Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

Dant gemitum victi, penduntque ex fædere pænas

.. Non tamen eventu juvenum deterritus horum 600 Constitit in medio; vultuque in virgine fixo; 12.00 “Quid facilem titulum superando quæris inertes ? 9 Mecum confer,” ait: “seu me fortuna potentem Fecerit, a tanto non indignabere vinci; 604 1310 Namque mihi genitor Megareus Onchestius ; illi Est Neptunus avus: pronepos ego regis aquarum;

n lic Nec virtus citra genus est: seu vincar, habebis Hippomene victo magnum et memorabile nomen. Talia dicentem molli Scheneïa vultu Aspicit, et dubitat, superari an vincere malit. 610 Atque ita, “Quis Deus hunc formosis," inquit, “iniPerdere vult? caræque jubet discrimine vitæ (quus Conjugium petere hoc? non sum, me judice, tanti; Nec forma tangor: poteram tamen hac quoque

tangi.

[ocr errors]

Nne

600. Eventus, fortuna, interitus; Hyginus, P. A. i. 1. eventum suum dicere Dianæ. Inertes ad cursum referendum, tardi. Facilem titulum, gloriam, laudem facile parandam: vide iv. 644; viii. 433.

603. Mecum confer.] Verba haud dubie corrupta, sed MSS nil juvant; Heinsius conjicit, Te mihi confer. Sensus esse debet, mecum contende cursu. Greci quidem συμβάλλειν et συνάπTelv absolute ponunt, suppressis vocibus αγώνα et δυνάμεις ; sed Latinis insolens illa ellipsis. Potentem, scilicet cursu, velocem.

605. Megareus est apud Hyginum. Onchestus, urbs Beotiæ, cujus rudera (in quibus templum et signum Neptuni Onchestii) Pausaniæ adhuc ætate extabant. Ibi olim habitaverat Onchestus, Neptuni filius : apud Pausaniam Bæot. p. 761. Onchesti filius

Megareus, quem eundem et Macareum dictum esse, Schol. Sophoclis ad Antig. ver. 1311. tradit. Is Niso contra Minoem auxilium tulisse et in prælio cecidisse legitur apud Pausan. Attic. p. 95. Citra genus, inferior, minor genere. Æque fortis sum ac nobilis. Memorabile, celebre, ut iv. 416 et 614. et Virg. Æn. iv. 94.

609. Schæneia.] Regii nostri codices habent male Ceneia : Schæneia, Atalanta Schoenei regis filia. Molli vultu. Supra ix. 260. durus vultus Junonis iratxe : nunc mollis, placidus, blandus, vultus amantis Atalantæ : amantibus etiam molles preces, mollia corda, etc. tribuuntur.

613. Non sum, me judice, tanti.] Trist. ii. 209. Non sum tanti, ut renovem tua vulnera ; Tibul. II. vi. 42. Non ego sum tanti, ploret ut illa semel.

[ocr errors][ocr errors]

Quid? quod adhuc puer est? non me movet ipse,

sed ætas. Quid? quod inest virtus, et mens interrita leti? 616 Quid? quod ab æquorea numeratur origine quar

tus? Quid? quod amat, tantique putat connubia nostra, Ut pereat, si me fors illi dura negârit? [entos. Dum licet, hospes, abi, thalamosque relinque cruConjugium crudele meum est: tibi nubere nulla Nolet, et optari potes a sapiente puella. 622 Cur tamen est mihi cura tui, tot jam ante peremptis? Viderit: intereat, quoniam tot cæde procorum Admonitus non est, agiturque in tædia vitæ. 625 Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum ? Indignamque necem pretium patietur amoris ? Non erit invidiæ victoria nostra ferendæ : Sed non culpa mea est: utinam desistere velles ! Aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!

617. Æquorea origo breviter dictum, Deus æquoreus, unde originem ducit; nisi malis originem de auctore generis accipere : ix. 264. ab origine ductum matris; Virgilius, Georg. ii. 122. Neptuni ipsa deducat origine gentem. Fors dura. Vulgo sors : septem dira, quod non displicet Burmanno, quia et ver. 634. importuna fata, id est, sæva, dira.

620. Thalami cruenti, et conjugium crudele, conjugium, quod cum vitæ periculo petitur, et cujus causa jam multi perierunt. Relinque, non pete. Sapiente puella. Dotes tuas, uti par est, æstimante, et cui nuptiæ cordi.

625. Admonitus.] Basileensis attonitus: admonitus non est, scilicet ut sibi consuleret. Plenius Justinus, IV. v. 11. Nicius ne Demosthenis quidem exemplo, ut sibi consuleret, admonitus.

Agi, ut alibi ferri dicuntur qui præ nimia cupiditate nesciunt, quid agant, aut qui alia quacunque vi compelluntur ad aliquid; Phædrus, IV. xi. 3. ad perniciem solet agi sinceritas; et V. v. 3. ad pænitendum rebus manifestis agi.

