Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
Addat in hunc florem, folioque legatur eodem.
Talia dum vero memorantur Apollinis ore, 209
Ecce cruor; qui fusus humi signaverat herbam,
Desinit esse cruor; Tyrioque nitentior ostro
Flos oritur; formamque capit, quam lilia, si non
Purpureus color huic, argenteus esset in illis.
Non satis hoc Phæbo est, is enim fuit auctor hono-
Ipse suos gemitus foliis inscribit; et ai ai [ris,
Flos habet inscriptum; funestaque litera ducta est.

Anacr. i. 4. lyra 'Eputa poūvov vixei. Phædr. III. xvi, 12. sonare cithara Apollinem, ubi vide Burm. Scripto imitabere, inscriptam, impressam habebis notam, quæ referat sonum gemitus mei ; Claudian. R. P. ii. 121. hyacinthus ftelrilibus mærens figuris.

207. Fortissimus heros.] Ajax ipse in hyacinthum mutatus est ; xiii. 397. Hinc fos ille ipse generosus flos vocatur v. Fast. 211. Plin. xxi. 11: “ Hyacinthum comitatur fabula duplex, vel luctum præferens ejus, quem A pollo dilexerat, aut ex Ajacis cruore editi : ita discurrentibus venis, ut Græcarum literarum figura Al legatur inscripta." Eleganter, se addere quasi socium et comitem in fiorem, post alium mutari in eundem flo

pressit, Et nigræ viola sunt, et raccinia nigra ; vide Martin. ad Virg. Georg. iv. 183; Heynius ad Ecl. ii. 18; et Schreber ad Theocriti dictum locum, in ed. Harlesii. Purpureus crebro de nigro colore dicitur, quia pu: pura Veterum habebat nigredinem sanguineam. Aliis esse videtur Iris germanica, aliis De phinium Ajacis, cujus folium candidum figuras AI cæruleo colore refert.

215. Inscribit, notas ducit, in formam literarum. Hinc à ypantà KivDoç apud Theocritum d. I. Virg. Ecl. ii. 106. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur fiores. Ausonius in Cup. Crucifixo, Et tragico scriptus gemitut Salaminius Ajax. Pro ai in MSS. permultis, hya aut ya ; quæ quum sint primæ literæ nominis Hyacinthi, multi illam lectionem præferendam judicârunt. Sed hic ipse locus reclamat. Apollo gemitus suos inscripsit, et sqq. temporibus Ajacis quoque nomen ducta illa figura habuit: sic et xiii. 397. Gemitus autem vox apud Græcos non hya, sed ai ai ; heu, heu, ut vel e Sophoclis Ajace ver. 430 sq. et aliunde constat. Ajax porro Græcis Aias scribitur. Accedit, quod ai, ci tuentur etiam Moschus Epiced. Bion. Plin. xxi. 11. Scbol. Theocrit. ad ld.

rem.

209. Ore additum, quia vaticinatur Apollo ; vide ad ix. 418. Vero, quia Apollinis oracula verissima; vide ad i. 491. Signaverat exquisitius quam, madefecerat. Desinit esse cruor, etc. Non intelligi hyacinthum eum, qui vulgo sic dicitur, satis constat; nam nec color idem est, nec forma eadem: sine dubio Hyacinthus poetarum idem est cum vaccinio nigro, adeoque lilium floribus refleris, Martagon, Türkischer Bund. Theocrit. X. 28. Kai iov μέλαν έντι, και α γραπτά υάκινθος, quem locum Virg. Ecl. x. 39. sic ex

X. 28.

Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon; honorque Durat in hoc ævi, celebrandaque more priorum Annua prælata redeunt Hyacinthia pompa.

