Imatges de pàgina
PDF
EPUB

475

480

Pendenti nitidum vagina deripit ensem.
Myrrha fugit, tenebris et cæcæ munere noctis
Intercepta neci; latosque vagata per agros,
Palmiferos Arabas, Panchæaque rura relinquit,
Perque novem erravit redeuntis cornua lunæ;
Quum tandem terra requievit fessa Sabæa;
Vixque uteri portabat onus: tum nescia voti,
Atque inter mortisque metus, et tædia vitæ,
Est tales exorsa preces: "O, si qua patetis
Numina confessis, merui, nec triste recuso
Supplicium: sed, ne violem vivosque superstes,
Mortuaque extinctos, ambobus pellite regnis :
Mutatæque mihi vitamque necemque negate.
Numen confessis aliquod patet: ultima certe
Vota suos habuere Deos; nam crura loquentis

476. Munere, beneficio, ope. Intercepta melius quam erepta; vide ad viii. 291. Regii nostri habent Intercepta neci est; jampridem monuimus recentiores omittere sæpius rò est, et quidem sine necessitate, ac trunco sensu, sive quod eis videatur inutile, sive potius quod primi editores illud in codicibus non legerint, quum sit fere semper summatim indicatum variis compendiorum lineolis. Palmiferos Arabas. Apud quos multæ palmæ nascuntur. Panchaa, etc. Si, relicta Panchæa, novem menses erravit, et tandem inter Sabaos requievit, quo modo supra ver. 309. Panchæa dici potuit hanc arborem protulisse? Nonnulli Veterum Panchæam faciebant Sabaa (hodie Yemen) partem. Ita dicendum esset, Myrrham post longos errores rediisse in patriam. Glareanus ad superiorem locum monet, in fabulis, tot diversis modis proditis, frustra exactam temporis et locorum rationem quæri. Petitus illum locum mutatum volebat; vide ibi Varr. lect.

[ocr errors]
[ocr errors]

484

479. Redeuntis luna.] Septem radiantis lunæ; redire passim de sole, luna, sideribus, anno, die; vide Heinsium et Burmannum. Nostri Regii redeuntis; male radiantis, nam luna mutuatur radios a sole.

481. Nescia voti, nesciens, quid op

tet. Patere eleganter dicuntur qui alios facile exaudiunt, metaphora petita a locis, ad quæ facilis est accessus.

[ocr errors]

486. Ambobus regnis, vivorum scil. et mortuorum, nec vivere me sinite, nec mori etiam apud Anton. Liber. εὔχεται μήτε παρὰ ζῶσι, μήτ ̓ ἐν νεκροῖς φανῆναι. Mutataque mihi, etc. Hic versus abest in Mediceo. Sublato hoc versu, sensus hæret, nec bene intelliguntur quæ præcedunt, ambobus pellite regnis; recte igitur eum habent nostri Regii.

489. Suos, propitios, habuere Deos, exaudita sunt a Diis; sie et iv. 373. pro quo iv. 164. Vota tetigere Deos: Tibul. III. iii. 28. non meus Deus est inimicus, iratus: Virgilius, Æn. ii. 396. haud numine nostro, nobis non

491

Terra supervenit; ruptosque obliqua per ungues
Porrigitur radix, longi firmamina trunci:
Ossaque robur agunt; mediaque manente medulla,
Sanguis it in succos, in magnos brachia ramos,
In parvos digiti: duratur cortice pellis. [bor,
Jamque gravem crescens uterum perstrinxerat ar-
Pectoraque obruerat, collumque operire parabat.
Non tulit illa moram; venientique obvia ligno
Subsedit, mersitque suos in cortice vultus.
Quæ, quanquam amisit veteres cum corpore sensus,
Flet tamen, et tepidæ manant ex arbore guttæ. 500

propitio Cic. Quint. 7. Alphenus utebatur populo suo, sibi propitio; Ernesti Clav. Cic. putat e ludis gladiatoriis hoc sumptum. Crura terra supervenit, terra repente retinuit et alligavit pedes. Confer cum seqq. similes puellarum in arbores mutationes, i. 548-52; ii. 347-65; ix. 351-93; unde intelliges, etiam in simillimis rebus suaviter variare foecundum Ovidii ingenium. Firmamina, qua continentur trunci, ut loquitur Cic. Nat. Deor. ii. 47: firmamen, pro firmamentum, fulcrum quia Noster amat nomina in amen desinentia. Obliqua, porrigitur, longi, pingunt.

