Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Carmina nostra move: Jovis est mihi sæpe potestas
Dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas, 150
Sparsaque Phlegræis victricia fulmina campis.
Nunc opus est leviore lyra: puerosque canamus
Dilectos Superis, inconcessisque puellas

Ignibus attonitas meruisse libidine pœnam. 154
Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore
Arsit; et inventum est aliquid, quod Juppiter esse,
Quam quod erat, mallet: nulla tamen alite verti
Dignatur, nisi quæ possit sua fulmina ferre.
Nec mora: percusso mendacibus aere pennis 159
Abripit Iliaden, qui nunc quoque pocula miscet,
Invitaque Jovi nectar Junone ministrat. [Phœbus,
IV. Te quoque, Amyclide, posuisset in æthere

incipit carmen Orphei, quod usque ad finem libri pertinet. In principio expressit Arat. Ab Jove musarum primordia. V. Fast. iii: Ab Jove surgat spus. Calliope Musa mater Orphei. Move, incipe.

150. Dicta prius: cecini, etc.] Editiones quædam distinguunt post Dicta. Excusat carminis levitatem. Grave plectrum poetis tribuitur, quum argumentum grave, bella et res gestas Deorum, heroum et regum dicunt; levis contra lyra, aut leve plectrum (Horat. II. Od. i. 40.) quum res leves, amatorias, etc. tractant. Ad eundem modum Claudianus, Nupt. Honor. præf. 9 et 17. dixit, lascivo pollice et pectine nobiliore tentare lyram. Phlegræi campi, terra sulfurea prope Cumas, ubi Jupiter, adjutus et a reliquis Diis et ab Hercule, Gigantas sparsis fulminibus debellavit; vide Apollodorum, I. vi. 1. Nempe quum coloni Græci terras istas incolere coepissent, fabulas Græcas illis locis alligârunt. Vide quæ Gesnerus ad Claudianum, xxvii. 20. disputat. Hos campos ali VOL. IV.

in ea parte Macedoniæ, quæ postea Pallena dicta est; alii in Thessalia; in Campania alii statuunt, ubi Forum Vulcani. De argumentis, quæ graviore plectro Orpheus cecinerat, conf. ipse in Argon. 10 sqq.

153. Inconcessis ignibus.] De his vide ad ix. 453. Intelligit autem in primis Myrrhæ amorem, quem infra canet. Attonitas, fascinatas aut insanientes, ut xv. 326.

156. Inventum est aliquid.] Excogitavit Jupiter formam, in quam tran. siret ex sua: nullam autem avem dignabatur, dignam indicabat, in quam verteretur, nisi aquilam; quæ, quum Jovis fulmina ferat, Jovis armiger, minister fulminis ales, flammiger ales, etc. a poetis vocatur. Alite pro, in alitem, ut ix. 81. tauro mutatus.

159. Mendacibus pennis, alis; vide ad vi. 26. Proprie miscentur vina, temperantur aqua, poetice etiam pocula; Virg. Georg. i. 9. Iliaden, Ili nepotem.

162-219. Hyacinthi fabula.] Versu 162. Amyclides vocatur, sed ver. 196

U

Tristia si spatium ponendi fata dedissent.

Qua licet, æternus tamen es; quotiesque repellit
Ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso, 165
Tu toties oreris, viridique in cespite vernas.
Te meus ante alios genitor dilexit; et orbe
In medio positi caruerunt præside Delphi;
Dum Deus Eurotan, immunitamque frequentat