V.At si forte roges fæcundam Amathunta metalli, An genuisse velit Propætidas; abnuat æque, 221 Atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu Frons erat; unde etiam nomen traxere Cerastæ. Ante fores horum stabat Jovis Hospitis ara, Lugubris sceleris : quam si quis sanguine tinctam Advena vidisset, mactatos crederet illic 226

217. Sparten Hyacinthon.] Fallitur Micyllus, qui hic de Sparta, Hyacinthi avia, cogitat. Etiam urbes, in quibus quis natus et educatus est, atque adeo fluvii illas urbes præterla. bentes, dicuntur eum genuisse et aluisse. Apud Claudianum, Cons. Olyb. 236. Tiberinus dicit, Respice, si tales jactas aluisse fluentis, Eurota Spartune, tuis. In hoc ævi. Gronov. in hoc evo; pauci in hoc ævum ; sed melius in hoc ævi; Lucretius ii. 15. Qualibus in tenebris degitur hoc avi ; Plinius, Paneg. 6. Solus ad hoc ævi paria fecisti, ubi vide Schwarzium. Priorum; majorum. Hyacinthia, sacra Lacedæmoniorum, quæ quotannis vel verno tempore, ut placet Pontederæ in Antiquit. p. 270. vel æstate, ut vult Dodwellus Dissert. 8. de Cyclis, in memoriam Hyacinthi per triduum celebrabantur. Vid. Heynius in Antiquarischen Aufsaetzen, vol. i. p.

dicta Amathusia) templum antiquis. simum habebant; Pausan Bæot. p. 796 ; Virg. Æn. x. 57. Fæcundam metalli. Vulgo (et in nostris Regiis Codicibus) metallis : fæcundu metalli ob metallifodinas, quæ hodie neglectæ jacent. Infra ver. 531. gravida metalli. De syntaxi vid. Heins. Virg. Æneid. x. 174. insula generosa metallis.

222. Quibus aspera cornu frons, qui cornua in fronte gerebant. Asperum, quidquid eminentias habet. A képag dicti sunt cepaorai, cornuti. Ipsa insula dicta Cerastis, quia, auctore Xenagora, πολλά κέρατα, τούτ' έστι πολλάς εξοχάς, έχει, quia multas eminentias, id est, promontoria, habebat. Adde Stephan. in hoc verbum. Hinc nata fabula.

224. Hospes, hospitalis, EeviOS, cujus in tutela hospites erant; Virgilius Æn. i. 731. Lugubris sceleris plerosque offendit interpretes. Heinsius emendat, ilicibus celebris ; Schepperus, cædibus illustris; Burmannus, lugubris Veneri, quia illa abhorret a sanguine et sacris nefandis. Schirachius autem vulgatam tuetur, eamque ita capit: at illa erat ara lugubris, ara sceleris. Neque aliter hæc accipi possunt, si lectio sana. Amathusiucas bidentes : Cyprias oves ; nam Cyprus Amathusia etiam fuit appellata.

97 sqq.

220-242. Amathusia Venus Cerastas, quia Jovi hospites immolabant, in tauros, Propætidas autem aspernatas Deam, in lapides mutat. Initium fabulæ cohæret cum ver. 217. Sparten non pudet Hyacinthum genuisse, at Amathus nolit Cerastas peperisse ét Properidas. Amathus, oppidum Cypri, ubi Adonis et Venus (inde

Lactentes vitulos, Amathusiacasve bidentes:
Hospes erat cæsus : sacris offensa nefandis,
Ipsa suas urbes, Ophiusiaque arva parabat (urbes
Deserere alma Venus : Sed quid loca grata, quid
Peccavere meæ ? quod crimen, dixit, in illis? 231
Exilio pænam potius gens impia pendat,
Vel nece; vel si quid medium mortisque fugæque;
Idque quid esse potest, nisi versæ pæna figuræ ?
Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum 235
Flexit: et admonita est hæc illis posse relinqui;
Grandiaque in torvos transformat membra juvencos.
Sunt tamen obscenæ Venerem Propætides ausæ
Esse negare Deam: pro quo sua numinis ira
Corpora cum forma primæ vulgasse feruntur; 240
Utque pudor cessit, sanguisque induruit oris,
In rigidum parvo silicem discrimine versæ. [tes

VI. Quas quia Pygmalion ævum per

crimen agen

229. Ipsa suas urbes.] Venus per omnes Cypri urbes templa habebat, ibique imprimis colebatur. Hinc Diva potens Cypri Horat. I. Od. iii. 1. Ophiusia olim dicta Cyprus ob serpentium multitudinem. Vid. Spanhem. ad Aristoph. Plut. p. 717. Burmanno autem parum placet vulgata lectio : is igitur vel cum uno MS legit, Ipsa suas sedes (nam sedes Deorum sunt loca, ubi coluntur) vel, Ipsa suas ades. Causa emendandi fuit hæc, quia mox seq. quid urbes, quæ repetitio ei non placet, quia tunc et arva repetenda essent, quum nunc loca grata dicat, quæ tam templa, quam urbes et arva, notare possunt. Ergo vero iniquum esse arbitror, poetarum loca ad tales leges exigere.

