Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dant gemitum victi, penduntque ex fœdere pœnas. Non tamen eventu juvenum deterritus horum 600 Constitit in medio; vultuque in virgine fixo;

[ocr errors]

604

Quid facilem titulum superando quæris inertes? Mecum confer," ait: "seu me fortuna potentem Fecerit, a tanto non indignabere vinci ; Namque mihi genitor Megareus Onchestius; illi Est Neptunus avus: pronepos ego regis aquarum ; Nec virtus citra genus est: seu vincar, habebis Hippomene victo magnum et memorabile nomen." Talia dicentem molli Schoeneïa vultu

Aspicit, et dubitat, superari an vincere malit. 610 Atque ita, "Quis Deus hunc formosis," inquit, "iniPerdere vult? caræque jubet discrimine vitæ [quus Conjugium petere hoc? non sum, me judice, tanti; Nec forma tangor: poteram tamen hac quoque tangi.

600. Eventus, fortuna, interitus; Hyginus, P. A. ii. 1. eventum suum dicere Diane. Inertes ad cursum referendum, tardi. Facilem titulum, gloriam, laudem facile parandam : vide iv. 644; viii. 433.

603. Mecum confer.] Verba haud dubie corrupta, sed MSS nil juvant; Heinsius conjicit, Te mihi confer. Sensus esse debet, mecum contende cursu. Græci quidem συμβάλλειν et συνάπ Tεw absolute ponunt, suppressis vocibus ἀγῶνα et δυνάμεις ; sed Latinis insolens illa ellipsis. Potentem, scilicet cursu, velocem.

605. Megareus est apud Hyginum. Onchestus, urbs Bootiæ, cujus rudera (in quibus templum et signum Neptuni Onchestii) Pausaniæ adhuc ætate extabant. Ibi olim habitaverat Onchestus, Neptuni filius: apud Pausaniam Boot. p. 761. Onchesti filius

Megareus, quem eundem et Macareum dictum esse, Schol. Sophoclis ad Antig. ver. 1311. tradit. Is Niso contra Minoem auxilium tulisse et in prælio cecidisse legitur apud Pausan. Attic. p. 95. Citra genus, inferior, minor genere. Æque fortis sum ac nobilis. Memorabile, celebre, ut iv. 416 et 614. et Virg. Æn. iv. 94.

609. Schoeneia.] Regii nostri codices habent male Ceneia: Scheneia, Atalanta Schoenei regis filia. Molli vultu. Supra ix. 260. durus vultus Junonis iratæ nunc mollis, placidus, blandus, vultus amantis Atalantæ ; amantibus etiam molles preces, mollia corda, etc. tribuuntur.

613. Non sum, me judice, tanti.] Trist. ii. 209. Non sum tanti, ut renovem tua vulnera; Tibul. II. vi. 42. Non ego sum tanti, ploret ut illa semel.

Quid? quod adhuc puer est? non me movet ipse,

sed ætas.

Quid? quod inest virtus, et mens interrita leti? 616 Quid? quod ab æquorea numeratur origine quartus?

Quid? quod amat, tantique putat connubia nostra, Ut pereat, si me fors illi dura negârit? [entos. Dum licet, hospes, abi, thalamosque relinque cruConjugium crudele meum est: tibi nubere nulla Nolet, et optari potes a sapiente puella.

622 Cur tamen est mihi cura tui, tot jam ante peremptis? Viderit: intereat, quoniam tot cæde procorum Admonitus non est, agiturque in tædia vitæ. 625 Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum? Indignamque necem pretium patietur amoris? Non erit invidiæ victoria nostra ferendæ :

Sed non culpa mea est: utinam desistere velles ! Aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!

617. Equorea origo breviter dictum, Deus æquoreus, unde originem ducit; nisi malis originem de auctore generis accipere: ix. 264. ab origine ductum matris; Virgilius, Georg. iii. 122. Neptuni ipsa deducat origine gentem. Fors dura. Vulgo sors: septem dira, quod non displicet Burmanno, quia et ver. 634. importuna fata, id est, sæva, dira.

620. Thalami cruenti, et conjugium crudele, conjugium, quod cum vitæ periculo petitur, et cujus causa jam multi perierunt. Relinque, non pete. Sapiente puella. Dotes tuas, uti par est, æstimante, et cui nuptiæ cordi.

625. Admonitus.] Basileensis attonitus: admonitus non est, scilicet ut sibi consuleret. Plenius Justinus, IV. v. 11. Nicius ne Demosthenis quidem exemplo, ut sibi consuleret, admonitus.

Agi, ut alibi ferri dicuntur qui præ nimia cupiditate nesciunt, quid agant, aut qui alia quacunque vi compelluntur ad aliquid; Phædrus, IV. xii. 3. ad perniciem solet agi sinceritas; et V. v. 3. ad pœnitendum rebus manifestis agi.

