Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dura lacertosi fodiebant arva coloni;

Agmine qui viso fugiunt, operisque relinquunt Arma sui; vacuosque jacent dispersa per agros 35 Sarculaque, rastrique graves, longique ligones. Quæ postquam rapuere feræ, cornuque minaci Divellere boves, ad vatis fata recurrunt;

Tendentemque manus, et in illo tempore primum Irrita dicentem, nec quidquam voce moventem, 40 Sacrilegæ perimunt: perque os, pro Juppiter! illud, Auditum saxis, intellectumque ferarum

45

Sensibus, in ventos anima exhalata recessit.
Te mœstæ volucres, Orpheu, te turba ferarum,
Te rigidæ silices, tua carmina sæpe secutæ
Fleverunt silvæ: positis te frondibus arbos,
Tonsa comam, luxit: lacrimis quoque flumina dicunt
Increvisse suis; obscuraque carbasa pullo

apud Begerum Spicileg. Antiq. p.

71.

37. Fera, furentes Baccha. Divellere. Regii nostri divulsere; in præterito tempore rarius divulsi quam divelli; utrumque dat Rob. Stephanus in suo Thesauro: sed solum divelli recepit auctor eruditissimus Grammatices dictæ de Port-Royal, des prétérits et supins, Règle 50. Divellere Regius recte explicat, dilaceravere. A Bacchis enim angues, tauri, capri, vituli, etc.ore discindi solebant quod bacchatim discerpere dixit Apuleius, i; vide Heinsium et Burmannum.

43. In ventos, in auras; V. 106. Emathion medios animam expiravit in ignes; Seneca, Herc. Fur. 1312. Hanc animam in ore primo teneo; Seneca de Ira, iii. 43. spiritum expuere.

44. Te mæste volucres, etc.] Jam epicedium additur. Et merito theatrum, quod toties cantu suo moverat vates, nunc lugens inducitur. Apud

Claudianum d. 1. Orpheo nuptias celebranti feræ et volucres munuscula conferunt. Te, te, etc. ad imitationem Virg. Georg. iv. 465. ubi ad Eurydicen suavissime sermo vertitur, Te, dulcis conjux, te solo in littore secum, Te, veniente die, te, decedente, canebat. Secute silva. Horatius, I. Od. xii. Unde (ex Hæmo) vocalem temere insecuta Orphea silve. Ponere capillos phrasis solennis. III. 506. sectos fratri posuere capillos. Suetonius Calig. 5. barbam ponere. Tonsa comam, quia tonderi in luctu solebat coma, et coma de frondibus dicitur; vide ad x. 139. Et quum destringuntur folia, tonderi coma arborum dicitur; Virgilius, Georg. iii. 21. tonsæ folia oliva. Laerimis, etc. Supra i. 584. Inachus, Deus fluvialis, fletibus auget aquas. Sed nunc flumina ipsa suis increscunt lacrimis, quod est intolerabile luxuriantis ingenii signum.

48. Carbasus, palla carbasina, quam

Naïdes et Dryades, passosque habuere capillos. Membra jacent diversa locis: caput, Hebre, ly

ramque

50

Excipis; et, mirum, medio dum labitur amne,
Flebile nescio quid queritur lyra; flebile lingua
Murmurat exanimis; respondent flebile ripæ.
Jamque mare invectæ flumen populare relinquunt,
Et Methymnææ potiuntur litore Lesbi.
Hic ferus expositum peregrinis anguis arenis

humeris fere injectam Fluvii in monumentis habent. Erat autem carbasus genus lintei tenuissimi et pretiosissimi. Virg. Æneid. xi. 775; Curtius, VIII. ix. 21. ibique interpretes vide. Luctus causa nunc erat obscura, colore obscuro, id est, austero; nempe pullo, id est, subnigro. Sed pullum hoc loco substantive, ut Liv. iv. 25. ubi Gronovius observat, sic usurpari etiam album et nigrum. Vestes lugubres etiam Dryades, viii. 778. sumunt.