233. Fuga, exilium : medium mortis fugæque, vide ad ver. 174.

238. Obscænæ, quia postea corpora vulgàrunt. Barth. Advers. viii. 17.

explicat, impias. Numinis ira, irata Venus incitavit in tantam libidinem, ut etc. Corpora vulgant, quæ omnium libidini patent; formam vulgant, quæ formæ, scil. pulchritudinis suæ fructum omnibus promiscue concedunt. Sed Burmannus malit, corpora cum fama, ut non clam eas coiisse, neque famam pudicarum affectâsse significetur. Omnino Cypriæ mulieres proclives in Venerem fuisse videntur, et quæstum corporis fecisse : vid. Justinus, lib. xviii. cap. 5.

241. Utque pudor cessit.] Impudentibus, quia nunquam erubescunt, dura, exsanguis, ferrea frons, exsangue os, etc. tribuitur ; Plinius, paneg. 35. Hinc facile fuit figmentum, mulieres impudicas transiisse in silices. Parvo discrimine versa. Supra vi. 62. parvi discriminis umbra. Induruit sic etiam est iv. 749. et multoties alibi.

243–297. Pygmalionis statua vi

Viderat, offensus vitiis, quæ plurima menti
Femineæ Natura dedit, sine conjuge cælebs 245
Vivebat, thalamique diu consorte carebat.
Interea niveum mira feliciter arte
Sculpit ebur, formamque dedit, qua femina nasci
Nulla potest; operisque sui concepit amorem.
Virginis est veræ facies, quam vivere credas, 250

tam accipit. E Philostephani Cypriacis fabulam referunt Clemens Alex. Protrept. p. 50. et Arnobius adv.Gentes lib. vi. p. 206, sed haud paulo aliter ac Noster, fuisse Pygmalionem regem Cypri, qui simulacrum Veneris quod religionis apud Cyprios habitum sit antiquæ, ita adamaverit, ut cum eo concumberet. Neque alitur Gnidium quendam adolescentulum in alio Veneris simulacro arsisse, Posidippus tradiderat. Sed Noster Pygmalionem facit statuarium Cyprium (et sic etiam Philostr. Vit. Apollon. Tyan. v. 5.) cujus eburnea statua Veneris munere vitam acceperit. Confer. Meursius in Cypro ii. Per crimen, in libidinis turpitudine atque infamia. Seneca, Epist. 93. per te. rebras evum ignobile emetiri ; Sallust. Jug. ii. 4. per lurum atque ignaviam ætatem agunt ; Livius i. 5. ut nudi juvenes per lurum atque lasciviam currerent.

245. Sine conjuge cælebsconsorte carebat.] Idem ter dixit: tolleretur hoc tautologiæ vitium, si cum uno MS. Heinsii cælebs mutares in felix (vide ad lib. ix. ver. 333.) et deinde legeres cum uno Basil, thalamoque, quod Heinsio venustum videbatur, qui illustrandi causa consortia corpora laudat e xiii. 343. Sed et alibi Noster similiter peccavit, ut viii. 557 ; ix. 93.

248. Sculpit ebur, etc.] Ergo, ut Zeuxis apud Crotoniatas, omnes pul. chritudinis partes, quas natura non uni cunctas concedit (nihil enim in

VOL. IV.

simplici genere omnibus et partibus perfectum natura expolivit. Cic. Invent. ii. 1.) in unum simulacrum transtulerat ; ii. 64. concipere furores, et ii. Fast. 761. furiatos ignes concipere. Concipi enim dicuntur quæ oriuntur in animo.

