Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Non nemus Heliadum, non frontibus esculus altis,
Nec tiliæ molles, nec fagus, et innuba laurus:
Et coryli fragiles, et fraxinus utilis hastis,
Enodisque abies, curvataque glandibus ilex,
Et platanus genialis, acerque coloribus impar, 95
Amnicolæque simul salices, et aquatica lotos,
Perpetuoque virens buxus, tenuesque myricæ,
Et bicolor myrtus, et baccis cærula tinus:
Vos quoque, flexipedes hederæ, venistis, et una
Pampineæ vites, et amictæ vitibus ulmi:

nobilia habebat querceta. Etiam Virgilius, Georg. i. 8. Chaonia glans. Nemus Heliadum, vel populi, vel alni, in quas Heliades, Phaethontis sorores, mutatæ erant: vide ii. 325 sqq. Nemus igitur de tribus arboribus capiendum. Esculus, arbor maxima e quercuum genere, quæ quantum vertice ad auras Etherias, tantum radice in tartara tendit; Virgilius, Georg. ii. 291. Hinc hoc loco frontibus altis. Monet Burmannus a poetis frontes dari arboribus, idque docuisse Heinsium ad Claudian. iii. Rapt. 346. Heinsius tamen. h. 1. ex MSS suis malit, frondibus. Innuba, quæ non nubit viro, ut ix. 147. laurus innuba, laurus, in quam Daphne innuba mutata. Tibullus, III. iv. 23. casta laurus; Claudianus, R. P. II. Præf. 23. Cirrhaique Dei quamvis despexerit artes, Orpheis laurus vocibus acta venit.

93. Utilis hastis: vide ad V. 9. Claudianus d. 1. 107. bellis accommoda cornus; Statius d. 1. infandos belli potura cruores Fraxinus. Curvataque vix genuinum est. Ilex enim, arbor tanti roboris, glandium levitate non

curvatur.

95. Platanus propter umbrosos ramos grata potantibus et sibi indulgentibus. Virg. Georg. iv. 146. Hinc hoc loco suaviter genialis, de quo vide ad iv. 14. Hinc etiam in compotatio

100

num descriptionibus frequenter platani fit mentio. Coloribus impar, variis coloribus. Aceris unum genus crispo macularum discursu est, in similitudinem caudæ pavonum; Plinius, H. N. xvi. 15. Nisi putes ad folia respici, quorum latus superius viriditate nigricante, inferius albicante insigne.

96. Amnicola nova compositione, quæ habitant ad amnes, amant amnes, tropo ab animantibus petito, quæ proprie loca colere dicuntur. De aquatica loto vide ad ix. 341. Myrica, virgulti genus, hodie Tamariscum: vide Martin. ad Virg. Ecl. iv. 2. ubi humiles vocantur: et sic etiam h. 1. duo MSS. Sed Burmannus censet, hoc ex Virgilio librariis in mentem venisse. Art. Amat. iii. 691. fragiles myrice.

[ocr errors]

98. Carula tinus.] Plinius, Hist. Nat. xv. cap. ult. Tinum silvestrem laurum aliqui intelligunt, nonnulli sui generis arborem. Differt color; est enim cæruela bacca." Flexipedes rectissime restituerunt Turnebus, Advers. 23. et G. Fabricius ad Virgilium Ecl. iv. 19. Est enim elegantissimum et novum epitheton, quo ornantur hederæ, quæ flexis flagellis, veluti pedibus, aut brachiis ex se emissis, arbores vicinas amplectuntur. Plinius, Hist. Nat. xvi. 34.

100. Ulmis in Italia vites adjungebantur, quod maritare arborem dicitur,

Ornique, et piceæ, pomoque onerata rubenti
Arbutus, et lentæ, victoris præmia, palmæ;
Et succincta comas, hirsutaque vertice pinus;
Grata Deum matri; siquidem Cybeleïus Attis
Exuit hac hominem, truncoque induruit illo. 105
Affuit huic turbæ, metas imitata cupressus,
Nunc arbor, puer ante Deo dilectus ab illo,
Qui citharam nervis, et nervis temperat arcus.
Namque sacer Nymphis Carthæa tenentibus arva,

quemadmodum contra Horat. II. Od. xv. 4. platanus cælebs, non juncta vitibus. Confer infra, xiv. 661 et 63. Claudianus, Rapt. Pros. ii. 111. pampinus induit ulmos. Noster Fast. i. 153. modo formatis amicitur vitibus arbos; Columella, v. 6. vestita ulmus vitibus; Statius, vi. 96. nec inhospita vitibus ulmus. Cæterum ea res suavem comparationem suggessit Nostro Heroid. v. 47: Non sic appositis vincitur vitibus ulmus, Ut tua sunt collo brachia nexa meo.