50. Membra jacent, etc.] Discerptus est, ut Pentheus, lib. III. v. 708 sqq. Etiam apud Virgilium Hebrus caput Orphei excipit, et gurgite medio portat. Secundum Phanoclem, ver. 11. Baccha caput et lyram clavo compegerunt, ut έμφορέοιντο θαλάσση aupw äμa. Idem etiam in seqq. expressus: Eurydicen vox ipsa et frigida lingua, Ah! miseram Eurydicen anima fugiente vocabat: Eurydicen toto referebant flumine ripa. Sed Noster, nescio quid flebile queritur. Sic Heroid. xviii. 82. Alcyones nescio quid visæ sunt mihi dulce queri; Remed. 766. Et mea nescio quid carmina dulce sonant. Queri eleganter de flebili et molli sono lyræ et tibiæ. Horatius, II. Od. xiii. 24. Eoliis fidibus querens Sappho puellis de popularibus; Lucretius, iv. 588. dulces querelas, Tibia quas fundit. Murmurat. Confer v. 105, et vi. 558. ubi adeo, quod jure

55

mireris, lingua jam resecta, terræ tremens immurrat atra. Respondent, resonant per echo. Virgilius, Ecl. x. 8. respondent omnia silvæ; Horatius, I. Od. xii. 3. recinere sic dixit. Phanocles, ver. 16. ἠχὴ δ ̓ ὡς λιγυρῆς πόντον ἔπεσχε λύρης.

54. Populare, flumen ejusdem populi, unde et Orpheus. Etiam i. 517. popularia flumina, et ix. 20. Methymnaa, quia Methymna urbs celeberrima Lesbi. Potiri ita est etiam xii. 38; xiii. 729. Caput Orphei fluctibus in insulam Lesbon esse delatum, ibique sepulturæ mandatum plures tradiderant. Pro quo beneficio Lesbii ad musicam artem ingeniosissimi esse existimabantur; Hyginus P. A. ii. 7; Arion enim, Alcæus, Sappho, Erinna Lesbii. Thraces contendebant, luscinias, quæ circa Orphei sepulcrum nidos habeant, suavius canere, quam alibi: vid. Pausanias Boot. p. 769. ubi plura de Orphei sepulcro et ossibus habes. Lyram Jovis et Apollinis voluntate inter sidera retulisse Musæ dicuntur; Hygin. d. 1.

56. Expositum.] Vulgo exposito, et versu seq. quidam, obstitit pro, os petit. Sic legit etiam Planudes, qui vertit, ἄγριος ὄφις αντέστη. Unus Vaticanus anguis in herbis. Post versum 57. vulgo inferitur hic: Lambit et hymniferos inhiat divellere vultus, quem jam Ciofanus delendum indicavit. Pro eo

Os petit, et sparsos stillanti rore capillos.
Tandem Phoebus adest, morsusque inferre parantem
Arcet, et in lapidem rictus serpentis apertos
Congelat; et patulos, ut erant, indurat hiatus. 60
Umbra subit terras; et, quæ loca viderat ante,
Cuncta recognoscit; quærensque per arva piorum
Invenit Eurydicen, cupidisque amplectitur ulnis.
Hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo:
Nunc præcedentem sequitur, nunc prævius anteit;
Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus. 66

in Vossii MS. Extemplo morsu cedit laniare ferino. Heinsius conjicit cepit laniare. Capoferreus censet, ex duobus versibus conficiendum hunc unum: os petit, et sacros inhiat divellere vultus, quum de capillis otiosam mentionem esse contendat. Multi antiqui, sparso stillantes. Regii nostri hos versus 56 et 57. ita legunt; Codex A: Hic ferus exposito peregrinis anguis harenis Obstitit ad sparsos stillanti rore capillos; Codex B: Hic ferus expositis peregrinis anguis hurenis Obstitit, et sparsis stillanti rore capillis. Ex his duobus lectionibus vulgata videtur fuisse concinnata. Neuter codex habet versus quos refert Gierig. Expositum, ejec

tum. Ros, aqua roris instar guttatim destillans, ut lib. v. ver. 635.

59. In lapidem.] Regius noster B male in lapides. Congelat, in lapidem mutat, quia et gelu rigidum reddit. Gelare sic apud Lucanum, ix. 681. vultusque gelassent Perseos aversi. Mox indurat idem, ut etiam vii. 446. et iv. 744. indurescere, lapidem fieri. Alibi dirigere et torpere de saxea natura. Plutarchus de Flumin. ("Eßpoç) auctor est Orphei caput in draconem mutatum. Patulos, late patentes, latos. Etiam Silius, iii. 34. patulus hiatus leonis.

