Imatges de pàgina
PDF

Raptoresque lupos, armatosque unguibus ursos 540
Vitat, et armenti saturatos cæde leones. [nendo
Te quoque, ut hos timeas, si quid prodesse mo-
Possit, Adoni, monet: “ Fortisque fugacibus esto,”
Inquit: “ in audaces non est audacia tuta.
Parce meo, juvenis, temerarius esse periclo: 545
Neve feras, quibus arma dedit Natura, lacesse,
Stet mihi ne magno tua gloria: non movet ætas,
Nec facies, nec quæ Venerem movere, leones,
Setigerosque sues, oculosque animosque ferarum :
Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri; 550
Impetus est fulvis, et vasta leonibus ira; [ganti,
Invisumque mihi genus est.” Quæ causa, ro-
Dicam,” ait; ** et veteris monstrum mirabere culpæ.

Sed labor insolitus jam me lassavit; et ecce
Opportuna sua blanditur populus umbra;

Virg. Æneid. x. 725. surgens in cor-
*tuam cer^touts.
540. Raptores lupi e Virg. Æn. ii.
355; et Telesinus apud Velleium, ii.
xxvii. 2. Romanos vocat raptores Ita-
licæ libertatis lupos. Saturatos, qui
saturari solent, saturandos, de quo
usu participiorum præteritorum vide
Brouck. ad Propertium, II. x. 49. Sa-
turati enim (ex usitata hujus parti-
cipii notione) leones minus timendi
sunt. Hinc Virgilius, Æn. x. 274.
Impastus leo. Fortisque, etc. Conf.
Propert. II. xv. 21; Plin. d. l. certare
cum fugacibus feris cursu, cum auda-
cibus robore. Nom est audacia tuta.
Heinsius conjicit tutum, ne nimis sit
pedester sermo: comparat Triste lu-
pus stabulis et Turpe senex miles.
545. Parce esse, noli esse, ut Virgi-
lius, Æn. iii. 42. parce scelerare ma-
nus, et passim. Magno aut haud parvo
(Virgil. Æn. x. 494.) stare dicuntur
quæ magnum nobis damnum afferunt;

vi. 487. stabunt tibi tua fœdera mag-
no ; Heroid. vii. 47. odia constantia
magno.
548. Venerem satis venuste et cum
vi dictum, pro me.
550. In aduncis dentibus.] Plerique
vetustiores et aduncis ; Heinsius sua-
det praeaduncis dentibus, ut vii. 131.
præacutæ hastae. Supra i. 305. apro
tribuuntur vires fulminis; viii. 289.
fulmen ab ore apri venit ; xi. 368. ric-
tus lupi fulminei ; Rutil. i. 625. ter-
ribilis fulmine dentis aper. Acres,
feri, iracundi ; Fast. iv. 215. acres
leones ; Phædrus, III. vii. 18. acer
canis. Impetus feris tribuitur ; Phæ-
drus, III. ii. 14. de panthera, sævit
irato impetu.
553. Monstrum, miram pænam.
555. Blanditur populus umbra.] Sub
populo non solum convivari, sed etiam
requiescere, confabulari, amare sole-
bant: blanditur, grata sua umbra nos
invitat. Pressit gramen et ipsum ele-

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

non fabula rumor 561

[ocr errors]
[ocr errors]

tiam, I. Od. iv. 16: non est hæc fictio ad delectandum comparata; sed rumor, immo fama constans et certa. Confunditur tamen hæc fabula; quum enim duæ Atalantæ fuerint, Tzetzes, Palæphatus, et alii tribuunt hoc filiæ Jasii, quod erat filiæ Schaenei : Milanioni item, quod erat Hippomenis. LEM. 562. Nec dicere posses.] Unus Mediceus nec dicere promptum est, quod Burmanno videtur ex xiii. 10. sumptum. Laude pedum, formæne, etc. Hac duplici laude etiam secundum alios insignis erat; et inde pendet tota fabula. Pedibus, id est, cursu excellere summa laus apud Græcos; Homerus, Od. 9. 147. Satis concinne laus pedum et formae bonum sibi opponuntur. Non igitur præferendum ex multis MSS. formane bona. Formam sæpe bonum dici, docet Burmannus : pedes pro cursu solenne.

Scitanti Deus huic de conjuge; “ Conjuge,” dixit,
** Nil opus est, Atalanta, tibi; fuge conjugis usum:
Nec tamen effugies, teque ipsa viva carebis.” 566
Territa sorte Dei per opacas innuba silvas
Vivit, et instantem turbam violenta procorum
Conditione fugat: “ Nec sum potiunda, nisi,"
inquit,
“ Victa prius cursu : pedibus contendite mecum :
Præmia veloci conjux thalamique dabuntur; 571
Mors pretium tardis: ea lex certaminis esto.”
Illa quidem immitis; sed, tanta potentia formæ est!
Venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui: 575
Et, “Petitur cuiquam per tanta pericula conjux!”

