georg. iii. 21. tonsa folia oliva. Lacrimis, etc. Supra i. 584. Inachus, Deus Auvialis, fletibus auget aquas. Sed nunc flumina ipsa suis increscunt lacrimis, quod est intolerabile luxuriantis ingenii signum.

48. Carba sus, palla carbasina, quam

сота

Naïdes et Dryades, passosque habuere capillos. Membra jacent diversa locis : caput, Hebre, lyramque

50 Excipis; et, mirum, medio dum labitur amne, Flebile nescio quid queritur lyra; flebile lingua Murmurat exanimis; respondent flebile ripæ. Jamque mare invectæ flumen populare relinquunt, Et Methymnææ potiuntur litore Lesbi. 55 Hic ferus expositum peregrinis anguis arenis

humeris fere injectam Fluvii in monnmentis habent. Erat autem carbasus genus lintei tenuissimi et pretiosissimi. Virg. Æneid. xi. 775; Curtius, VIII. ix. 21. ibique interpretes vide. Luctus causa nunc erat obscura, colore obscuro, id est, austero; nempe pullo, id est, subnigro. Sed pullum hoc loco substantive, ut Liv. iv. 25. ubi Gronovius observat, sic usurpari etiam album et nigrum. Vestes lugubres etiam Dryades, viii. 778. sumunt.

50. Membra jacent, etc.) Discerptus est, ut Pentheus, lib. III. v. 708 sqq. Etiam apud Virgilium Hebrus caput Orphei excipit, et gurgite medio portat. Secundum Phanoclem, ver. 11. Bacchæ caput et lyram clavo compegerunt, ut εμφορέoιντο θαλάσση äpow äpa. Idem etiam in seqq. ex. pressus: Eurydicen vor ipsa et frigida lingua, Ah! miserum Eurydicen anima fugiente vocabat : Eurydicen toto referebant flumine ripæ. Sed Noster, nescio quid flebile queritur. Sic Heroid. xviii. 82. Alcyones nescio quid vise sunt mihi dulce queri; Remed. 766. Et mea nescio quid carmina dulce sonant. Queri eleganter de flebili et molli sono lyræ et tibiæ. Horatius, II. Od. xiii. 24. Æoliis fidibus querens Sappho puellis de popularibus ; Lucretius, iv. 588. dulces querelas, Tibiu quas fundit. Murmurat. Confer v.

et vi. 558. ubi adeo, quod jure

mireris, lingua jam resecta, terre tremens innmurrat atræ. Respondent, resonant per echo. Virgilius, Ecl. 8. 8. respondent omnia silvæ; Horatius, I. Od. xii. 3. recinere sic dixit. Phanocles, ver. 16. nxn is dryvpris πόντον έπεσχε λύρης. .

54. Populare, flumen ejusdem populi, unde et Orpheus. Etiam i. 517. popularia flumina, et ix. 20. Methymnæa, quia Methymna urbs celeberrima Lesbi. Potiri ita est etiam xi. 38; xiii. 729. Caput Orphei fluctibus in insulam Lesbon esse delatum, ibique sepulturæ mandatum plures tradiderant. Pro quo beneficio Lesbii ad musicam artem ingeniosissimi esse existimabantur; Hyginus P. A. ii. 7; Arion enim, Alcæus, Sappho, Eriona Lesbii. Thraces contendebant, luscinias, quæ circa Orphei sepulcrum nidos habeant, suavius canere, quam alibi: vid. Pausanias Bæot. p. 769. ubi plura de Orphei sepulcro et ossibus habes. Lyram Jovis et Apollinis voluntate inter sidera retulisse Musa dicuntur ; Hygin. d. l.

56. Expositum.] Vulgo erposito, et versu seq. quidam, obstitit pro, os petit. Sic legit etiam Planudes, qui vertit, άγριος όφις αντέστη. Unus Vaticanus anguis in herbis. Post versum 57. vulgo inferitur hic: Lambit et hymniferos inhiat divellere vultus, quem jana Ciofanus delendum iodicavit. Pro eo

Os petit, et sparsos stillanti rore capillos.
Tandem Phoebus adest, morsusqueinferre parantem
Arcet, et in lapidem rictus serpentis apertos
Congelat; et patulos, ut erant, indurat hiatus. 60
Umbra subit terras; et, quæ loca viderat ante,
Cuncta recognoscit; quærensque per arva piorum
Invenit Eurydicen, cupidisque amplectitur ulnis.
Hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo:
Nunc præcedentem sequitur, nunc prævius anteit;
Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus. 66

in Vossii MS. Extemplo morsu cedit Laniare ferino. Heinsius conjicit cepit laniare. Capoferreus censet, ex duobus versibus conficiendum hunc unum: os petit, et sacros inhiat divellere vultus, quum de capillis otiosam mentionem esse contendat. Multi antiqui, sparso stillantes. Regii nostri hos versus 56 et 57. ita legunt; Codex A: Hic ferus esposito peregrinis anguis harenis Obstitit ad sparsos stillanti rore capillos ; Codex B: Hic ferus expositis peregrinis anguis hurenis Obstitit, et sparsis stillanti rore capillis. Ex his duobus lectionibus vulgata videtur fuisse concinnata. Neuter codex habet versus quos refert Gierig. Expositum, ejectum. Ros, aqua roris instar guttatim destillans, ut lib. v. yer. 635.