103. Et succincta-pinus.] Plin. xvi. 10: "Pinus atque pinaster folium habent capillamenti modo prætenue." Sed deinde coma omnino frondes, folia arborum; Horatius, I. Od. xxi. 5. Succincta comas, cujus comæ non nisi superiorem partem tenent, sic ut inferior trunci pars nuda sit, quemadmodum succincti maximam pedum partem nudam habent. Plinius d. 1. easdem arbores vocat succinctiores. Hirsuta, propter frondes in vertice emissas; Virgilius Cul. 135. edita pinus Proceras decorat silvas hirsuta per artus.

104. Siquidem Cybeleius Attis.] Nobilis olim fabula, sed jam Pausaniæ (vide Achaic. p. 566.) ætate subobscura. Conf. Fast. iv. 223-244; Diodorus Sic. iv. Arnob. c. gentes, v. p. 157 sqq. Altis, adolescens Phrygius eximia pulchritudine, quem ama

vit Cybele. Exuit hac hominem, ex homine in hanc pinum mutatus est; vide ix. 268. Nimirum eruit hominem, qui desinit homo esse vel quoad naturam, ut h. 1. vel quoad sensus et affectus humanos: vide Cuperi Observat. i. 8. Exuere magistrum dixit Tacitus, Ann. xiv. 52. Notum est et illud, Exuit personam judicis, quisquis amicum induit. Hunc locum ita legit Tanaq. Faber: Cybeleius olim Exuit-induruit Atys; sed Burmannus monet, et alibi hæc duo pronomina cumulari.

106. Affuit-cupressus.] Fabulam Cyparissi habet etiam Servius ad Eneid. iii. 64. Lenzius conjicit eundem forte fuisse eum cum Aristao, Apollinis filio, quem Virgilius, Georg. i. 14. cultorem nemorum vocat, cui Ceæ nivei juvenci dumeta tondebant. Metas imitata, kwvoɛidng, metæ similitudinem habens: meta enim conus, aut quidquid cono simile. Plinius, xvi. 33. de hac arbore metæ demum aspectu non repudiata. Qui citharam, etc. pro, qui citharæ nervos (chordas) et nervum temperat arcus. Temperare, proprie de chordis, quæ intenduntur, ut opus est. Horat. IV. Od. iii. 17. testudinis strepitum temperare.

109. Namque sacer Nymphis.] Cervus insignis et egregie ornatus. Confer Virgil. Æn. vii. 483 sqq. ubi similis cervus in deliciis Tyrrhi. Carthæa, urbs insulæ Ceæ: vide ad vii. 368.

114

Ingens cervus erat; lateque patentibus altas 110
Ipse suo capiti præbebat cornibus umbras:
Cornua fulgebant auro; demissaque in armos
Pendebant tereti gemmata monilia collo.
Bulla super frontem parvis argentea loris
Vincta movebatur; parilesque ex ære nitebant,
Auribus in geminis, circum cava tempora, baccæ.
Isque metu vacuus, naturalique pavore
Deposito, celebrare domos, mulcendaque colla
Quamlibet ignotis manibus præbere solebat. 119
Sed tamen ante alios, Ceæ pulcherrime gentis,

Cea autem Caryciis quondam cele-
berrima Nymphis; Heroid. xx. 221.
Late patentibus, patulis, latis ramis.
Altas, quia ipsa cornua alta. Conf.
Æneid. i. 189.

