N. B. Argumentum hujus libri undecimi Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, tom. iii. pag. 58. P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON LIBER UNDECIMUS. FAB. I. CARMINE dum tali silvas, animosque ferarum Threïcius vates, et saxa sequentia ducit; 1-66. Confer. Phanocles de amoribus Orphei; Pausanias, Boot. pag. 768 sq; Apollod. I. iii. 2; Eratosth. Karaor. cap. 24; Antigon. Mirab. cap. 5; Virg. Georg. iv. 520-527; Hyginus, P. A. ii. 7; Seneca, Med. ver. 625 sqq. Tractaverat eadem Eschylus, ut ex Eratosth. apparet. E Pausania et Hygino, d. 1. intelligitur, quam variæ, quamque dissentientes fuerint Veterum de Orphei morte traditiones. Nonnulli fulmine eum ictum periisse memorabant, quia profanis hominibus initiorum arcana tradidisset. Secundum alios ipse sibi mortem consciverat, conjugis desiderio. Plurimi tamen in eo consentiunt, a mulieribus eum discerptum esse, quanquam id quoque magna rursus cum varietate narratur, ut suis locis videbimus. Carmine dum tali silvas, etc. Sic apud multos auctores vis carminum Orphei expressa legitur. Etiam in monumentis stipatus cernebatur feris; Pausanias, Boat. p. 768. Animos ferarum, feras, quibus passim, v. c. apud. Virgilium, Georg. iv. aliquoties apibus, animi tribuuntur. Et usus nunc est hac periphrasi, quia animi dicuntur duci et commoveri; Quintil. Inst. xii. 10. commovendos esse ducendosque animos imperitorum. Male igitur Regius vel animos interpretabatur sensus, vel feras homines feros, quorum animos sane excoluit Orpheus; Horatius, Art. Poetic. 391 sqq.: at Noster, ut postulabat hujus operis ratio, non sensum fabularum curavit, sed fabulas ipsas fideliter retulit. Sequentia ducit, duxit, ut sequerentur. Virgil. Georg. i. 106. inducit rivos sequentes. Quanquam et sequi dicuntur quæ facile cedunt aliis. Vide ad Plinium, lib. VII. Ep. ix. 11. Sed disputant Interpretes primum utrum ducit, an ex aliis MSS. trahit legendum sit? Deinde utrum Orpheus oblectâsse saxa et silvas dicatur, an loco movisse? Burmannus recte docet, utramque notionem et utrique verbo inesse, et huic loco convenire. Etiam cæteri auctores, qui hujus rei mentionem faciunt, utroque trahunt, eumque mox mulsisse, mox duxisse, movisse, traxisse saxa tradunt. Optimum ergo est, Ecce nurus Ciconum, tectæ lymphata ferinis hæc cum Burmanno ita capere, mulsisse Orpheum carminum suavitate silvas, feras et saxa; eamque fuisse causam, ut sequerentur ejus cantum. Vide Horat. lib. I. Od. xii. 7. de canente Orpheo. 3. Nurus omnino mulieres: vide ad ix. 643. Bacchas describit a vestitu, tecta ferinis velleribus; vide ad iv. 4. Lymphata, furore Bacchico correpta lymphatus proprie cui visa in aqua Nymphæ imago insaniam injecit. Tumuli. Nonnulli in Olympo monte, alii in Pangæo id factum narrabant. Vide Hyginum. De Ciconibus dictum ad x. 2. Percussis, etc. accinentem sono chordarum. v. 340. percussis subjungit carmina nervis ; i. 518. per me concordant carmina nervis. Chordæ autem dicuntur percuti, feriri, pulsari, pelli: vide Brouckhus. ad Propertium, II. i. 9. 