250. Virginis est veræ facies.] Vi. vere videbatur ebur, virginis veræ. Burmannus comparare hic jubet notam ad Art. Amat. i. 62. ubi veram puellam interpretatur vel juvenculam, in primo fore, vel non fucatam, quæ non mentitur annos et celat. Verum h. 1. vera est viva, ut ipse Ovidius explicat, et opp. er. 253. simulatæ, id est, ad exemplum naturæ expresse (vide ad iii. 158,) arte factæ. Et ver. 292. ora non falsa. Sic, viii. 195. Dædalus imitatur verus aves. Moveri, saltare, ut apud Horatium, Art. Poet. 232. Ut festis matrona moveri jussa diebus ; Lucret. iv, 772. non est mirum, simulacra moveri, Brachiaque in numerum jactare et cætera membra ; Ho. rat. Sat. I. ix. 24. movere membra. Hinc Tibul. I. vii. 38. suaviter de vino, Movit et ad certos nescia membra modos, saltare docuit homines rudes. Addit Noster, si non obstet reverentia, scil. hominum, cura famæ, vii. 146. Etenim apud Romanos vix sobrii homines saltabant, aut mulieres probæ, nisi festis diebus ; vide Brouckh. ad Pro. pertium IV. v. 45. Male igitur, opinor, Schirach.

Virgines bene educatæ præ pudore in virorum conspectu vix audent se movere."

X

[ocr errors]

Et, si non obstet reverentia, velle moveri :
Ars adeo latet arte sua! miratur, et haurit
Pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
Sæpe manus operi tentantes admovet, an sit 254
Corpus, an illud ebur; nec ebur tamen esse fatetur.
Oscula dat, reddique putat; loquiturque tenetque;
Et credit, tactis digitos insidere membris;
Et metuit, pressos veniat ne livor in artus :
Et modo blanditias adhibet; modo grata puellis
Munera fert illi conchas, teretesque lapillos, 260
Et

parvas volucres, et flores mille colorum, Liliaque, pictasque pilas, et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus :

252. Ars latet arte.] In his verbis acumen inest. Adeo artificiose elaboratum erat signum, ut ars non animadverteretur, sed vera virgo esse crederetur. Summa laus. Quintilian. Inst. Or. I. xi. 3. prima ars est, ne ars esse videatur.

254. Sæpe manus operi, etc.] Ingeniose et præstantiam operis, et imaginationem artificis amantis opus notat. Tentare, tactu explorare, ut mox ver. 282. manibus pectora tentat. Quintil, i. Declam. 9. Tentavit ergo vultus et pectus objectum; viii. 610. sic est contrectare. Insidere exquisite : insidunt digiti, quum pars carnis, quam tangunt et premunt, iis cedit. Mox ver. 284. ebur subsidit digitis ceditque. Ne veniat livor in artus elegantius, quam, ne livescant.

259. Adhibere blanditias e formula solenni. Tibul. III. iv. 75. blandas adhibere querelas. Noster supra iii. 376. molles adhibere preces. Conchæ et teretes, id est, læves et rotunduli, lapilli in deliciis puellarum. Amor. II. xi. 13. Nec medius tenues conchas, pictosque lapillos Pontus habet : bibuli litoris illa mora est. Conf. Lucretium,

ii. 374 sqq. et Propertium, I. xi. 13. Istiusmodi lapillis ludere solebant ; vid. Casaubonus ad Suetonium, Aug. 83. Burm. Lapilli isti, quum umbilici fere figuram haberent, umbilici dicti sunt. Cic. Orat, ii. 6. de Lelio et Scipione : "Conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuèsse, et ad omnem animi remissionem descendere."

261. Parvas volucres.] Etiam Propert. III. xi. 27 sqq. inter munera, quæ olim puellis ferebantur, refert variam pluma versicoloris avem, violas, lilia, et suis vestitas frondibus uras. Pila picta, id est, versicolore, ludebant virgines Græcorum, ut Nausicaa apud Homerum, Odys. Z. 100. De Heliadum lacrimis vide ad ii. 364 sqq.

264. Longum collum in partibus pulchritudinis; vid. Junius de Pictura, lib. iii. cap 9. De baccis vide ad ver. 116. Redimicula, fimbriæ pendulæ erant in ornamentis mulierum, et passim occurrunt in Monumentis ; vide Winkelmann, Gesch, der Kunst, p. 308. Subligabantur mento, aut ornabant frontem (Juvenalis, Sat. ii. 83.) aut de pectore pendebant.

« AnteriorContinua »