Imatges de pàgina
PDF
EPUB

[jus

Hoc prohibete nefas, scelerique resistite tanto;
Si tamen hoc scelus est: sed enim damnare negatur
Hanc Venerem pietas; coeuntque animalia nullo
Cetera delectu; nec habetur turpe juvencæ 325
Ferre patrem tergo: fit equo sua filia conjux;
Quasque creavit, init pecudes, caper: ipsaque, cu-
Semine concepta est, ex illo concipit ales.
Felices, quibus ista licent! humana malignas
Cura dedit leges, et quod Natura remittit,
Invida jura negant: gentes tamen esse feruntur,
In quibus et nato genetrix, et nata parenti
Jungitur, et pietas geminato crescit amore.
Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,
Fortunaque loci lædor! quid in ista revolvor? 335

320. Et secum.] Sequitur soliloquium, in quo mox affectus vincit, mox sana ratio, ut supra ix. 473 sqq. in fluctuatione Byblidis. Primum sana satis est, et Deorum auxilium implorat: Quo mente feror bene de iis, qui sentiunt se furiosa consilia capere. Moliri de omni conatu. Pietas, reverentia parentibus debita, spectatur ut numen. Sacrata, sacra, ut Virgilius, Æn. ii. 157.

324. Coeunt nullo delectu.] Olim edebatur nullo delicto; Heinsius malit dilectu, sine causa: deligere enim et diligere verba ejusdem notionis esse docet Burmannus plurimis exemplis, quem vide. Sed nota in sqq. varietatem orationis, qua concubitus exprimitur: nullo delectu, sine discrimine.

329. Humana cura, pro homines, qui curam gerunt rerum, ut i. 48. cura Dei. Malignas, invidas, quæ invident hominibus Venerem concessam. Remittere, concedere, veniam dare. Gentes tam efferatas et immanes unquam fuisse credibile non est. Ingeniose tamen illum morem commendat, pietas

330

geminato crescit amore. Potuisset etiam, ut supra Byblis, Deorum auctoritates commemorare. Jupiter enim et matri stuprum inferre voluit, et cum filia concubuit; sed recte illas omisit Noster in flagitio, cujus fœditatem omni modo aversatur. Equidem gentes tam efferatas, ut ait c. v. Gierig, unquam extitisse non crederem, nisi Trogloditæ, Æthiopes, brutorum more viventes, promiscua conjugia inter se habuissent; nisi ipse Attila, ille Hunnorum tyrannus, suam filiam sibi matrimonio junxisset inter plaudentium populorum gaudia et acclamationes.

335. Fortuna loci lædor, fortunam habeo adversam, quod nata sum in iis locis, ubi tam malignæ leges. Fortuna loci etiam inter Deas relata; I Fast. 209. Ea casus locorum regebat, eique fata sua, quorum causas non intelligebant, homines ascribebant; supra iv. 565; Lucanus, iv. 661. Ad eam igitur etiam nativitatem suam refert Myrrha. Læditur Fortuna is, qui for tunam habet novercam. iv. ex Pont. vi. 39.

Spes interdictæ, discedite: dignus amari
Ille, sed ut pater, est: ergo si filia magni
Non essem Cinyræ, Cinyræ concumbere possem.
Nunc quia tam meus est, non est meus; ipsaque

damno

339

Est mihi proximitas: aliena potentior essem.
Ire libet procul hinc, patriosque relinquere fines,
Dum scelus effugiam: retinet malus error amantem,
Ut præsens spectem Cinyram, tangamque, loquar-
Osculaque admoveam, si nil conceditur ultra. [que,
Ultra autem sperare aliquid potes, impia virgo? 345
Nec, quod confundas et jura et nomina, sentis?
Tune eris et matris pellex, et adultera patris?
Tune soror gnati, genetrixque vocabere fratris?
Nec metues atro crinitas angue Sorores,

Quas, facibus sævis oculos atque ora petentes, 350
Noxia corda vident? at tu, dum corpore non es
Passa, nefas animo ne concipe: neve potentis

336. Dignus amari.] Art. Amat. i. 285. Myrrha patrem, sed non ut filia debet, amavit. Magni Cinyra. Ditissimus et potentissimus fuit Cinyras. A Suida in Κίνυρα, vocatur ζάπλουτος. Fuit etiam proverb. Κινύρου πλουGurεpoc apud Apostolium, Cent. xix. 40; Pindar. Nem. viii. 20. "OTερ Kai Κινύραν ἔβρισε πλούτῳ ποντίᾳ ἔν TOTE KUTрy. Tyrtæus, Carm. iii. 6: Εἰ πλουτοίη δὲ Μίδεω καὶ Κινυρέοιο πλέον.

339. Tam meus dedit Heinsius ex Langermanni codice; vulgo (et in nostris Regiis) jam meus. Quia tam meus est, etc. Oxymori speciem habet, quia tam propinquus mihi est, propterea non possum ei nubere. Sed talia vix esse videntur desperantis animi. Proximitas et alibi apud Nostrum occurrit. Aliena, si aliena, non VOL. IV.

filia essem; ix. 326, aliena sanguine vestro. Potentior, beatior, ut iv. 325. Schirachius explicat, potentior voti.