112. Cornua fulgebant.] Ita ornatus erat, ut equi interdum ornari solebant: vide Virg. Æn. vii. 275 sqq. Apuleius de Deo Socrat. "Neque enim in emendis equis phaleras consideramus et baltei polimina inspicimus, et ornatissimæ cervicis divitias contemplamur, si ex argento et auro, et gemmis monilia variegata dependent, si plena artis ornamenta collo et capiti circumjacent, si frena cælata, si ephippia fucata, si cingula aurata sint." Fulgebant auro, inaurata erant, ut victimarum cornua inaurari solebant. Demissa pendebant, dependebant. Teretia membra, quæ veluti tornata sunt, nihil asperi habent, passim laudantur; Claudianus, Epigr. xxii. de equo Honorii: Luxurient tumido gemmata monilia collo. Bulle proprie ornamenta puerorum nobilium, quæ e collo in pectus dependebant: vide Macrobium, Saturn. i. 6. Pariles, pares, quia et bacca ornamenta erant forma rotunda, margaritæ, quum proprie ita dicerentur rotunda arborum silvestrium poma. Salmas. ad Solin. p. 375. Posset et

cum plerisque melioribus MSS legi, parilique ex are, etiam baccæ erant argenteæ. Sic etiam Heinsius, qui tamen nescio an recte in geminis dederit pro vulg. e geminis. Nam si baccæ in auribus nituissent, non potuissent circumdare tempora. Ex auribus breviter dictum, suspensæ ex auribus.

117. Naturalique pavore.] Cervus timiditatis symbolum, hinc Xáḍnoç ἀνὴρ et κραδίη ἐλάφου in proverbiis sunt. Celebrare locum, sæpe in eo versari; quemadmodum celebrare hominem, cum eo versari; celebrare rem, frequenter eam facere, exercere. Manibus. Virg. Æn. vii. 490. manus patientem vocat, id est, mansuetum ; Lucan. iv. 237. sic dixit, hominem pati. Quamlibet. Vide ad ix. 475.

120. Cea pulcherrime gentis.] Telephi filium eum facit Servius; Amyclei Lactant. in Argum. Is et curabat hunc cervum et ministerio ejus utebatur. Texebas, corollas nectebas e fleribus, quibus ornares cornua. Virgilius, dicto loco: "Assuetum imperiis soror omni Silvia cura Mollibus intex ens ornabat cornua sertis, Pectebatque ferum, puroque in fonte lavabat. Ille, manum patiens, mensæque assuetus herili Errabat silvis; rursusque ad li

125

Gratus erat, Cyparisse, tibi: tu pabula cervum
Ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam:
Tu modo texebas varios per cornua flores:
Nunc, eques in tergo residens, huc lætus et illuc
Mollia purpureis frenabas ora capistris.
Estus erat, mediusque dies; solisque vapore
Concava litorei fervebant brachia Cancri.
Fessus in herbosa posuit sua corpora terra
Cervus; et arborea ducebat frigus ab umbra.
Hunc puer imprudens jaculo Cyparissus acuto 130
Fixit; et, ut sævo morientem vulnere vidit,
Velle mori statuit: quæ non solatia Phœbus
Dixit? et ut leviter pro materiaque doleret,
Admonuit: gemit ille tamen; munusque supremum
Hoc petit a Superis, ut tempore lugeat omni. 135
Jamque, per immensos egesto sanguine fletus,
In viridem verti cœperunt membra colorem;
Et modo, qui nivea pendebant fronte capilli,
Horrida cæsaries fieri, sumptoque rigore

mina nota Ipse domum sera quamvis se nocte ferebat."

126. Vapore, æstu. Concava, curvata; conf. ii. 83 et 195. Caneri sidus Sol ingrediebatur olim summa æstate. Litorei. Vide ad ver. 78.

128. Posuit sua corpora; vide ad i. 300. Ducebat frigus. Captabat ore frigidam auram, quam ei præbebat umbra arborum; ducere frigus, ut ducere animam. Virgilius, Ecl. i. 53. frigus captabis opacum. Supra, vii. 809. repetebam frigus et umbras, etc.

.130. Hunc puer imprudens, etc.] Servius, dicto loco: " qui quum elassatus æstu sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus, cervum, quem in deliciis habebat, feram credens, per ignorantiam misso

telo occidisset, etc." Velle redundat, ut apud Tibullum, I. ii. 92; III. iy. 4. desinite quærere velle.