Dixerat; ac nimios juvenum damnârat amores.

564. Scitanti, oracula consulenti. Verbum proprium in hac re, monente Burmanno. De hoc oraculo cæteri nihil habent : Apollodorus rap0£vov £avr}v έφά\arre kai 0npeόονσa èv êpnpuiq διετάλει, et postea, patre impellente, prodit in stadium. De conjuge: Conjuge ; sollennis et grata Ovidio ejusdem vocis repetitio. Usus conjugis; concubitus; Remed. Amor. 357. Veneris usus. Teque ipsa viva carebis. Obscure, more oraculorum, transformationem ejus vaticinatur : te ipsa carebis, non eris ea, quæ nunc es, carebis animi corporisque bonis, quibus nunc frueris.

567. Per silvas melius, quam, in silvis: per enim eleganter ponitur, ubi aut de hominibus sparsis, diffusis, sermo est (iv. 405. latitant per tecta sorores,) aut de vagantibus huc et illuc, ut hoc loco. Vivit. Mediceus Ibat, quod latinius putat Burmannus. Violenta; Tanaq. Faber corrigebat violente, quia perperam violenta cum conditione jungebat; sed Burmannus

VOL. IV.

defendit lectionem codicum et mittit lectorem ad Velleium, ii. 3. ubi conditione vel conditionibus simpliciter dici docte probat. Violenta, sæva, quæ crudelissimam conditionem proponit. Pretium passim est præmium, ut ix. 47; sed h. l. malo sensu, pœna, ut praemium viii. 503, et Phædr. IV. fab. xvii. 30. Legem illam secundum Hyginum, pater constituit. Vide ad ver. 599.

573. Tanta potentia formae.] Etiam Art. Amat. iii. 258. et Propertium, III. xviii. 7. forma potens. Ad hane legem, ad certamen, in quo tam dura lex proposita; hinc mox cursus iniquus.

575. Hippomenes vocatur etiam ab Euripide, Theocrito, et Hygino: sed a Schol. Apollonii Hippomedon vocatur; ab aliis, ut ab Apollodoro, Melanion. Sed Melanion secundum alios Arcadicam Atalantam habuisse dicitur. Hippomenis autem exemplum, quale hic notatum, vel maxime formæ potentiam declarat.

A a

Ut faciem, et posito corpus velamine vidit,

Quale meum, vel quale tuum, si femina fias ; 579 Obstupuit: tollensque manus, “ Ignoscite,” dixit. “ Quos modo culpavi: nondum mihi præmia nota, Quæ peteretis, erant.” Laudando concipit ignem;

Et, ne quis juvenum currat velocius, optat,
Invidiaque timet. ** Sed cur certaminis hujus

[merged small][ocr errors]

“ Audentes Deus ipse juvat.” Dum talia secum
Exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.
Quæ quanquam Scythica non secius ire sagitta
Aonio visa est juveni; tamen ille decorem
Miratur magis ; et cursus facit ipse decorem. 590
Aura refert oblata citis talaria plantis;
Tergaque jactantur crines per eburnea, quæque
Poplitibus suberant picto genualia limbo;
Inque puellari corpus candore ruborem
Traxerat; haud aliter, quam quum super atria velum
Candida purpureum simulatas inficit umbras. 596
Dum notat hæc hospes, decursa novissima meta est;
Et tegitur festa victrix Atalanta corona.

580. Tolle-ss-e ■*-s.] Gestus venam petentium, manus tollere. δά*. lardisqwe timet.] Vulgo (et an nostris negiis\ Iwria amgue timet. invidendo aliis timet, ne quis victoriam sibi præripiat ; qui sensus solet tali occasione excitari. Sic recte hæc verba et constituit et interpretatus est \iicyllus, eademque lectio deinde comprol»ata est \lSS. auctoritate. Fortuna, exitus certaminis : fortunam belli tentare passim apud historicos. 586. Awdentes, etc.] Sententia hæc mirum in modum Veteribus placuit, et apud innumeros auctores occurrit. A Claudiano, Ep. ad Probin. 9. vocatur ('ei sententia ratis, id est, Simoni•lis, quanquam in vocem Cei et MSS. variant, et lnterpretes dissentiunt. Sed caeteri dicunt Auientes Fortuna jurat : Noster, quia venerem implorare constituerat, maluit Deus, quanquam Deus saepe pro Fortuna ponitur. Virg. Aen. x. 284. 587. Eaigit, deliberat : metaphora a libra petita, ad quam exigitur pondus rerum. Sequitur descriptio certaminis cursus, quacum confer Homerum, ll. w. 740 sqq ; Virg. .En. v.