et 590. balides. Auctores veteres utroque trahunt. Amycle Lacedemonii, qui Amyclam urbem condidit, filium eum faciunt Pausan. Lac. p. 204; Apollodorus, III. x. 3. (quanquam idem I. iii. 3. Pierum patrem nominat ;) Schol. Nicandri, p. 60; Tzetzes Chil. i. 11. Ebalo natum eum perhibent Hyginus, fab. 271; Lucianus, tom. i. p. 149; Servius ad Eneid. xi. 69. Sed Coluth. Rapt. Hel. p. m. 43. nihil decernit. Jam quum parum credibile sit, Nostrum in eadem fabula nunc hos, nunc illos secutum esse, quæritur, quomodo hæc nomina capienda sint. Alii Amyclidem explicant Amyclæum, Amyclis oriundum. Certe a Palæph. cap. 47. vocatur 'Αμυκλαῖον μειράκιον, et a Claudiano, R. P. ii. 133. natus Amyclis. Alii contra Ebalidem interpretantur Ebalia oriundum; quod ferri nullo modo potest. Si enim Amycle filius fuit, non potuit (Ebaliæ nasci, quæ condita est ab Ebalo, Amycla nepote; vid. Pausanias d. 1. idemque, p. 258. suspicatur, fabulam longe aliter se habere, ac vulgo exponatur. Sine dubio Amyclides h. 1. est Amyclæ pronepos, et Ebalides, filius. Nam etiam, iv. 672. Abantiades vocatur Perseus, Abantis pronepos. Infra ver. 217. Sparta ge nuisse hunc juvenem dicitur, quanquam V. Fast. 223. Therapnæus rursus vocatur a Therapnis, alia Laconia urbe. Ex Perizonii, in Animadv. hist. p. 407. sententia, Noster duas

bali

sententias confudit, ut xii. 189 et 209. in Cænei majoribus. Cæterum præter auctores jam laudatos etiara Euripides, Helen. ver. 1482 sqq. hane fabulam tractavit. In æthere, in cœlo, inter Deos retulisset, ut Jupiter Ganymedem. Tristia―dedissent, nisi celere et præmatura morte absumptus esses: tristia, quia et violenta et im

matura mors.

164. Æternus, quia hyacinthus flos quotannis renascitur: æternus pro, immortalis, ut ii. 653. Repellit kiemem. Virg. Georg. iv. 51. pulsam hiemem sol egit sub terras. De piscibus (nam sing. pisci pro plural.) vide ad ver. 78. Arietis signum sol olim ingrediebatur initio veris. Vernare exquisite de floribus vernis: vide ad vii. 284; Claudianus, d. 1. Hyacinthus et Narcissus inclita germina veris. 167. Te meus ante alios.] Pater Or

phei agrus, rex Thraciæ, fuisse creditur. Sed et hic et apud alios poetas Apollo hunc vatem genuisse traditur, forte quia Apollo sub Eagri figura cum Calliopa concubuit; vide Parrhas. ad Claudian. Præf. II. R. P. ante alios, præ cæteris. Delphi, oraculum Delphicum. Delphos in medio orbe sitos fuisse, ita cognitum est. Jupiter Armigeros utrimque duos aqualibus alis Misit ab Eois, occiduisque plagis. Parnassus geminos fertur junxisse volatus: hæc Claudianus Præf, in Theod. Cons.

169. Eurotan.] Laconia fluvium. Immunitam. Quidam, notante Vivi

171

Sparten; nec citharæ, nec sunt in honore sagittæ.
Immemor ipse sui non retia ferre recusat;
Non tenuisse canes; non per juga montis iniqui
Isse comes; longaque alit assuetudine flammas.
Jamque fere medius Titan venientis et actæ
Noctis erat, spatioque pari distabat utrimque ; 175
Corpora veste levant, et succo pinguis olivi
Splendescunt, latique ineunt certamina disci.
Quem prius aerias libratum Phoebus in auras
Misit, et oppositas disjecit pondere nubes.

ano, immutatam; hoc est, qua Apollo nunquam discedebat. Sparta nullis muris cincta, quia, judice Lycurgo, cives armati et fortes firmissima urbis munimenta. Non sunt in honore, non eurat citharam, etc. Claudianus, Nupt. Hon. V. de Honorio amante : Non illi venator equus, non spicula tura; non jaculum torquere libet.

171. Immemor sui, suæ majestatis. socius est Hyacinthi in venatu. Idem obsequii exemplum est infra ver. 533 sqq. Heroid. v. 19 sqq. Retia sæpe comes maculis distincta tetendi, Sæpe eitos egi per juga longa canes; Art. Amat. ii. 189. Sæpe tulit jusso fallacia retia collo; Tibul. I. iv. 50: Nec, Dum placeas, humeri retia ferre negent. Mons iniquus, asper, saxosus, difficilis transitu; asperitas loci iniqua, IV. Pont. iv. 22.