492. Robur agunt, in lignum robustum, durum mutantur.

494. Duratur cortice, in durum corticem mutatur.

496. Pectoraque obruerat.] Heinsius suadet pectoraque obsúerat, id est, occluserat, operuerat; obruit enim cortice paulo durius dictum judicat: de quo videatur ipse ad Fast. ii. 578. Burmannus dubitat an obsuere hoc sensu Ovidius scribere potuerit: si quid mutandum mallet induerat. Hoc verbum non debebat tentari; obruere, tegere, condere, sepelire.

497. Veniens lignum, eleganter; et ingeniose obvia subsedit, ut obvia ve

hiret venienti ligno, omnis moræ impatiens.

:

500. Flet tamen, etc.] Etiam Lucretius, i. 350. flere de succis destillantibus dixit, uberibus flent omnia guttis. Myrrha frutex in multis Arabiæ locis nascitur, ex quo inciso guttæ manant, quæ in odoratissimis et pretiosissimis unguentis habentur ; Plinius, xii. 15; Dioscor. i. 64 et 69; Noster Art. Amat. i. 287: Illius et lacrimis, quas arbore fundit odora, Unguimur; et dominæ nomina gutta tenet. Hanc fabulam ita interpretatur Fulgentius, Mythol. iii. 8: "Myrrha genus est arboris, de qua succus ipse exudat hæc patrem amâsse dicitur. Istæ enim arbores in India sunt, quæ Solis caloribus crementantur." (Munkerus legit, crenantur, id est, inciduntur ; crena enim, кpývŋ, incisura :) "Et quia patrem omnium rerum Solem esse dicebant, cujus opitulatu cuncta germinum adolescit maturitas, ideo et patrem amâsse dicitur: dumque grandioris jam fuerit roboris, Solis ardoribus crepans, rhagades (fissuras) efficit, per quas succum desudat, quod myrrha dicitur: et redolentibus lacrimosa guttulis, fletus suaves scissuris hiantibus jaculatur. Unde et Adonem genuisse fertur."

Est honor et lacrimis; stillataque cortice Myrrha Nomen herile tenet, nullique tacebitur ævo. [fans,

VIII. At male conceptus sub robore creverat inQuærebatque viam, qua se, genetrice relicta, 504 Exereret: media gravidus tumet arbore venter: Tendit onus matrem; nec habent sua verba dolores; Nec Lucina potest parientis voce vocari. Nitenti tamen est similis, curvataque crebros Dat gemitus arbor, lacrimisque cadentibus humet. Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes, Admovitque manus, et verba puerpera dixit. Arbor agit rimas, et fissa cortice vivum Reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herNaïdes impositum lacrimis unxere parentis: Laudaret faciem livor quoque; qualia namque 515

503-739. Adonis, ex hoc incesto concubitu natus, propter pulchritudinem amatur a Venere. Apollodorus, III. xiv. 4; Tzetzes in Lycophr. p. 133; Hyginus, fab. 248-271: eundem mythum Hesiodus et Panyasis, ab Apollodoro laudati, retulerant. Ille Adonin Phoenicis et AlphesibϾ, hic Thiantis, Assyriorum regis, filium fecerat.

Male, nefario concubitu.

Sed partus prodigiosus. Sed et Apollodorus δεκαμηνιαίῳ δὲ ὕστερον χρόνῳ, τοῦ δένδρου ῥαγέντος, γεννηθῆς ναι τὸν λεγόμενον ̓́Αδωνιν. Vividis coloribus mulier parturiens describitur. Tendit, extendit; Amor. II. xiii. 20. latens corpora tendit onus; alia loca collegit Burmannus. Arbor illa nec ventrem, nec dolores habere poterat, quia ver. 499. cum corpore sensus amisisse dicitur. Rectius lacrimantem fingere potuit propter ver. 500.