Ales, primum pro, alatus; deinde pro, celer. Etiam volare de celerrimo cursu. Voluerem Schæneida vocat Claudianus, Laud. Seren. 170. Scvthica sagitta. Scythæ, gens bellica, quorum tela timenda; Scythicus srrus I. Pont. i. 79; Scythica pharetra 111. Pont. viii. 19. Hinc hoc loco Scythica sagitta pro quacumque sagitta : confer vii. 776 sqq. Ire, currere. Etiam de volatu navis, quæ plenis velis currit: hæc vox occurrit, v. c. V.Trist. xiv. 44. Aonio, Boeoto. Vide ad iii. 147. 590. Facit decorem.] Magna commendatio, si quis omnia facit cum decore: confer viii. 27 sqq ; Heroid. iv. 77 sqq ; Tibul. IV. ii. 7 sqq. Jam phantasia Ovidii pingit rursus habitum decorum currentis virginis. Pedes quum illa celeriter et alte jactaret. plantæ attingebant talaria, tunicam talarem, quam venti retro dabant. Refert oblata, retro dat, ut offerantur. Tergaque. Quatuor collaque, ut Art. Amat. iii. 236. fusos per colla eapilles. Regii nostri habent tergaque; etiam in loco a doct. Gierig citato alii legunt fusos per terga capillos, vide hunc

[ocr errors]

locum, in nostra editione. leM. Picto: vide ad vi. 1. Cæterum huc respexit Sidonian. Apoll. paneg. Major. : ** Plantasque superbas Haud ita per siccam Nemeen citus extulit Arcas, Cujus in Ætolo volitantem pulvere matrem Horruit Hippomenes.” 594. Puellaris, quo insignes sunt puellæ, quæ inde passim candulæ vocantur: amat Ovidius h. voc. vide v. 393; Fast. v. 6ll. Trahere ruborem est etiam iii. 482; trahere nigrum colorem ii. 236; trahere faciem i. 412 : in his trahere est accipere. Ruborem illum mixtum candori aliis similitudinibus Noster illustrat iii. 482. et iv. 331 ; aliis etiam Tibullus, III. iv. 33: Ut eum conterunt umaranthis alba puellæ Lilia ; ut autumno candida mala rubent. Velum, aulæum. Vela prætendi solebant atriis et cubiculis, hinc velarii servi, qui velorum curam habebant. Simulatas inficit umbras. Quinque, simul edit et inficit; Arondel. simul addat ; duo Medicei simul edat ; unus Bononiensis similem datur; octo simul et dat et inficit. Simulatas inficit umbras recepit Heinsius e Florent. S. Marci: vellem addidisset, quid sit, simulatus umbras inficere super atria. Intelligo quidem simulatas umbras, assimilata coloribus veli; scio etiam, velum recte dici atrium simulatis umbris inficere, scil. colorare : sed altera locutionis forma durissima mihi videtur. Præstat haud dubie Vulgata

similem dat et inficit umbrum, quanquam neque hæc satis placet.. Cæterum eandem velorum infectionem copiosius describit Lucret. iv. 73—84. ubi lutea russaque vela et ferrugina magnis intenta theatris omnem consessum caveæ subter, et omnemn scenae speciem inficiunt, coguntque suo fluitare colore, etc. Hæc nostra autem non dicit Romanus, sed Venus, quo tempore nondum talis velorum usus. Mire erravit cl. Gierig, quum dixerit Heinsium recepisse simulatas umbras. Certe similatas umbras deduxit Heinsius ex Florentino codice, quem omnium optimum dicit, et quem sequitur: addit etiam ** Nec abludit Spirens. in quo, sinitis dat et inficit.” Præterea Regius noster A simul et dat et inficit umbram ; at codex B. similem dat et inficit umbram, quam lectionem præstantiorem recte judicat Gierig, Levi. 597. Hospes.] Hippomenes. Meta nunc pro stadio ; ultima stadii pars decursa erat. Festa corona. Virgilius, Æn. ii. 249; festa velamus fronde. Er faedere, e composito: fœdus omne id, de quo inter plures convenit. Secundum Hyginum d. l. Schoeneus procis eam legem proposuerat, ut alius post alium inermis fugeret, filia autem cum gladio insequeretur, quem intra terminos assecuta esset, occideret, ejusque caput in stadio figeret: atque ita multi perierwat. Apollodorus.

« AnteriorContinua »