59. In lapidem.] Regius noster B male in lupides. Congelat, in lapidem mutat, quia et gelu rigidum reddit. Gelare sic apud Lucanum, ix. 681. vultusque gelassent Perscos aversi. Mox indurat idem, ut etiam vii. 446. et iv. 744. indurescere, lapidem fieri. Alibi dirigere et torpere de saxea natura. Plutarchus de Flumin. ("EBpos) auctor est Orphei caput in draconem mutatum. Patulos, late patentes, latos. Etiam Silius, iii. 34. patulus hialus

61. Umbra subit terras.] Imago, animæ et corporis simulacrum: hoc autem ex opinione eorum, quibus homo constat anima, corpore, umbra; animam cælo, astris, aeri; corpus terræ; umbram inferis tradi volunt. Dido, Æn. iv. 654. Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Cuncta recognoscit. Seneca, Med. 632. Contigit notam Styga. Arva piorum, campi Elysii, quos Æschines, Socrat. dial. iii. 20. Eugeßūv xãpov, Horat. Epod. xvi. 41. arva beata et ii. Od. 12. sedes piorum; Cicero Phil. xiv. 12. piorum sedem et locum vocat. Ibi reperit Eurydicen; Illic enim est, cuicunque rapaz mors venit amunti, ait Tibullus, I. iii. 65. Ibi etiam Threicius longa cum veste sacerdos Obloquitur numeris septem discrimina vocum ; Virg. Æn. vi. 645. Amplectitur ulnis. Twisdenius amplectitur alis, ut alas pro brachiis posuerit. Regii nostri bene habent ulnis.

64. Conjunctis passibus, juxta se, ut alter alterius latus tegat. Sic iv. 599. de Cadmo et Harmonia in serpentes mutatis, junctoque volumine serpunt. Proxima nunc præcedentem, etc. addidit, ut lusum illum jam tuto respicit adhibere posset.

leonis.

[ocr errors]

UDO

sensu.

II. Non impune tamen scelus hoc sinit esse LyAmissoque dolens sacrorum vate suorum, [æus; Protinus in silvis matres Edonidas omnes, Quæ fecere nefas, torta radice ligavit. [est, Quippe pedum digitos, in quantum quæque secuta Traxit; et in solidam detrusit acumine terram: Utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,

67–84. Baccha quæ Orpheum dis plis Velleii, apud quem aliquoties cerpserant, mutantur in arbores,

illud occurrit, quanquam non 68. Sacrorum vate suorum, quia

Sed ante Ovidium neminem Orgia instituerat et versibus suis com ita locutum esse, post alios contendit mendaverat. Edoni, Thraciæ pulus Schirachius, confer iv. 542 ; tum inde sic dictus ab Edono, Mygdonis fratre: a ver. 550. similia his nostris phantasvide Stephanum. Horatius, II. Od. vii. mata sequuntur. 26. non ego sanius bacchabor Edonis. 73. Utque suum laqueis, etc.) Quum Edoni etiam montes Thraciæ, in qui sæpius Noster mutationes in arbores bus Bacchi orgia præcipue celebraban descripsisset, hic exhausta fuisse vitur; Trist. iv. 1 : hinc Bacchus ipse detur ingenii copia. Bene igitur fecit, Edonus in Remed. 593 : vide Bentlei quod similitudinem aspersit ; qua subum ad Horatium, III. Od. xxv. 8. lata non multum commendationis haLigavit, firmavit, ut hærerent radice bet hæc fabula. Callidus, quia abditis pedes. Torta ; x. 490. obliqua radiı ; laqueis aves fallit, decipit, etc. quibus mox lenta.