627. Pati necem est etiam in Ibide, 521; et patiens mortis, mortalis, supra ii. 653: patimur omnia ea, quæ nobis inferuntur, vulnera, mortem, vincula. Non igitur erat, cur Burmannus ex Langerm. Excerptis mallet, potietur, quod melius r pretium conveniat, et quod soleat Noster hanc vocem cum quarto casu construere. Indignam, injustam, ut sæpe. Invidia, odium : non erit ferendæ pro vulgat. invidia victoriæ nostræ non erit ferenda; etiam Amor. iii. 6. Non eris invidiæ, torrens, ferenda.

At quam virgineus puerili vultus in ore est! 631
Ah! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem !
Vivere dignus eras: quod si felicior essem,
Nec mihi conjugium fata importuna negarent,
Unus eras, cum quo sociare cubilia possem." 635
Dixerat: utque rudis, primoque Cupidine tacta,
Quod facit ignorans, amat, et non sentit amorem.
Jam solitos poscunt cursus populusque paterque,
Quum me sollicita proles Neptunia voce
Invocat Hippomenes: "Cythereïa comprecor ausis
Adsit," ait, "nostris; et, quos dedit, adjuvet ignes."
Detulit aura preces ad me non invida blandas;
Motaque sum, fateor; nec opis mora longa dabatur.
Est ager, indigenæ Tamaseum nomine dicunt,

631. Quam virgineus puerili, etc.] Anacreon, apud H. Steph. in Lyric. p. 530. ὦ παῖ παρθένιον βλέπων.

634. Nec mihi, etc.] Vide ver. 564 S. Conf. Lactantius, Argum. Sed apud Hyginum a patre ipsa petit, ut se virginem servare velit. Sociare solenne de conjugibus ; i. 620. socia tori.

636. Dixerat: utque rudis, etc.] Apud Theocritum, Idyl. iii. 42. vix conspecto Hippomene incipit furere, et in profundum amorem incidere.

638. Pater, patres, seniores et honoratiores: populus patresque formula solennis et passim obvia de universis civibus Romanis, tam patriciis et senatoribus, quam plebeiis. Maximam exemplorum nubem collegit Bentleius ad Horat. III. Od. vi. 20. Hinc etiam de aliis populis et cœtibus usurpatum. Poscere fere ut Horatius, Art. Poet. 190. fabula, quæ posci vult, quam iterum spectare cupiunt spectatores. Quum me sollicita, etc. Me Venerem ; narrat enim hæc Adonidi Venus. Sollicita vor, quam emittit homo sollicitus. Neptunia proles, Hippomenes, Nep

639

tuni pronepos. Comprecor pro simplici precor, ut apud Hyginum, fab. i. et P. A. ii. 5.

642. Aura non invida.] Suaviter res inanimatæ, quum prohibent aliquid fieri, invidere dicuntur; supra iv. 73. invidus paries, qui obstabat amantibus; ix. 485. nox captis invida ; x. 332. invida jura. Et hoc loco non invida aura, quæ preces fideliter deferebat ad Venerem. Blanda preces, ut blanda tura et blanda victimæ, quæ offeruntur animo blando.

644. Tamaseum.] Vulgo Damasenum, quod varie emendârunt editores: verum viderunt Farnabius et Heinsius. Codic. nostri Regii Damasenum. Tamasus aut Tamaseus oppidum Cypri; Plinius, v. 31. Stephanus h. v. Taμáσεος πόλις Κύπρου. Τὸ ἐθνικὸν Τα μασίτης καὶ Ταμασεῖος. Sacrare, consecrare. Sic sacrare templa, delubra. Fast. i. 290. et apud Virgilium, Æn. viii. 715: supra ix. 88. sacrare cornu : vide Bentlei. ad Horat. Epist. II. ii. 92. Secundum Philetam in Schol. Theocrit. ii. 118. Venus Hippomeni

Telluris Cypriæ pars optima: quem mihi prisci 645
Sacravere senes, templisque accedere dotem
Hanc jussere meis: medio nitet arbor in arvo,
Fulva comam, fulvo ramis crepitantibus auro.
Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam
Aurea poma manu; nullique videnda, nisi ipsi, 650
Hippomenen adii; docuique, quis usus in illis.
Signa tubæ dederant, quum carcere pronus uterque
Emicat, et summam celeri pede libat arenam.
Posse putes illos sicco freta radere passu,

Et segetis canæ stantes percurrere aristas. 655

dedit Dionysi mala suo capiti detracta. Sed alius Schol. ad iii. 40. male auctor est, ex Hesperidum hortis hæc poma allata. Etiam Virg. Catal. xi. 25. Hesperidum munere capta esse Atalanta traditur.

647. Nitet arbor.] Quidam viret arbor, quod Burmannus non damnat, quia id verbum auro convenit; vide ad iv. 636. Fulva, aurea. Comam, frondes; vide ad ver. 103. Si lectio crepitantibus sana, cogitandus est crepitus sive sonus, quem faciebant frondes aureæ motæ. Et puto, eam sanam esse: Virgilius, Æn. vi. 209. in simili arboris descriptione, leni crepitabat bractea vento, et xi. 775. sinus crepantes fulvo auro.

