Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Raptoresque lupos, armatosque unguibus ursos 540
Vitat, et armenti saturatos cæde leones. [nendo
Te quoque, ut hos timeas, si quid prodesse mo-
Possit, Adoni, monet: "Fortisque fugacibus esto,
Inquit: "in audaces non est audacia tuta.
Parce meo, juvenis, temerarius esse periclo: 545
Neve feras, quibus arma dedit Natura, lacesse,
Stet mihi ne magno tua gloria: non movet ætas,
Nec facies, nec quæ Venerem movere, leones,
Setigerosque sues, oculosque animosque ferarum:
Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri; 550
Impetus est fulvis, et vasta leonibus ira; [ganti,
Invisumque mihi genus est." Quæ causa, ro-
Dicam," ait; "et veteris monstrum mirabere culpæ.
Sed labor insolitus jam me lassavit; et ecce
Opportuna sua blanditur populus umbra;

Virg. Æneid. x. 725. surgens in cor

nua cervus.

540. Raptores lupi e Virg. Æn. ii. 355; et Telesinus apud Velleium, ii. xxvii. 2. Romanos vocat raptores Italica libertatis lupos. Saturatos, qui saturari solent, saturandos, de quo usu participiorum præteritorum vide Brouck. ad Propertium, II. x. 49. Saturati enim (ex usitata hujus participii notione) leones minus timendi sunt. Hinc Virgilius, Æn. x. 274. Impastus leo. Fortisque, etc. Conf. Propert. II. xv. 21; Plin. d. 1. certare cum fugacibus feris cursu, cum audacibus robore. Non est audacia tuta. Heinsius conjicit tutum, ne nimis sit pedester sermo: comparat Triste lupus stabulis et Turpe senex miles.

545. Parce esse, noli esse, ut Virgi lius, Æn. iii. 42. parce scelerare manus, et passim. Magno aut haud parvo (Virgil. Æn. x. 494.) stare dicuntur quæ magnum nobis damnum afferunt ;

vi. 487. stabunt tibi tua fœdera magno; Heroid. vii. 47. odia constantia magno.

548. Venerem satis venuste et cum vi dictum, pro me.

550. In aduncis dentibus.] Plerique vetustiores et aduncis; Heinsius suadet præaduncis dentibus, ut vii. 131. præacute haste. Supra i. 305. apro tribuuntur vires fulminis; viii. 289. fulmen ab ore apri venit; xi. 368. rictus lupi fulminei; Rutil. i. 625. terribilis fulmine dentis aper. Acres, feri, iracundi; Fast. iv. 215. acres leones; Phædrus, III. vii. 18. acer canis. Impetus feris tribuitur; Phædrus, III. ii. 14. de panthera, sævit irato impetu.

553. Monstrum, miram pœnam.

555. Blanditur populus umbra.] Sub populo non solum convivari, sed etiam requiescere, confabulari, amare solebant: blanditur, grata sua umbra nos invitat. Pressit gramen et ipsum ele

Datque torum cespes: libet hac requiescere te

556

cum," (Et requievit,)" humo:" pressitque et gramen, et Inque sinu juvenis, posita cervice, reclinis [ipsum; Sic ait; ac mediis interserit oscula verbis:

561

Forsitan audieris aliquam certamine cursus Veloces superâsse viros: non fabula rumor Ille fuit; superabat enim: nec dicere posses, Laude pedum, formæne bono præstantior esset.

ganter, sedit in gramine et juxta Adonidem, ut ipsum attingeret, ut solent amantes. Heroid. iv. 97. Phædra Hippolytum hoc ipso Veneris et Adonidis exemplo adhortatur, ut quiescat subinde a venatu: Sæpe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum Sustinuit positos quælibet herba duos. Renidens. Nota est Venus poμεions Homeri, et nov yeλońoaoa; vide Heinsium qui renidens ex Florentino S. Marci recepit, quum cæteri habeant vel reclivis vel reclinis, quod gratam satis imaginem exhibet: reclinis, qui tergo se inclinat ad aliquid; vide Interpretes ad Silium, v. 470. Sic os Adonidis, quocum loquebatur, intueri potuit reclinis Venus. Hoc igitur revocavi. Venus acclinis florum cumulo est apud Claudianum, xxxi. 4.