61. Umbra subit terras.] Imago, animæ et corporis simulacrum: hoc autem ex opinione eorum, quibus homo constat anima, corpore, umbra; animam cœlo, astris, aeri; corpus terræ; umbram inferis tradi volunt. Dido, Æn. iv. 654. Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Cuncta recognoscit. Seneca, Med. 632. Contigit notam Styga. Arva piorum, campi Elysii, quos Eschines, Socrat. dial. iii. 20. EvσεBu xuρov, Horat. Epod. xvi. 41. arva beata et ii. Od. 12. sedes piorum; Cicero Phil. xiv. 12. piorum sedem et locum vocat. Ibi reperit Eurydicen ; Illic enim est, cuicunque rapax mors venit amanti, ait Tibullus, I. iii. 65. Ibi etiam Threicius longa cum veste sacerdos Obloquitur numeris septem discrimina vocum; Virg. Æn. vi. 645. Amplectitur ulnis. Twisdenius amplectitur alis, ut alas pro brachiis posuerit. Regii nostri bene habent ulnis.

64. Conjunctis passibus, juxta se, ut alter alterius latus tegat. Sic iv. 599. de Cadmo et Harmonia in serpentes mutatis, junctoque volumine serpunt. Proxima nunc præcedentem, etc. addidit, ut lusum illum jam tuto respicit adhibere posset.

II. Non impune tamen scelus hoc sinit esse LyAmissoque dolens sacrorum vate suorum, [æus; Protinus in silvis matres Edonidas omnes,

Quæ fecere nefas, torta radice ligavit. [est, Quippe pedum digitos, in quantum quæque secuta Traxit; et in solidam detrusit acumine terram: Utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,

67-84. Bacchæ quæ Orpheum discerpserant, mutantur in arbores.

68. Sacrorum vate suorum, quia Orgia instituerat et versibus suis commendaverat. Edoni, Thraciæ populus sic dictus ab Edono, Mygdonis fratre: vide Stephanum. Horatius, II. Od. vii. 26. non ego sanius bacchabor Edonis. Edoni etiam montes Thraciæ, in quibus Bacchi orgia præcipue celebrabantur; Trist. iv. 1: hinc Bacchus ipse Edonus in Remed. 593 : vide Bentleium ad Horatium, III. Od. xxv. 8. Ligavit, firmavit, ut hærerent radice pedes. Torta; x. 490. obliqua radix ; mox lenta.

Po

71. Quippe pedum digitos, etc.] Nesciebat Glareanus utrum traxit de Baccho capiendum, an de singulis mulieribus. Fatetur etiam, se non intelligere verba, in quantum quæque secuta est. Neque Safftius horum verborum sensum assecutus est; vertit enim: Er verlaengerte die Zaehen ihrer Füsse, womit eine jede ihm gefolgt war. test tamen sensus facile expediri. Nempe qui mulieres illas ligavit, idem etiam earum digitos traxit et in terram detrusit; quippe enim habet vim explicandi. Neque trahere hic est longiores reddere, quanquam id factum esse a Baccho res ipsa docet; sed vis potius hujus vocis declaratur, qua Bacchus pedes retinuit et in terram detrusit: in quantum denique est, quatenus. Quotquot secutæ sunt, eas omnes mutavit. Auctoritatem Tov in quantum, quam olim impugnabant Grammatici, tuetur Burmannus exem

plis Velleii, apud quem aliquoties illud occurrit, quanquam non uno sensu. Sed ante Ovidium neminem ita locutum esse, post alios contendit Schirachius, confer iv. 542; tum inde a ver. 550. similia his nostris phantasmata sequuntur.