649. Mea veniens.] Unus Leidensis mea juvenis; Heinsius conjicit juveni; Constantius Fan. et Burmannus meo juveni, ut Adonis intelligatur; satis blande et comiter. In illis, illorum, aut, illis. Sic ix. 670. in illo, illius; vii. 682; xiv. 268. Etiam Hyginus edoctus, quis usus in eis esset.

652. Signa tuba dederant.] In seqq. expressit nobilem certaminis nautici descriptionem apud Virgil. Æn. v. 124 sqq. Tuba signum dabatur et in præliis et in certaminibus. Pronus egregie pingit nisum et habitum eo

rum, qui, ut vim addant emicanti corpori, extenso altero pede inclinataque ad terram superiore corporis parte, se emittunt in stadium. Sed id Noster habet a Virgilio, dicto loco, ver. 147. ubi aurigæ proni in verbera pendent, et Georg. iii. 107. proni dant lora, Supra ix. 44. idem vocab. de luctantibus. Carcere pro usitatiore, carceri

bus.

654. Posse putes.] Ita celerrimum cursum equorum hominumque descripserunt Veteres, Homer. II. Y. 226 sqq; Apollon. i. 179; Virg. Æn. vii. 808 sqq. Ea volubilitatis ratio offendit multos. Noster adeo, rei mollienda causa, addit, Posse putes. Sed apud Hyginum fab. 89. equi, quos Troi dederat Jupiter, super aquas et aristas ambulant. Passu, pede. Radere, leni pedum motu per intervalla leviter attingere vide Walken. ad Euripidem Phoen. ver. 1399. Apud Minucium Fel. ii. 3. testa illa, qua pueri ludunt, dicitur dorsum maris radere. Supra iv. 561. sic est destringere. Stantes, erectas. Propertio, IV. v. 12. stantia sunt segetes, frutices, arbores. Percurrere aristas, currere super aristas. Virgilius d. 1. Illa vel intactæ segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu læsisset aristas.

Adjiciunt animos juveni clamorque, favorque, Verbaque dicentum: "Nunc, nunc incumbere

tempus,

Hippomene; propera: nunc viribus utere totis ; Pelle moram; vinces." Dubium Megareïus heros Gaudeat, an virgo magis his Schoeneïa dictis. 660 O quoties, quum jam posset transire, morata est; Spectatosque diu vultus invita reliquit !

Aridus e lasso veniebat anhelitus ore;

665

Metaque erat longe: tum denique de tribus unum
Fœtibus arboreis proles Neptunia misit.
Obstupuit virgo, nitidique cupidine pomi
Declinat cursus, aurumque volubile tollit.
Præterit Hippomenes: resonant spectacula plausu.
Illa moram celeri cessataque tempora cursu
Corrigit; atque iterum juvenem post terga relin-
Et rursus pomi jactu remorata secundi, [quit.
Consequitur, transitque virum: pars ultima cursus

656. Favor proprie de variis plausus generibus, quibus in theatro histriones et in stadio certantes incitari solebant. Virg. Æn. v. 148; Homer. II. Y. 766. Nunc, nunc, etc. e Virgilio, ver. 189: Hortatur Mnestheus: nunc, nunc insurgite remis-nunc illas promite vires, nunc animos.-Hoc vincite. Incumbere, incitari in cursu.

659. Megareius emendavit Micyllus; vulgo Macareius; vide notam ad ver. 605. Regii nostri Megareius, id est, Hippomenes, Megarei filius, Neptuni nepos.

663. Aridus, ex arido ore veniens, ut ii. 278. sicca vox. Lassum os, os ejus, qui lassus erat; Virgilius, Georg. iv. 96. ceu pulvere ab alto Quum venit, et sicco terram spuit ore viator Aridus; et Æneid. v. ver. 199. Tum creber anhelitus artus Aridaque ora quatit. De

669

tribus unum, etc. Non raro in certaminibus fieri solebat, ut dolis alter alteri victoriam eripere conaretur.

667. Volubile.] Noster in Ibide, 191. Sisyphi revolubile pondus.

668. Spectacula, locus, unde spectabatur, ut Livius, i. 35. spectacula sibi quisque fecerunt. Resonant. Virgilius, v. 148. Tum plausu fremituque virúm, studiisque faventum Consonat omne nemus, etc. Cessata tempora, cessando consumpta, ut Fast. iv. 617. cessata arva, cessando neglecta. Moram et cessata tempora corrigere pro, id corrigere, quod mora et cessando peccatum erat.

672. Consequi, pro assequi. In ipso cursu interdum numen aliquod invocari, invocantique adesse solebat. Juveniliter. Glareanus putat, jaciendi modum sic esse expressum. Rectius

« AnteriorContinua »