560-707. Atalantas duas habuit antiquitas: vide ad viii. 317. Nunc intelligenda Boeotica, Schoenei filia (vide ver. 609.) quam Noster minime, ut alii auctores, cum Arcadica confudit. Ei cursu superanti velocissimos viros antevertit Hippomenes, pomis jactis retardans ejus impetum; hinc ex fœdere eam duxit uxorem. Sed quum gratias ageret nullas Veneri, quam adjutricem habuerat in certamine, illa ambos ita irritavit, ut in luco Matris Deum concumberent;

idque ob facinus mutati sunt in leones. Conf. Hygin. fab. 185; Apollodorus, III. ix. 2; Palæphatus, cap. 14. Breviter fabulam Theocritus, Id. iii. 40 sqq. attigit. Tractaverat, ut ex Apollodoro patet, etiam Euripides. Hoc loco Venus ipsa, cujus magna pars in ea re fuerat, facunde eam et ordine narrat. Non fabula rumor ille fuit; sic fabulæ manes apud Horatium, I. Od. iv. 16: non est hæc fictio ad delectandum comparata ; sed rumor, immo fama constans et certa. Confunditur tamen hæc fabula; quum enim duæ Atalantæ fuerint, Tzetzes, Palæphatus, et alii tribuunt hoc filiæ Jasii, quod erat filiæ Schoenei: Milanioni item, quod erat Hippomenis. Lem.

562. Nec dicere posses.] Unus Mediceus nec dicere promptum est, quod Burmanno videtur ex xiii. 10. sump

[blocks in formation]

Scitanti Deus huic de conjuge; "Conjuge," dixit,
Nil opus est, Atalanta, tibi; fuge conjugis usum:
Nec tamen effugies, teque ipsa viva carebis." 566
Territa sorte Dei per opacas innuba silvas
Vivit, et instantem turbam violenta procorum
Conditione fugat: "Nec sum potiunda, nisi,"
inquit,

“Victa prius cursu: pedibus contendite mecum:
Præmia veloci conjux thalamique dabuntur; 571
Mors pretium tardis: ea lex certaminis esto."
Illa quidem immitis; sed, tanta potentia formæ est!
Venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui: 575
Et, "Petitur cuiquam per tanta pericula conjux!"
Dixerat; ac nimios juvenum damnârat amores.

564. Scitanti, oracula consulenti. Verbum proprium in hac re, monente Burmanno. De hoc oraculo cæteri

nihil habent: Apollodorus raplévov ἑαυτὴν ἐφύλαττε καὶ θηρεύουσα ἐν ¿onpía diɛréλa, et postea, patre impellente, prodit in stadium. De conjuge: Conjuge; sollennis et grata Ovidio ejusdem vocis repetitio. Usus conjugis; concubitus; Remed. Amor. 357. Veneris usus. Teque ipsa viva carebis. Obscure, more oraculorum, transformationem ejus vaticinatur: te ipsa carebis, non eris ea, quæ nunc es, carebis animi corporisque bonis, quibus nunc frueris.

567. Per silvas melius, quam, in silvis: per enim eleganter ponitur, ubi aut de hominibus sparsis, diffusis, sermo est (iv. 405. latitant per tecta sorores,) aut de vagantibus huc et illuc, ut hoc loco. Vivit. Mediceus Ibat, quod latinius putat Burmannus. Violenta; Tanaq. Faber corrigebat violente, quia perperam violenta cum conditione jungebat; sed Burmannus VOL. IV.

defendit lectionem codicum et mittit lectorem ad Velleium, ii. 3. ubi conditione vel conditionibus simpliciter dici docte probat. Violenta, sæva, quæ crudelissimam conditionem proponit. Pretium passim est præmium, ut ix. 47; sed h. 1. malo sensu, pœna, ut præmium viii. 503, et Phædr. IV. fab. xvii. 30. Legem illam secundum Hyginum, pater constituit. Vide ad ver. 599.