6. Jactato crine, more Baccharum, (vide ad iii. 726.) et omnino fanaticorum vaticinantiumque. Nostri contemptor; spreto enim mulierum usu pueros amare docuerat. x. 79. Sic et Phanocles atque Virgilius. Sed Pausanias, Boot. p. 768. neglectis vulgaribus opinionibus, arbitratur, Thracum mulieres succensentes Orpheo, quod huc illuc vagans maritos secum duceret, insidias struxisse vitæ ejus, et inebriatas aliquando perfecisse, quod antea metu maritorum non ausæ essent. Hinc institutum inter Thra 10 cas, ut viri non nisi temulenti ad prælia exirent. Eschylus ad Bacchum auctorem rem retulerat, quem Orpheus non celebrarit carmine: alii Veneris impulsu id mulieres ausas esse tradebant: vide Hyginum d. l. Hastam, thyrsum, de quo vide ad iii. 542. Vocalia ora, canentia; etiam v. 332; vocalis Orpheus apud Horatium, I. Od. xii. 7. Videtur autem laudis notio inesse interdum huic voci, ut Schol. Orat. observat, et de iis usurpatum esse, qui claram et sonoram vocem haberent. Vatis Apollinei, cum delectu, quem vereri debebant, quia et Apollinis filius (vid. ad x. 167.) et ab Apolline musicam edoctus. Hyginus, dicto loco. 9. Præsuta, vincta aut omnino, aut in anteriore parte: confer ad i. 699. Similiter prætextum occurrit, ut Fast. v. 567. Augusto prætextum nomine templum, id est insignitum. Sed librarii quum ignorarent h. v. varie corruperunt genuinam lectionem. Nota, vestigium thyrsi missi in ore remanens, vibex rubicunda aut livida. Sie Fast. ii. 698. terga notata, quæ habebant vestigia verberum. Horatio, I. Od. xiii. 12. nota est vestigium dentis impressi lividum. Quod quum telum facit, cutem dicitur destringere, xii. 101; conscribillare, Catull. xxv. 10; et iπiуpápεiv, Homer. Il. A. 139. 11. In aere concentu, etc.] Ludit ingenium Ovidii; ferri tamen hic lu Ac veluti supplex pro tam furialibus ausis, At primum attonitas etiamnum voce canentis 20 sus potest auctoritate Mythicorum antiquiorum, qui saxa cantu Orphei delinita primi finxerant. Victus, ut mox mollitus, mitigatus, ut desisteret a volando. Utrumque autem vocabulum ab iratis translatum, qui, quum ponunt iras, dicuntur vinci et molliri. Lapis missus ab irata muliere et vulnera minitans, et ipse iratus fingi potest a poetis. Idem supplex esse videtur, quia ante pedes procidit ritu supplicum. Furialia ausa etiam vi. 84. 13. Sed enim, at vero, ut i. 530; xiii. 141. Ita etiam Lactantius, Epit. 67. Temeraria crescunt bella, furiosi impetus augentur; ix. 425. crescit turbida seditio. Modus abiit, illi impetus modum excesserunt. Insana regnat Erinnys. Bacchæ furunt insania: sic i. 241. fera regnat Erinnys. tissimum celebrabantur; sed deinde etiam in Bacchi orgiis recepta, quæ cum illis sacris multa habebant communia. Ejus et tympanorum sono audito in furorem agebantur Baccha; Lucret. ii. 620: Horat. III. Od. xv. 10; Cic. Div. i. 50: hinc furiosa tibia, Fast. iv. 341; sonus enim ejus erat acer et veluti pungens animos. Tympanaque, plaususque, et, etc. Vide ad x. 262 et 308; in quibus locis scriptorem nostri Codicis A sedulius metro invigilantem vituperavimus; multoties enim jam videndum fuit sola cæsuræ vi produci rò que: si quis tamen hoc loco offenditur, recipi potest lectio nostrorum Codicum, Tympanaque, et plausus, et Bucchei, etc. LEM. Plausus Lenzius intelligit cymbalorum: non assentior. Plinius, II. Ep. xiv. 