174. Medius Titan venientis et acte Noctis.] Meridies erat: sic libro vi. 409. juguli medius et lacerti, et mox ver. 233. medium mortis fugæque, de qua syntaxi vide Gronovium ad Livium xxviii. 6. Venientis, futuræ : vide ad ix. 417. Spatioque-utrimque otiose additum. Levant veste, tanquam onere, elegantius, quam vulgaria, deponunt, exuunt vestes. Virgilius, Georg. ii. 400. nemus levare fronde. Olivum, unguentum ex oleo et cera; kýpoμa dictum. Constan

tius Fan. e Thucydide memorat, Lacedæmonios primos instituisse, ut certaturi et vestes deponerent et oleo unguerentur. Id quod mature imitati sunt reliqui Græci. Hinc Homer. Od. O. 186, diserte addit, Ulyssem iratum discum misisse avr pápe, non deposita prius veste. Unxerunt autem corpus, partim ut artus mollirentur, partim ut sudor compri

meretur.

177. Certamina disci.] Discobolia fuit inter antiquissima exercitationis genera, cujus et Homerus, Il. Y. 826 sqq. et Od. e. 186. meminit. Disci massa lata plerunque et lentis formam referens. Lipperti Dact. i. 623. Ea vel sursum (ut h. 1.) vel prorsum projicienda brachiorum vires augebantur. Sed multum artis et virium ille ludus requirebat. Libratum, agitatum, rotatum, ut majore vi et celeritate volaret. Sic ii. 308. Jupiter vibrata fulmina jactat, ubi vide notam ; Homerus, d. 1. ἥκε δινήσας et περιOrpέas; Propertius, III. xii. 10. Missile nunc disci pondus in orbe rotat. Aerias auras: vide ad ix. 219, Neque aerias plane otiosum esse putem, sed aeria auræ forte i. q. tenues, liquida aura; opp. enim mox solida terra. Disjecit gravius, quam divisit, quod habet unus Heinsii MS.

Recidit in solidam longo post tempore terram 180
Pondus, et exhibuit junctam cum viribus artem.
Protinus imprudens, actusque cupidine ludi,
Tollere Tænarides orbem properabat: at illum
Dura repercusso subjecit ab aere tellus

In vultus, Hyacinthe, tuos: expalluit æque, 185
Ac puer, ipse Deus; collapsosque excipit artus;
Et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat;
Nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
Nil prosunt artes: erat immedicabile vulnus.
Ut si quis violas, riguove papaver in horto,

180. Recidit.] Quidam Decidit quod placebat Constantio Fan. Decidit quod habet Codex noster B. de pondere quolibet in terram cadenti dicitur, et metro melius convenit. Exhi buit. Specimen exhibuit artis et virium Apollinis, confer vii. 29: ita et vi. 213. exhibere.

182. Actusque cupidine ludi.] Nihil mutandum in h. vers. Describitur

fervidus juvenis et ardens cupidine, non laudis, sed hujus ludi, qui vix expectare potest, donec discus reciderit, et ubi recidit, cæcus quasi accurrit, ut eum tollat. Tanarides, Lacedæmonius. Repercussus aer alibi quidem occurrit, sed nunc vix locum habet. Repercussus enim vel passive dicitur qui illabens duro corpori repellitur, vel active, qui repellit alterum; neutra tamen significatio hoc loco sensum fundit commodum. Aer enim nec repellebatur, sed discus; nec discum repellebat, sed terra. Septem MSS. repercussum in aera. Tum Heinsius legebat, ver. seq. Et vultus: immo repercussum ego refero ad discum, tum omnia plana sunt. Discum repercussum in aera tellus subjecit in vultus Hyacinthi. Ab aere non nisi unus Argent. MS. suggessit Heinsio. Cæteri, in aere. Nostri Re

190

gii in aere; forsan melius. Cæterum secundum alios Zephyrus, qui et ipse amabat Hyacinthum, invidia impulsus discum in eum detulit.