508. Crebros dat gemitus.] Florentinus S. Marci spissos dut gemitus, pro diversa lectione; quod exemplis ab hoc loco alienis illustrare vult Heinsius.

510

[bis

510. Constitit-Lucina, etc.] Apud Hyginum, fab. 164. et Fulgentium, iii. 8. pater gladio ferit arborem, et sic prodit Adonis. Apud Antoninum mater abortum facit, et Thias pater se interficit. Mitis, quia sua sponte, non vocata, adest laboranti: alibi lenis Lucina. Ad ramos, ad arborem. Puerpera, quæ adjuvant puerperium: contra ix. 301. carminibus partus Alcmenæ retinebatur.

512. Fissa cortice.] Plerique fisso ; sed vide Heinsium ad iv. 375.

515. Laudaret, etc.] De hoc proverbio vide ad vi. 129: confer III. ex Pont. i. 82. Nec te si cupiat lædere, livor habet. Pinguntur. Quintus Palatinus scribuntur; unus Heinsii panguntur. Burman. præfert, quod Francofurtensis MS. habet, ponuntur, cujus glossa pinguntur et reliquæ varietates sint, quia ponere exquisite non modo de statuariis, sed etiam de pictoribus occurrit, ut apud Horatium, Od. IV. viii.: confer xii. 398.

Corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
Talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus,
Aut huic adde leves, aut illis deme pharetras.
Labitur occulte, fallitque volatilis ætas ;
Et nihil est annis velocius: ille sorore

520

Natus, avoque suo, qui conditus arbore nuper,
Nuper erat genitus; modo formosissimus infans;
Jam juvenis; jam vir; jam se formosior ipso est:
Jam placet et Veneri, matrisque ulciscitur ignes.
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri,
Inscius extanti destrinxit arundine pectus.
Læsa manu natum Dea reppulit, altius actum
Vulnus erat specie, primoque fefellerat ipsam.
Capta viri forma non jam Cythereïa curat

519. Labitur occulte, etc.] Infans natus sensim adolevit; sed hoc ornate et verbis exquisitis expressit. Volatilis, sex volubilis. Regii codices volatilis. Et hoc eleganter; scilicet pueritia quæ celeriter transit. Fallit, præterlabitur, ut non sentiatur: fal lere de omnibus iis, quæ ita fiunt, ut non animadvertantur. Sic decipere diem IV. Trist. x. 114. eum ita transigere, ut non sentiantur ejus molestiæ. Eodem nunc redit occulte. Sic et Lucret. i. 314; Horat. I. Od. xii. 45. Crescit occulto velut arbor avo Fama Marcelli.

520. Et nihil est annis velocius.] Velocitatem illam egregie expressit tam cumulatione et repetitione vocum nuper, modo, jam, quam tota orationis forma. Ingeniose, sorore, natus, avoque. Nempe confusione illa nominum usus est, de qua vid. ver. 346. Modo nunc est, paulo post; neque enim solum de tempore vix elapso occurrit. Se formosior ipso, in virili ætate formosior erat, quam in infantia. Etiam ab Hygino, fab. 171.

526

529

refertur inter formosissimos, quos tulit antiquitas. Matris ulciscitur ignes: vide ad ver. 311; Hyginus, fab. 58. qui (Adonis) matris pœnas a Venere est insecutus. Lactantius, Arg. quem Venus non minus dilexit, quam puella patrem Cinyram dilexerat, beneficio Cupidinis.