627. Pati necem est etiam in Ibide, 521; et patiens mortis, mortalis, supra ii. 653: patimur omnia ea, quæ nobis inferuntur, vulnera, mortem, vincula. Non igitur erat, cur Burmannus ex Langerm. Excerptis mallet, potietur, quod melius tą pretium conveniat, et quod soleat Noster hanc vocem cum quarto casu construere. Indignam, injustam, ut sæpe. Invidia, odium : non erit-ferendæ pro vulgat. invidia victoriæ nostræ non erit ferenda; etiam Amor. iii. 6. Non eris invidiæ, torrens, ferendæ.

At quam virgineus puerili vultus in ore est! 631 Ah! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem! Vivere dignus eras : quod si felicior essem, Nec mihi conjugium fata importuna negarent, Unus eras, cum quo sociare cubilia possem.” 635 Dixerat: utque rudis, primoque Cupidine tacta, Quod facit ignorans, amat, et non sentit amorem. Jam solitos poscunt cursus populusque paterque, Quum me sollicita proles Neptunia voce 639 Invocat Hippomenes: “Cythereïa comprecor ausis Adsit,” ait,“nostris; et, quos dedit, adjuvet ignes. Detulit aura preces ad me non invida blandas; Motaque sum, fateor; nec opis mora longa dabatur.

Est ager, indigenæ Tamaseum nomine dicunt,

[ocr errors]

631. Quam virgineus puerili, etc.) tuni pronepos. Comprecor pro simplici Anacreon, apud H. Steph. in Lyric.

precor, ut apud Hyginum, fab. i. et p. 530. ώ παι παρθένιον βλέπων. P. A. ii. 5. 634. Nec mihi, etc.] Vide ver. 564 642. Aura non invida.] Suaviter

Conf. Lactantius, Argum. Sed res inanimatæ, quum prohibent aliapud Hyginum a patre ipsa petit, ut quid fieri, invidere dicuntur; supra se virginem servare velit. Sociare so iv. 73. invidus paries, qui obstaba: lenne de conjugibus ; i. 620. socia tori. amantibus; ix. 485. nor captis invida ;

636. Dixerat: utque rudis, etc.) *. 332. invida jura. Et hoc loco non Apud Theocritum, Idyl. iii. 42. vix

invida aura, quæ preces fideliter deconspecto Hippomene incipit furere,

ferebat ad Venerem. Blanda preces, et in profundum amorem incidere.

ut blanda tura et blanda victime, quæ 638. Pater, patres, seniores et ho. offeruntur animo blando, noratiores: populus patresque formula 644. Tamaseum.] Vulgo Damasesolennis et passim obvia de universis

num, quod varie emendârunt editores: civibus Romanis, tam patriciis et se verum viderunt Farnabius et Heinsius. natoribus, quam plebeiis. Maximam

Codic. nostri Regii Damasenum, Toexemplorum nubem collegit Bentleius

masus aut Tamaseus oppidum Cypri; ad Horat. III. Od. vi. 20. Hinc etiam Plinius, v. 31. Stephanus h. v. Tauáde aliis populis et cætibus usurpatum. σεος πόλις Κύπρου. Το εθνικόν ΤαPoscere fere ut Horatius, Art. Poet.

μασίτης και Ταμασείος. Sacrare, con190. fabula, quæ posci vult, quam secrare. Sic sacrare templa, delubra. iterum spectare cupiunt spectatores. Fast. i. 290. et apud Virgilium, Æn. Quum me sollicita, etc. Me Venerem ; vir. 715:

supra

ix. 88. sacrare cornu : narrat enim hæc Adonidi Venns. Sol

vide Bentlei. ad Horat. Epist. II. ii. licita vor, quam emittit homo sollicitus. 92. Secundum Philetam in Schol. Neptunia proles, Hippomenes, Nep Theocrit. ii. 118. Venus Hippomeni

Telluris Cypriæ pars optima: quem mihi prisci 645
Sacravere senes, templisque accedere dotem
Hanc jussere meis: medio nitet arbor in arvo,
Fulva comam, fulvo ramis crepitantibus auro.
Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam
Aurea poma manu; nullique videnda, nisi ipsi, 650
Hippomenen adii; docuique, quis usus in illis.
Signa tubæ dederant, quum carcere pronus uterque
Emicat, et summam celeri pede libat arenam.
Posse putes illos sicco freta radere passu,
Et segetis canæ stantes percurrere aristas. 655

dedit Dionysi mala suo capiti detracta. Sed alius Schol, ad iii. 40. male auc. tor est, ex Hesperidum hortis hæc poma allata. Etiam Virg. Catal. xi. 25. Hesperidum munere capta esse Atalanta traditur.

647. Nilet arbor.] Quidam viret arbor, quod Burmannus non damnat, quia id verbum auro convenit; vide ad iv. 636. Fulva, aurea. Comam,

, frondes; vide ad ver. 103. Si lectio crepitantibus sana, cogitandus est crepitus sive sonus, quem faciebant frondes aureæ motæ. Et puto, eam sanam esse: Virgilius, Æn. vi. 209. in simili arboris descriptione, leni crepitabat bructea vento, et xi. 775. sinus crepantes fulvo auro.