186. Collapsos excipit artus.] Præ clare hæc de Apolline medicorum Deo. Confer ii. 617 sqq. Collabuntur, qui morientes aut animo linquentes cadunt, vii. 826. Procris collapsa dolore cecidit. Excipere dicuntur qui sublatum in sinum recipiunt, xii. 423. Hinc interdum est fovere, molliter tractare, ut apud Virgilium, Georg. ii. 345. Sustinet, retinet, differt. Seneca, i. Cont. 12. deficientis adolescentis spiritus in adventum meum sustinebatur.

190. Ut si quis-papaver.] Suavissima et bene delecta similitudo, quam tamen Noster vel Homero, II. →.306. vel potius Virgilio, Æneid. ix. 434. debet: Inque humeros cervix collapsa recumbit, Purpureus veluti quum flos, succisus aratro, Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia quum forte gravantur. Virgis, Heinsius conjicit Virgis hærentia longis, et monet lilia virides quidem habere virgas, id est, calamos, sed infractas languescere, atque etiam Statium, iii. Silv. 128. iis pallentes culmos tribuisse; tum apponit locum

Liliaque infringat, fulvis hærentia virgis ;
Marcida demittant subito caput illa gravatum,
Nec se sustineant, spectentque cacumine terram :
Sic vultus moriens jacet, et defecta vigore
Ipsa sibi est oneri cervix, humeroque recumbit.

66

194

Laberis, balide, prima fraudate juventa,' Phoebus ait; videoque tuum, mea crimina, vulnus. Tu dolor es, facinusque meum: mea dextera leto Inscribenda tuo est: ego sum tibi funeris auctor. Quæ mea culpa tamen? nisi se lusisse, vocari 200 Culpa potest; nisi culpa potest, et amâsse, vocari; Atque utinam pro te vitam, tecumve liceret Reddere! sed quoniam fatali lege tenemur; Semper eris mecum, memorique hærebis in ore. Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt; Flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.

Plinii, xxi. 5. de liliis: "Nec ulli florum excelsitas major, interdum cubitorum trium, languido semper collo, et non sufficiente capitis oneri." Regii nostri Codices habent linguis, et Codex B. in margine, lignis. Quæ lectio nulli notata videtur mihi maxima attentione digna, et fortasse sola genuina est: nam stamina, les étamines, quæ ex imo medioque florum calice surgunt et quæ in liliis sunt fulva, formam linguarum quandam exhibent: tamen in nulla plantarum descriptione huic vocabulo linguis hanc vim et intellectum inveni: cujus exempla si quæ suppeterent, non dubitarem hoc præferre roig lignis, quæ duriora sunt: et ipsis virgis, quæ fulvæ dici possunt quamvis virides, quia fulvescunt, si infringantur.

196. Labi de moribundis; iii. Art. Amat. 742; Statius, Theb. xii. 778. lisdem labens caput Lucan. iii. 742. et labentes oculi III. Trist. iii. 44.

tribuuntur. Fraudatur juventa, qui præmatura morte abripitur, ut juventute frui haud possit: fraudare omnino privare; Tibullus, III. v. 19. et Noster Amorum II. xiv. 23. dixerunt, fraudare vitem crescentibus (nondum maturis) uvis: vide Munkerum ad Hygini fabulam 89.

198. Mea dextera, etc.] Mors tua dextræ meæ ascribenda, ego mortis tuæ auctor. Similiter xv. 178. ipsos Inscripsere Deos sceleri.

203. Fatalis ler, lex fati, fatum. Formulam lege teneri non intellexit Regius, qui e MSS. præfert lege vetamur. Eleganter enim lege teneri dicuntur quos cogit lex aliquid vel facere, vel omittere. Cæterum simile Inachi votum est supra i. 661. Hærere, semper versari, in ore, semper commemorari. Cic. Phil. xiii. 3. hæ rere in oculis; Attic. xiii. 4. hærere in libris. Te sonabunt melius, quam, te (nomen tuum et fata tua) canent,

« AnteriorContinua »