fere verbis utuntur poetæ de aucupe et 71. Quippe pedum digitos, etc.) Nes piscatore. Committere nunc de ave, ciebat Glareanus utrum trarit de Bac. quæ imprudens et inscia in laqueos cho capiendum, an de singulis mulie incidit. Trepidans motu. Barberio. ribus. Fatetur etiam, se non intelli trepidus: supra ad iii. 125. Heinsius gere verba, in quantum quæque secuta monuerat scribendum trepido substrinest. Neque Safftius horum verborum git vincula motu ; sic subst ricta ilia, sensum assecutus est; vertit enim : substricta crura alibi leguntur. Idem Er verlaengerte die Zaehen ihrer Frisse, hoc loco conjicit trepidans astringit womit eine jede ihm gefolgt wur. Po vincula motus, aut trepidante motu. test tamen sensus facile expediri. Cantabr, et Junii vimina pro vincula Nempe qui mulieres illas ligavit, idem habent, quæ Burmannus de laqueis ex etiam earum digitos trarit et in terram vimine factis accipiebat. Quod Heindetrusit; quippe enim habet vim ex sius conjecerat, trepidante motu non plicandi. Neque trahere hic est lon

prorsus improbo: trepidans motus ut giores reddere, quanquam id factum i. 506. et v. 605. trepidans penna. esse a Baccho res ipsa docet; sed vis Regii nostri habent trepidans astrinpotius hujus vocis declaratur, qua git vincula motu. Plangitur, verberat Bacchus pedes retinuit et in terram se alis. Cæterum commode Heinsius detrusit: in quantum denique est, laudat Senecam de Ira, in, 16: Sic quatenus. Quotquot secutæ sunt, eas laqueos fera, tum jactat, astringit, sic omnes mutavit. Auctoritatem 'rov in

aves viscum, dum trepidantes excutiunt, quantum, quam olim impugnabant plumis omnibus illinunt. Grammatici, tuetur Burmannus exem

Crus ubi commisit volucris, sensitque teneri, 74
Plangitur, ac trepidans astringit vincula motu :
Sic, ut quæque solo defixa cohæserat harum,
Externata fugam frustra tentabat: at illam
Lenta tenet radix, exultantemque coercet:
Dumque ubi sint digiti, dum pes ubi quærit, et un-
Aspicit in teretes lignum succedere suras; (gues,
Et conata femur mærenti plangere dextra, 81
Robora percussit: pectus quoque robora fiunt;
Robora sunt humeri; porrectaque brachia veros
Esse putes ramos, et non fallare putando.
III. Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque

85

deserit agros;

78. Lenta tenet.] Duo longa tenet. Regii nostri bene habent lenta ; longa enim videtur glossa; arborum scilicet radix semper plusve minusve longa est; lenta autem vox propria radicibus ut salicibus et virgultis, quæ flectuntur facile. Ingeniose exultantem, quæ conabatur prosilire et pedes a terra revellere. Coercet, retinet.

79. Dumque ubi sint digiti, etc.] Confer iv. 591. Cadme, quid hoc? ubi pes? ubi sunt humerique manusque ? Quarit ex vetusto metri causa prætulit Regius vulgato petit. Regii nostri quærit. Teretes: vide ad x. 112: teretes suras laudat etiam Horatius, ii. Od. 4. Succedere nunc melius, quam succrescere, quod multi MSS. habent, atque etiam ix. 35. sic legitur. Femur. Plerumque pectora plangebantur, sed et aliæ corporis partes.

83. Porrectaque brachia veros.] Plurimi longos quoque brachia veros aut . vera: Heinsius hinc putabat brachia

vara aut porrectaque brachia varos Esse putes ramos. Codex Regius A nihil mutat; et bene : Codex B, veros quoque brachia longos. Confer notam libri x. 250. unde apparebit, superfluas esse

hoc loco Interpretum emendationes. Lusit rursus Ovidius, more suo.

85--145. Mida fabula.] Conf. Hyginus, fab. 191; Conon. apud Phot. cap. i; Servius ad Virgilium, Ecl. vi. et Æneid. x. 142; Maximus Tyrius Serm. 30. Narraverat hæc et Theopompus. Nempe Phrygiæ regnum Gordius condidit, cujus filius Midas ei successit anno 1428 ante Christum. Fabulam autem de auro ejus inde ortam credit cl. vir Goguet de Origine artium, tom. ii. p. 266. quod Midas terræ suæ proventum bene vendiderit, mercaturamque, quæ tropo non admodum duro dici possit omnia in aurum mutare, promoverit. Certe etiam nos dicimus de colonis, qui agrorum suorum proventum bene vendunt, sie wissen ihre Producte zu versilbern. Ancoram invenisse Midas traditur a Pausania, Attic. p. 12. quemadmodum ad Demodicen, uxorem ejus, artem sig. nandi nummos referebant; Pollux, lib. VII. cap. vi. sect. 181. Divitiæ Midæ in proverbio erant; Tyrtæus, iii. 6; Plinius, xxxii. 15. E Thracia transimus in Lydiam et Phrygiam. Non satis ei est, cujus ira non mitigata est

« AnteriorContinua »