13. hæc Bacchanalia respiciens : "Plausus tantum, inquit, ac potius sola cymbala et tympana illis canticis desunt." Ululatus. Vide ad iii. 528. Obstrepuere, strepitu suo vicerunt. Tibullus, II. i. 86. turba jocosa Obstrepit, et Phrygio tibia curva sono. 16. Inflato Berecynthia, etc.] Safftius vertit: das Getoese der Hoerner und der Berecynthischen Floete, quasi duo diversa instrumenta intelligerentur. Imo quum cæteræ tibiæ essent rectæ, Berecynthia habebat formam curvam, scil. cornu habebat affixum. Vide Vulp. ad Catull. Ixii. 22. Hinc 20. Attonitas bene fingit, quia sic iii. 530. tibia adunco cornu; Fast. iv. apparet, cur volucres et feræ se non 181. inflexo Berecynthia tibia cornu subtraxerint velocitate vel alarum vel flabit; Hor. I. Od. xviii. 13. Bere- pedum. Etiamnum, in illo strepitu cynthium cornu. Ab initio usus ejus et ululatu. Manades, Bacchæ, άπò erat non nisi in Cybeles sacris, quæ Tov μaivεolai. Notum est, theatrum in Berecyntho, monte Phrygiæ, po- de ipsis vel spectatoribus vel audito [rum 24 Innumeras volucres, anguesque, agmenque fera- ribus dici; Plinius, paneg. 54; Horatius, I. Ep. xix. 41. Titulus theatri, gloria theatri, honorificus consessus auditorum: mira theatra Orphei apud Claudianum, II. Ep. vi. Titulus autem sic passim; iv. 644. prædæ titulus; vii. 56. titulus servata pubis; x. 602. quid facilem titulum quæris? Sumptum est vocabulum a statuarum titulis, qui valde gloriosi habebantur. Duo MSS. populum, quod illustrat Burmannus Manilii et Alciphr. exemplis, qui populum piscium et alitum et δῆμον ὀρνέων dixerunt. Idem Burmannus non improbat, quod quidam habent, Orphei triumphi; partim quia mox sequitur theatro, partim quia titulus bene triumpho conveniret. Rapuere, dilaniatis istis feris et volucribus vide ad ver. 38: hinc mox ruunt cruentatis dextris. 23. Verti in aliquem impetum indicat, qui fit ab alio in alium, ut i. 235. Coeunt, undique confluunt. Exemplum non male delectum; sed nota negligentiam orationis, coeunt ut aves, et ceu cervus prada canum est, vatemque petunt. Structum utrimque theatrum, amphitheatrum, in quo Romæ bene mane venationes, sub meri 30 diem autem ludi gladiatorii edebantur. Matutina, quia ipse mane perit. Hæc in munera, hunc in usum, forte quia munera dicuntur officia extrema, quæ præstantur morientibus aut mortuis. 29. Hæ glebas, illæ ramos, etc.] Eadem fuere antiquissimorum hominum arma. Lucretius, v. 1282 sqq. Presso, impresso; Virgilius, depresso aratro. 32. Multo fructum sudore, etc.] Verbis delectis molestia agriculturæ exprimuntur. Fructum, victum. Dura; Horatius, I. Sat. i. gravem terram. Lacertosi aptum agricolis epitheton, quorum lacerti multo labore validi facti sunt et robusti. Arma operis, instrumenta rustica. Virgilius, Georg. i. 160. Dicendum et quæ sint duris agrestibus arma. Opus dicitur de labore rustico. Vacuos, quia aufugerant coloni. Sarculum, σxapeĩov, instrumentum sarritionis. Rastri magno erant pondere; Terent. Heaut. I. i. 40. ubi Chremes eos tentavit, Hui, tam graves hos? Ligonibus terra erui tur. Longi ligones etiam I. Pont. viii. 59: sed h. 1. unus MS. curvique, quod Burmannus rectum judicat, quia curva ligonis forma cernitur in gemma |