73. Utque suum laqueis, etc.] Quum sæpius Noster mutationes in arbores descripsisset, hic exhausta fuisse videtur ingenii copia. Bene igitur fecit, quod similitudinem aspersit ; qua sublata non multum commendationis habet hæc fabula. Callidus, quia abditis laqueis aves fallit, decipit, etc. quibus fere verbis utuntur poetæ de aucupe et piscatore. Committere nunc de ave, quæ imprudens et inscia in laqueos incidit. Trepidans motu. Barberin. trepidus: supra ad iii. 125. Heinsius monuerat scribendum trepido substringit vincula motu; sic substricta ilia, substricta crura alibi leguntur. Idem hoc loco conjicit trepidans astringit vincula motus, aut trepidante motu. Cantabr. et Junii vimina pro vincula habent, quæ Burmannus de laqueis ex vimine factis accipiebat. Quod Heinsius conjecerat, trepidante motu non prorsus improbo: trepidans motus ut i. 506. et v. 605. trepidans penna. Regii nostri habent trepidans astringit vincula motu. Plangitur, verberat se alis. Cæterum commode Heinsius laudat Senecam de Ira, iii. 16: Sic laqueos fera, dum jactat, astringit, sie aves viscum, dum trepidantes excutiunt, plumis omnibus illinunt.

Crus ubi commisit volucris, sensitque teneri, 74
Plangitur, ac trepidans astringit vincula motu:
Sic, ut quæque solo defixa cohæserat harum,
Externata fugam frustra tentabat: at illam
Lenta tenet radix, exultantemque coercet:
Dumque ubi sint digiti, dum pes ubi quærit, et un-
Aspicit in teretes lignum succedere suras; [gues,
Et conata femur morenti plangere dextra,
Robora percussit: pectus quoque robora fiunt;
Robora sunt humeri; porrectaque brachia veros
Esse putes ramos, et non fallare putando.
III. Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque
deserit agros;

78. Lenta tenet.] Duo longa tenet. Regii nostri bene habent lenta; longa enim videtur glossa; arborum scilicet radix semper plusve minusve longa est; lenta autem vox propria radicibus ut salicibus et virgultis, quæ flectuntur facile. Ingeniose exultantem, quæ conabatur prosilire et pedes a terra revellere. Coercet, retinet.

79. Dumque ubi sint digiti, etc.] Confer iv. 591. Cadme, quid hoc? ubi pes? ubi sunt humerique manusque? Quarit ex vetusto metri causa prætulit Regius vulgato petit. Regii nostri quærit. Teretes: vide ad x. 112: teretes suras laudat etiam Horatius, ii. Od. 4. Succedere nunc melius, quam succrescere, quod multi MSS. habent, atque etiam ix. 35. sic legitur. Femur. Plerumque pectora plangebantur, sed et aliæ corporis partes.

83. Porrectaque brachia veros.] Plurimi longos quoque brachia veros aut - vera: Heinsius hinc putabat brachia vara aut porrectaque brachia varos Esse putes ramos. Codex Regius A nihil mutat; et bene: Codex B, veros quoque brachia longos. Confer notam libri x. 250. unde apparebit, superfluas esse

81

85

hoc loco Interpretum emendationes. Lusit rursus Ovidius, more suo.

85-145. Mida fabula.] Conf. Hyginus, fab. 191; Conon. apud Phot. cap. i; Servius ad Virgilium, Ecl. vi. et Æneid. x. 142; Maximus Tyrius Serm. 30. Narraverat hæc et Theopompus. Nempe Phrygiæ regnum Gordius condidit, cujus filius Midas ei successit anno 1428 ante Christum. Fabulam autem de auro ejus inde ortam credit cl. vir Goguet de Origine artium, tom. ii. p. 266. quod Midas terræ suæ proventum bene vendiderit, mercaturamque, quæ tropo non admodum duro dici possit omnia in aurum mutare, promoverit. Certe etiam nos dicimus de colonis, qui agrorum suorum proventum bene vendunt, sie wissen ihre Producte zu versilbern. Ancoram invenisse Midas traditur a Pausania, Attic. p. 12. quemadmodum ad Demodicen, uxorem ejus, artem signandi nummos referebant; Pollux, lib. VII. cap. vi. sect. 181. Divitiæ Midæ in proverbio erant; Tyrtæus, iii. 6; Plinius, xxxiii. 15. E Thracia transimus in Lydiam et Phrygiam. Non satis ei est, cujus ira non mitigata est

« AnteriorContinua »