526. Destrinxit meliores; vulgo distrinxit; Leidensis perstrinxit. Altius. Codex Regius A. autius: quod mendum forsan à pronuntiatione scriptoris irrepsit; in pluribus enim Galliæ provinciis syllaba al in au corrupte mutata est, unde verbi gratia Vaugirard, pro Valgirard dictum fuit, ut mille aliis modis in plerisque provinciis. Porro qui, dictante librario, assidebant mensæ ut scriberent, non mirum est eos pronuntiationem in sua quisque provincia usitatam intrusisse; quod non semel, sed sexcenties codices manuscriptos perlegentibus animadvertendum fuit. LEM.

529. Non jam Cythereia curat Litora.] Dii, ubi potissimum coluntur, habitare dicuntur et quum aliorsum

Litora: non alto repetit Paphon æquore cinctam,
Piscosamque Gnidon, gravidamve Amathunta me-
Abstinet et cœlo: cœlo præfertur Adonis: [talli.
Hunc tenet; huic comes est; assuetaque semper
in umbra

Indulgere sibi, formamque augere colendo,
Per juga, per silvas, dumosaque saxa vagatur 535
Nuda genu, vestem ritu succincta Dianæ ;
Hortaturque canes; tutæque animalia prædæ,
Aut pronos lepores, aut celsum in cornua cervum,
Aut agitat damas: a fortibus abstinet apris;

se transferunt, spernere (Horat. I. Od. xxx. 2.) non curare, relinquere illa loca. Veneri sacra Cythera, una ex Cycladibus. Paphos aquore cincta, quam Πάφον τεριῤῥύταν dixit Alcman in H. Stephani Lyric. p. 628. Gnidus urbs Doridis, et Amathus, de cujus metallifodinis vide ad ver. 220. Gravidam metalli pro gravidam metallis ex Genevensi recepit Heinsius, quia apud Silium, libro ii. Mellis apes gravida. Mox suaviter additum, cœlo præfertur Adonis; Heroid. iv. 36. Hippolytum videar præpositura Jovi. Tenet, non dimittit a se.

533. Assuetaque semper in umbra.] Alio etiam studio trahitur. De tali obsequio vide ad ver. 171; adde Heroid. iv. 37 sqq.; Tibullum, iv. 3. Olim molli vitæ assueta erat, nunc durum venatum amat. Mollium hominum est, indulgere sibi, obsequi cupiditati suæ, totumque esse in cultu corporis. Quomodo Venus colendo formam augeat, suaviter docet Claudianus, Nupt. Honor. 99 sqq. Colere, ornare, ut Art. Amat. iii. 225. dum coleris; Curtius VIII. ix. 21. lacertos auro colunt. Augere, conspiciendam magis, pulchriorem reddere, ut i. 530.

535. Dumosa saxa.] Tres, clivosa

que sara; unus clivosaque rura. Supra iv. 777. exquisitius, silvis horrentia saxa fragosis: conf. Plinius, paneg. 81. ubi similiter molestiæ venatus describuntur. Nude genu erant venatrices. Sed e Virgilio, Æneid. i. 319. hoc translatum in h. 1. putat Heinsius. Imo verisimilius est Nostrum expressisse illum locum. MSS. tamen hic valde variant, et quum plures habeant Fine genu, Fune genu, Pene genu (Regius noster B habet Fine genu,) Heinsius scribendum censet, Fine genus, ut genus sit secundus casus vel a genu, vel ab antiqua forma genus, quod utrumque exemplis allatis comprobat. Fine autem genus sive genuum dictum esse, ut apud Avien. in Arat. fine manus; apud Nemesian. Cyneg. costarum sub fine; Claudianum Gigant. 79. femorum fine, etc. Hortatur canes vide ad iii. 242. Præda, fera capta, ut iii. 225. ubi vide notam: animalia tutæ prædæ, quæ tuto, sine periculo, capiuntur. Pronos, veloces, pernices. Etiam Remed. 201. pronum leporem; Horatius Art. Poet. 160. proni anni, et IV. Od. vi. 39. proni menses, celeriter præterlabentes. Metaphora petita a pronis rivis, qui rapido cursu feruntur. Celsum in cornua elegantius, quam celsis cornibus ;

« AnteriorContinua »