133. Pro materia.] Vide ad iii. 333. ubi, gravius nec pro materia dolere.

136. Egesto sanguine fletus.] Per fletus non egeritur sanguis. Melius apud Servium fletu nimio et abstinentia cibi ac potionis tabescit.

139. Casaries, capillamentum, comœ passim de frondibus arborum. Sic Euripides, Ion. 920. palmam vocat ȧßpokóμav. Callim. hymn. ad Dian. 41. ὄρος κεκομημένον ὕλῃ. Statius, iv. Silv. 5. frondibus annuis erinitur arbor. Vide Bueneman. ad Lactan tium, Carm. de Pascha ver. 21. Horridus proprie de capillis incultis. Su

140

Sidereum gracili spectare cacumine cœlum.
Ingemuit, tristisque Deus: "Lugebere nobis,
Lugebisque alios, aderisque dolentibus,” inquit.
III. Tale nemus vates contraxerat; inque ferarum
Concilio medius turba volucrumque sedebat.
Ut satis impulsas tentavit pollice chordas;
Et sensit varios, quamvis diversa sonarent,
Concordare modos; hoc vocem carmine rupit :
"Ab Jove, Musa parens, cedunt Jovis omnia regno,

mere, accipere; iii. ex Ponto, iv. 31. sumere vigorem. Gracili, tenui.

142. Lugebisque alios.] Cupressus, forte quia cæsa non regerminat, aut ob formam tristem, Diti consecrata, ante funestam domum ponebatur, ne quis rem divinam facturus, imprudens intraret, atque ita pollueretur. Aderis dolentibus, ut i. 560. de lauro, tu ducibus aderis.

143-161. Ganymedes, primum canentis Orphei argumentum. Fuit autem Ganymedes Trois filius, (etsi alii aliter; vide Munker. ad Hygini fabulam 271. et Barnes. ad Eurip. Troad. ver. 822.) eximia pulchritudine juvenis, quem Jupiter vel ipse mutatus in aquilam, vel missa aquila rapuit, ac mensæ sibi ministrum fecit. Fons fabulæ est Homer. II. Y. 232. et hymn. Ven. 203 sqq. ubi tamen non aquilæ ministerio, sed procella raptus traditur. Displicuit hoc figmentum Cic. Tusc. i. 26: "Nec Homerum audio, qui Ganymedem a Diis raptum ait propter formam, ut Jovi bibere ministraret. Fingebat hæc Homerus et humana ad Deos transferebat." In Xenoph. Sympos. viii. 30. existimatur non propter pulchritudinem, sed propter animi dotes raptus esse; confer Horatius, iv. Od. 4. init. et Virg. Æn. v. 254 sqq. ubi hoc argumentum chlamydi intextum fuisse traditur. Sed et in multis aliis artis operibus expres

145

sum erat. Vide Plinium, xxxiv. 8. In bello cum Titanibus raptum esse Ganymedem a Jove, præeunte signo aquilæ, suspicatur Fulgentius Mythol. i. 25; confer Apollod. II. v. 9; III. xii. 2. ubi Heynius monet, fundum fabulæ veterem esse loquendi usum, cujus sensus sit, fuisse Ganymedem pulcherrimum puerum, dignum, qui cum Diis esset. Contraxerat, cantus sui suavitate congregaverat, coegerat in locum, cui umbra deerat. Contrahere auxilia, milites, senatum, amicos passim: vide Burm. Concilium, quia audiendi, non deliberandi causa, convenerant: vide ad i. 167. Non erat, cur Heinsius suaderet, turbæ volucrisque; namque in facile potest repeti ἀπὸ κοινοῦ, et que sæpe tertio verbo subjungitur. Sic et Burmannus qui addit, posse etiam conjungi medius turba, ut II. Am. xvi. 13. Medius Polluce et Castore ponar. Sed illud, opimelius.

nor,

145. Ut satis impulsas, etc.] Ingeniose musicus describitur prætentans et experiens tensionem chordarum, antequam canat. Confer v. 339. Impellere pollice chordas est etiam apud Tibullum, II. v. 3; Pollicis ictum, pulsationem citharæ dixit Horatius, IV. Od. vi. 36. Modi, soni quos edunt percussæ chordæ. Rumpere, ut Græcis ῥήσσειν.

148. Ab Jove, Musa parens.] Jam

« AnteriorContinua »