573. Tanta potentia forma.] Etiam Art. Amat. iii. 258. et Propertium, III. xviii. 7. forma potens. Ad hanc legem, ad certamen, in quo tam dura lex proposita; hinc mox cursus iniquus.

575. Hippomenes vocatur etiam ab Euripide, Theocrito, et Hygino: sed a Schol. Apollonii Hippomedon vocatur; ab aliis, ut ab Apollodoro, Melanion. Sed Melanion secundum alios Arcadicam Atalantam habuisse dicitur. Hippomenis autem exemplum, quale hic notatum, vel maxime formæ potentiam declarat.

A a

[ocr errors]

66

Ut faciem, et posito corpus velamine vidit,
Quale meum, vel quale tuum, si femina fias; 579
Obstupuit: tollensque manus, Ignoscite," dixit,
Quos modo culpavi: nondum mihi præmia nota,
Quæ peteretis, erant." Laudando concipit ignem;
Et, ne quis juvenum currat velocius, optat,
Invidiaque timet. "Sed cur certaminis hujus
Intentata mihi fortuna relinquitur?" inquit.
"Audentes Deus ipse juvat." Dum talia secum
Exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.
Quæ quanquam Scythica non secius ire sagitta
Aonio visa est juveni; tamen ille decorem
Miratur magis; et cursus facit ipse decorem. 590

580. Tollensque manus. .] Gestus veniam petentium, manus tollere.

584. Invidiaque timet.] Vulgo (et in nostris Regiis) Invidiamque timet. Invidendo aliis timet, ne quis victoriam sibi præripiat; qui sensus solet tali occasione excitari. Sic recte hæc verba et constituit et interpretatus est Micyllus, eademque lectio deinde comprobata est MSS. auctoritate. Fortuna, exitus certaminis: fortunum belli tentare passim apud historicos.

586. Audentes, etc.] Sententia hæc mirum in modum Veteribus placuit, et apud innumeros auctores occurrit. A Claudiano, Ep. ad Probin. 9. vocatur Cei sententia vatis, id est, Simonidis, quanquam in vocem Cei et MSS. variant, et Interpretes dissentiunt. Sed cæteri dicunt Audentes Fortuna juvat: Noster, quia Venerem implorare constituerat, maluit Deus, quanquam Deus sæpe pro Fortuna ponitur. Virg. Æn. x. 284.

587. Exigit, deliberat: metaphora a libra petita, ad quam exigitur pondus rerum. Sequitur descriptio certaminis cursus, quacum confer Homerum, II. v. 740 sqq; Virg. Æn. v.

585

315 sqq. Ales, primum pro, alatus; deinde pro, celer. Etiam volare de celerrimo cursu. Volucrem Schæneida vocat Claudianus, Laud. Seren. 170. Scythica sagitta. Scythæ, gens bellica, quorum tela timenda; Scythicus arcus I. Pont. i. 79; Scythica pharetra III. Pont. viii. 19. Hinc hoc loco Scythica sagitta pro quacumque sagitta: confer vii. 776 sqq. Ire, currere. Etiam de volatu navis, quæ plenis velis currit: hæc vox occurrit, v. c. V. Trist. xiv. 44. Aonio, Boeoto. Vide ad iii. 147.