341. Ire libet procul hinc.] Propertius, III. xx. 9. Unum erit auxilium: mutatis, Cynthia, terris, Quantum oculis, animo tam procul ibit Amor.

342. Errorem apud poetas de insano amore dici, docet Heinsius; Trist. I. ii. 99. si me malus abstulit error.

346. Confundas nomina.] Illa nominum confusio vel maxime docet Naturam aversari talem concubitum.

347. Matris-patris.] Ænigma simile posuit de se Edipus in Thebaide Senecæ, ver. 134: Avi gener, patrisque rivalis sui, Frater suorum liberúm, et fratrum parens; Uno avia partu liberos peperit viro, Ac sibi nepotes.

352. Nefas concipe; vide ad versum 404. Potens natura, quæ multum

Y

Concubitu vetito naturæ pollue fœdus.

360

Velle puta; res ipsa vetat: pius ille, memorque
Juris; et, o! vellem similis furor esset in illo !" 355
Dixerat: at Cinyras, quem copia digna procorum,
Quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa,
Nominibus dictis, cujus velit esse mariti.
Illa silet primo, patriisque in vultibus hærens,
Estuat, et tepido suffundit lumina rore.
Virginei Cinyras hæc credens esse timoris,
Flere vetat, siccatque genas, atque oscula jungit.
Myrrha datis nimium gaudet; consultaque, qualem
Optet habere virum, "similem tibi," dixit: at ille
Non intellectam vocem collaudat; et, "esto 365
Tam pia semper," ait: pietatis nomine dicto,
Demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.
Noctis erat medium; curasque et corpora somnus

valet, quæ potest leges præscribere, quas nemini violare licet. Etiam Horat. II. Sat. i. 51. Imperet hoc natura potens, et Noster, ix. 757. in similima re, At non vult Natura, potentior omnibus istis. Vulg. parentis Nat. nunc vix loc. habet. Nec placet conjectio Burmanni patentis, quam ipse sic explicat: "Natura patet satis late, et ut ex omnibus eligas, permittit, dummodo a patris vetito concubitu te contineas." Fœdus, leges, quas liberis et parentibus præscribit Natura.

356. Cinyras, quem copia, etc.] Sequitur locus suavissime scriptus et plenus tenerrimo affectu: copia digna; Oxoniensis et unus Heinsii, copia magna; quod ex interpretatione fluxit; Virgilius, Georg. i, 507. dignus honor, magnus. Nominibus dictis, expositis procorum nominibus; ταύτην διὰ κάλλος πλεῖστοι καὶ ἐκ πόλεων πλείστων ἐμνήστευον, ait Antoninus Liberalis. Cujus mariti, deest conjux,

more Græcorum. Sic iii. 283. esse Jovis.

361. Virginei-timoris.] Parum refert, utrum timoris an cum multis MSS. pudoris legas: ambæ enim illæ affectiones animi conjunctæ fere esse solent; vid. Plato Euthyphr. p. 26. edit. Fisch.

364. Similem tibi.] Callide se expedit Myrrha, fere ut ver. 276 Pygmalion.

368. Somnus solvit, relaxat, corpora, membra corporis antea intenta, (vide ad vii. 185.) idemque solvit curas, facit, ut homines liberentur curis. Passim occurrit, curis solutus et exolutus. Vid. Schwarzius ad Plinium, Paneg. 79: solvere igitur nunc in dilogia positum. Similiter Tibullus, III. iii. 21. mentes hominum curæque levantur. Indomito, áðaμáory, ardentissimo. Indomitus amor, ii. Trist. 585; indomite iræ, supra v. 41. Retractat, repetit secum, ut iv. 568.

Solverat: at virgo Cinyreïa pervigil igni
Carpitur indomito, furiosaque vota retractat. 370
Et modo desperat; modo vult tentare: pudetque,
Et cupit; et, quod agat, non invenit: utque securi
Saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,
Quo cadat, in dubio est, omnique a parte timetur;
Sic animus vario labefactus vulnere nutat 375
Huc levis, atque illuc; momentaque sumit utroque.
Nec modus aut requies, nisi mors, reperitur amoris:
Mors placet: erigitur, laqueoque innectere fauces
Destinat; et, zona summo de poste revincta ;
"Care vale Cinyra, causam te intellige mortis."
Dixit: et aptabat pallenti vincula collo.
Murmura verborum fidas nutricis ad aures

373. Saucia trabs ingens.] Similitudinem expressam esse e Virgilio, Æneid. ii. 626. putat Burmannus. Cf. supra viii. 472. ubi fluctuatio animi alia, eademque suavissima imagine illustratur: trabs, arbor; Statius, vi. 91. ilicea trabes, ilices. Vario vulnere, vario affectu et motu. Bene autem motus illos vocat vulnera, quia in similitudine trabs sauciatur plagis. Etiam labefactus sic bene translatum ad animum. Levis, parum sibi constans, nutat huc atque illuc, mox furori suo indulget, mox sanæ rationi obtemperare vult: Quum in dubio est animus, parvo momento huc illuc impellitur. Momentaque sumit utroque. Nunc in hanc partem inclinat, nunc in illam, libræ instar ancipitis, unde ducta metaphora Tibulli, IV... 41: Justa pari premitur veluti cum pondere libra, etc. Sumere momenta ferre ut Florus, IV. xii. 54. sumere impetus. Supra vii. 79. assumere alimenta a ventis.