649. Mea veniens.] Unus Leidensis mea juvenis ; Heinsius conjicit juveni; Constantius Fan. et Burmannus meo juveni, ut Adonis intelligatur; satis blande et comiter. In illis, illorum, aut, illis. Sic is. 670. in illo, illius; vii. 682 ; xiv. 268. Etiam Hyginus edoctus, quis usus in eis esset.

652. Signa tuba dederant.] In seqq. expressit nobilem certaminis nautici descriptionem apud Virgil. Æn. v. 124 sqq. Tuba signum dabatur et in præliis et in certaminibus. Pronus egregie pingit nisum et habitum eo

rum, qui, ut vim addant emicanti corpori, extenso altero pede inclinataque ad terram superiore corporis parte, se emittunt in stadium. Sed id Noster habet a Virgilio, dicto loco, ver. 147. ubi aurigæ proni in verbera pendent, et Georg. iii. 107. proni dant lora, Supra ix. 44. idem vocab. de luctantibus. Carcere pro usitatiore, carceribus.

654. Posse putes.] Ita celerrimum cursum equorum hominumque descripserunt Veteres, Homer. Il. Y. 226 sqq; Apollon. i. 179; Virg. Æn. vii. 808 sqq. Ea volubilitatis ratio offendit multos. Noster adeo, rei molliendæ causa, addit, Posse putes. Sed apud Hyginum fab. 89. equi, quos Troi dederat Jupiter, super aquas et aristas ambulant. Passu, pede. Radere, leni pedum motu per intervalla leviter attingere: vide Walken, ad Euripidem Phæn. ver. 1399. Apud Minucium Fel. ii. 3. testa illa, qua pueri ludunt, dicitur dorsum maris radere. Supra iv. 561. sic est destringere. Stantes, erectas. Propertio, IV. v. 12. stantia sunt segetes, frutices, arbores. Percurrere aristas, currere super aristas. Virgilius d. l. Illa vel intacta segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu lasisset aristas.

[ocr errors]

Adjiciunt animos juveni clamorque, favorque,
Verbaque dicentum : Nunc, nunc incumbere

tempus,
Hippomene; propera : nunc viribus utere totis ;
Pelle moram; vinces.” Dubium Megareïus heros
Gaudeat, an virgo magis his Scheneïa dictis. 660
O quoties, quum jam posset transire, morata est;
Spectatosque diu vultus invita reliquit !
Aridus e lasso veniebat anhelitus ore;
Metaque erat longe: tum denique de tribus unum
Fætibus arboreis proles Neptunia misit. 665
Obstupuit virgo, nitidique cupidine pomi
Declinat cursus, aurumque volubile tollit.
Præterit Hippomenes: resonant spectacula plausu.
Illa moram celeri cessataque tempora cursu 669
Corrigit; atque iterum juvenem post terga relin-
Et rursus pomi jactu remorata secundi, [quit.
Consequitur, transitque virum : pars ultima cursus

[ocr errors]

656. Favor proprie de variis plau tribus unum, etc. Non raro in certasus generibus, quibus in theatro his.

minibus fieri solebat, ut dolis alter altriones et in stadio certantes incitari teri victoriam eripere conaretur. solebant. Virg. Æn, v. 148; Homer. 667. Volubile.] Noster in Ibide, II. v. 766. Nunc, nunc, etc. e Vir 191. Sisyphi revolubile pondus. gilio, ver. 189: Hortatur Mnesthens :

668. Spectacula, locus, unde specnunc, nunc insurgite remis nunc illas

tabatur, ut Livius, i. 35. spectacula promite vires, nunc animos.Hoc vin

sibi quisque fecerunt. Resonant. Vircite. Incumbere, incitari in cursu. gilius, v. 148. Tum plausu fremituque

659. Megareius emendavit Micyl virúm, studiisque faventum Consonat lus; vulgo Macareius; vide notam ad

omne nemus, etc. Cessata tempora, ver. 605. Regii nostri Megareius, cessando consumpta, ut Fast. iv. 617. id est, Hippomenes, Megarei filius,

cessata arva, cessando neglecta. MoNeptuni nepos.

ram et cessata tempora corrigere pro, 663. Aridus, ex arido ore veniens,

id corrigere, quod mora et cessando ut ii. 278. sicca vor. Lassum os, os

peccatum erat. ejus, qui lassus erat; Virgilius, Georg. 672. Consequi, pro assequi. In ipso iv. 96. ceu pulvere ab alto Quum venit, cursu interdum numen aliquod inyoet sicco terram spuit ore viator Aridus;

cari, invocantique adesse solebat. Jwet Æneid. v. ver. 199. Tum creber an. veniliter. Glareanus putat, jaciendi helitus urtus Aridaque ora quatit. De modum sic esse expressum. Rectius

« AnteriorContinua »