590. Facit decorem.] Magna commendatio, si quis omnia facit cum decore: confer viii. 27 sqq; Heroid. iv. 77 sqq; Tibul. IV. ii. 7 sqq. Jam phantasia Ovidii pingit rursus habitum decorum currentis virginis. Pedes quum illa celeriter et alte jactaret, plantæ attingebant talaria, tunicam talarem, quam venti retro dabant. Refert oblata, retro dat, ut offerantur. Tergaque. Quatuor collaque, ut Art. Amat. iii. 236. fusos per colla capillos. Regii nostri habent tergaque; etiam in loco a doct. Gierig citato alii legunt fusos per terga capillos, vide hunc

Aura refert oblata citis talaria plantis;

Tergaque jactantur crines per eburnea, quæque
Poplitibus suberant picto genualia limbo;
Inque puellari corpus candore ruborem

Traxerat; haud aliter, quam quum super atria velum
Candida purpureum simulatas inficit umbras. 596
Dum notat hæc hospes, decursa novissima meta est;
Et tegitur festa victrix Atalanta corona.

locum, in nostra editione. LEM. Picto: vide ad vi. 1. Cæterum huc respexit Sidonian. Apoll. paneg. Major.:

"

Plantasque superbas Haud ita per siccam Nemeen citus extulit Arcas, Cujus in Etolo volitantem pulvere matrem Horruit Hippomenes."

594. Puellaris, quo insignes sunt puellæ, quæ inde passim candida vocantur: amat Ovidius h. voc. vide v. 393; Fast. v. 611. Trahere ruborem est etiam iii. 482; trahere nigrum colorem ii. 236; trahere faciem i. 412: in his trahere est accipere. Ruborem illum mixtum candori aliis similitudinibus Noster illustrat iii. 482. et iv. 331; aliis etiam Tibullus, III. iv. 33: Ut eum contexunt amaranthis alba puella Lilia; ut autumno candida mala rubent. Velum, aulæum. Vela prætendi solebant atriis et cubiculis, hinc velarii servi, qui velorum curam habebant. Simulatas inficit umbras. Quinque, simul edit et inficit; Arondel. simul addat; duo Medicei simul edat; unus Bononiensis similem datur; octo simul et dat et inficit. Simulatas inficit umbras recepit Heinsius e Florent. S. Marci: vellem addidisset, quid sit, simulatas umbras inficere super atria. Intelligo quidem simulatas umbras, assimilata coloribus veli; scio etiam, velum recte dici atrium simulatis umbris inficere, scil. colorare: sed altera locutionis forma durissima mihi videtur. Præstat haud dubie Vulgata

similem dat et inficit umbrum, quanquam neque hæc satis placet.. Cæterum eandem velorum infectionem copiosius describit Lucret. iv. 73-84. ubi lutea russaque vela et ferrugina magnis intenta theatris omnem consessum caveæ subter, et omnem scena speciem inficiunt, coguntque suo fluitare colore, etc. Hæc nostra autem non dicit Romanus, sed Venus, quo tempore nondum talis velorum usus. Mire erravit cl. Gierig, quum dixerit Heinsium recepisse simulatas umbras. Certe similatas umbras deduxit Heinsius ex Florentino codice, quem omnium optimum dicit, et quem sequitur: addit etiam "Nec abludit Spirens. in quo, similis dat et inficit." Præterea Regius noster A simul et dat et inficit umbram; at codex B. similem dat et inficit umbram, quam lectionem præstantiorem recte judicat Gierig, LEM.

597. Hospes.] Hippomenes. Meta nunc pro stadio; ultima stadii pars decursa erat. Festa corona. Virgilius, Æn. ii. 249; festa velamus fronde. Er fædere, e composito: fœdus omne id, de quo inter plures convenit. Secundum Hyginum d. 1. Schoeneus procis eam legem proposuerat, ut alius post alium inermis fugeret, filia autem cum gladio insequeretur, quem intra terminos assecuta esset, occideret, ejusque caput in stadio figeret: atque ita multi periert. Apollodorus.

« AnteriorContinua »