377. Modus vel finis, ut Horat. I. Od. vi. 7. sit modus lasso maris, vel moderatio; Seneca, Controv. 20. Fa

381

cilius in amore finem impetres, quam modum. Apud Terent. Eun. I. i. 12. Parmeno negat, amorem admittere modum.

378. Mors placet.] Mors remedium amoris ultimum, ut habet epigramma incerti auctoris, lib. i. Anthologiæ, cap. 27: Ερώτα παύει λιμός. εἰ δὲ μὴ χρόνος. Ἐὰν δὲ μηδὲ ταῦτα τὴν φλόγα σβέση, θεραπεία σοι τὸ λοιπὸν ἠρτῆσθω βρόχος. Quod Suidas, ut et Laertius, Crateti tribuit. Destinat, constituit, ut sæpissime apud Plinium, in Epistolis.

380. Causam te intellige.] Quum Myrrha causam mortis nemini fassa esset, pater, filia extincta, illam causam intelligere non poterat. Præstat igitur haud dubie unius Medicei et Arundeliani lectio, causum te intellige mortis: scito te esse causam mortis ; et anteponenda est vulgatæ (quam male habent Regii nostri) causamque intellige; illam igitur recepi.

382. Murmura verborum, etc.] Hæc et sequentia confer cum Virgilio, Cir. 233 sqq. Fides, virtus prima nutri

Pervenisse ferunt, limen servantis alumnæ.
Surgit anus, reseratque fores; mortisque paratæ
Instrumenta videns, spatio conclamat eodem, 385
Seque ferit, scinditque sinus, ereptaque collo
Vincula dilaniat: tum denique flere vacavit;
Tum dare complexus, laqueique requirere causam.
Muta silet virgo, terramque immota tuetur;
Et deprensa dolet tardæ conamina mortis.
Instat anus; canosque suos, et inania nudans
Ubera, per cunas alimentaque prima precatur,
Ut sibi committat, quidquid dolet: illa rogantem
Aversata gemit: certa est exquirere nutrix : [que
Nec solam spondere fidem: " Dic," inquit, "opem-

cum. Nutricem hanc Antonin. Liberalis, 24. Hippolyten vocat. Limen servantis alumna, custodia causa cubantis juxta cubiculum alumnæ : servare passim pro observare, custodire.

384. Mortis paratæ, quam ipsa sibi parabat, aut ad quam instrumenta paraverat parare mortem, ut parare vim, fugam, etc. Instrumenta. Zonam laquei vice de poste revinctam. Quum cunctationi locus non esset, omnia facit spatio eodem. Et ut multitudo rerum simul peractarum facilius sentiatur, ter repetitur que. Dilaniat, rumpit. Tum denique, quum opem tulisset, seque a summa animi perturbatione collegisset. Non vacat flere, adhibetur tum, quum res non lacrimas poscit, sed actionem, fortitudinem, auxilium, etc. iv. 694. Laquei, scilicet collo injecti.

389. Muta silet dictum ut muta silentia, versu 53, et iv. 433. ubi vide notam. Tuetur, intuetur. Tarda referri proprie debuisset ad conamina.

391. Canosque suos, etc.] Olim alumnæ nudaverat plena lactis ubera, nunc inania. Solennis autem hæc nutricum et matrum obtestatio; vide

390

Homerum, II. X. 80 sqq; Senecam,
Hipp. 246. et Herc. Et. 925.

393. Rogantem aversata.] Gierig interpretatur: "Nil respondens roganti, quod signum est contemptus et aversationis." Hæc interpretatio mihi nimis severa videtur; nulla est causa cur Myrrha nutricem suam contemnat atque detestetur : non alius nempe sensus verbis Gierig dandus est; et aliter intelligendum est aversata, quod hoc loco est simpliciter avertens vultum a nutrice, præ metu aut verecundia. Sic apud Livium, lib. in. sed alii aversantur preces, aut verecundia, aut metu: hic locus nostro plane est similis; ex quo forsan aliqui, Mediceus scilicet, et Argent. et Thysii, pro rogantem invexerunt precantem. Etiam Quintilianus, viii. 3. ego certe mihi cernere videor eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam. Ex quibus nullum de sensu illius verbi superesse dubium puto. Certa est, ut ix. 43. certi non cedere.

395. Nec solam, etc.] Nota in sequentibus operam et sedulitatem nutricis, qua rem exquirit. Post spen

« AnteriorContinua »