Imatges de pàgina
PDF
EPUB

35

Serius aut citius sedem properamus ad unam.
Tendimus huc omnes, hæc est domus ultima; vosque
Humani generis longissima regna tenetis.
Hæc quoque, quum justos matura peregerit annos,
Juris erit vestri: pro munere poscimus usum.
Quod si fata negant veniam pro conjuge, certum est
Nolle redire mihi: leto gaudete duorum.

Talia dicentem, nervosque ad verba moventem, 40

morti nos nostraque. Rem ipsam copiose tractavit Claudianus, R. P. ii. 234 sqq. Heinsius volebat hoc loco etiam morata, quod non est necesse. Neglecto ry omnia sensum potius curavit poeta, quam genus grammaticum. Morati, ut viatores qui morari interdum solent in locis gratis, et deinde properant ad locum constitutum. Serius aut citius. Horatius, II. Od. iii. 26. serius ocius. Non perpetuam jacturam facietis, sed reddetur vobis suo tempore. Id exprimit sententiis e poetis, aut e vita communi sumptis; sed temere cumulavit sententias illas. Confer Horatius, II. Od. iii. 35; et Propert. III. xvi. 21 sqq.

34. Domus; sedes; Homerus, Il. 0. 251. δῶμ' Αίδαο ; Horatius, I. Od. iv. 20. domus exilis Plutonia.

36. Justi anni, satis longus vitæ terminus. Cic. ad Att. v. 2. justa, satis longa, itinera; Amor. II. xiv. 14. justa pondera, maturus partus. Hominum opinione injusti sunt anni eorum qui citius de vita demigrant, dicunturque ante diem rapi, seu emori. Matura bene se habet: matura, scil. annis, aut ævo, quod interdum additur. Contra Propertius, IV. xi. 17. immatura, quæ moritur in flore ætatis; Tibullus, II. vi. 29. immatura ossa. Passim matura ætas, maturi anni; vide Bentleium ad Horatium, A. 157. Matura loqui de sene apud Claudianum, Laud. Stilic. ii. 169. Juris vestri, in vestra potestate, ut infra ver.

725; Cic. Phil. iv. 4. sub jure et imperio consulis.

38. Quod si fata negant.] Desperantis animi declaratio, qua commode finem facit dicendi: negant veniam, non concedunt quod peto; non concedunt mihi copiam conjugis. Cicero, Or. i. 21. dute nobis hanc veniam, annuite precibus nostris, ut recte explicat Harles. Hyginus, fab. 45. Pandion Tereo veniam dedit, filiam, quam petebat, comitem dedit, ubi vid. Munkerus. Etiam gaudete desperantis est, et bene de immitibus Diis usurpatum, qui omnes homines ad se rapiunt.

40. Talia dicentem.] Non sine fructu fuit hæc talis oratio. Id jucunde describitur ex imitatione Virgilii d. 1. et Horat. II. Od. xiii. 21-40. ubi Alcæus et Sappho similiter movent inferos. Conf. et Seneca d. 1. et Claudianus, R. P. ii. 330 sqq. Refugum Aumen Tantali Heroid. xviii. 182; refugi latices Claudian. ii. in Rufin. 509. Orbis, rota, ut ix. 123; Virgilius Ixionii rota constitit orbis. Sed hoc loco stupuit, quod ab animantibus translatum est, ut apud Propert. IV. xi. 23. taceant Ixionis orbes. Carpsere jecur, ut iv. 217. carpere pabula. Secundum Senecam d. 1. adeo increvit Tityi jecur. Vacârunt, more aquantium ancillarum, quæ, dum quiescunt aut garriunt, deponunt interea urnas, quemadmodum Sisyphus a labore quiescens sedit in saxo suo. Hæc placent, quia mores vitæ quotidianæ expri

Exsangues flebant animæ: nec Tantalus undam
Captavit refugam; stupuitque Ixionis orbis :
Nec carpsere jecur volucres; urnisque vacârunt
Belides; inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
Tum primum lacrimis victarum carmine fama est 45
Eumenidum maduisse genas: nec regia conjux
Sustinet oranti, nec qui regit ima, negare;
Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes
Inter, et incessit passu de vulnere tardo.
Hanc simul et legem Rhodopeïus accipit heros, 50
Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles; aut irrita dona futura.

munt, et oog habent. Horat. III. Od. xi. 22. stetit urna paulum sicca, dum grato Danai puellas carmine mulces.

45. Tum primum lacrimis, etc.] Inferi Dii non commoventur miseriis hominum. Illacrimabilis Pluto Horat. 11. Od. xiv. 6; lacrimis difficiles Dii Seneca, Herc. Fur. 579. Victarum, commotarum; sed illud melius convenit duro et sævo Furiarum animo.

49. De vulnere, propter vulnus. Etiam a sic ponitur, ut iii. 571; Fast. iv. 338. Schirachius valde improbat, quod tardam de vulnere finxit, putatque, sinistre Nostrum imitatum esse Virg. Æneid. vi. ubi Dido stat, ut Marpesia cautes; hoc fuisse vulnus animi, sed morsum viperæ non habere locum in umbra exsangui. Male profecto sic disputat vir doctus; etenim ex opinione, nisi vulgari, certe quorundam poetarum, vulnera et vitia corporis manebant etiam in umbris. Etiam Deiphobus apud Virgilium, Æn. vi. 494. laniatus corpore toto apud inferos incedebat. Hinc manes viventibus apparebant tales, quales e vita excesserant, v. c. Hector apud Virg. Æneid. ii. 270. Confer Tibul. I. vi. 39. Eidem Schirachio displicet

præpositio inter postposita, neque rò illa concoquere potest: sine causa utrumque.

50. Heros, quia Calliopes divæ filius. Vulgo edebatur accipit Orpheus. Lex illa a poetis ficta videtur, quia in sacris magicis respicere non licebat : vid. Cerda ad Virg. Ecl. viii. 102. Similis lex Ulyssi lata Homer. Od. E. 350. Memoriæ proditum est, ut inquit Pausanias in Boeoticis, Orpheum, uxore mortua, venisse ad Aornum Thesprotiæ, ubi per necromantiam evocarentur umbræ ibi quum Euridices animam pone sequi putâsset, et sua se opinione falsum respiciens animadvertisset, ultro sibi ipsi, moerore confectum, mortem conscivisse. Donec Avernas, etc. Ergo alia via rediit ad superos. Averni enim colles, qui variis perfossi specubus vias habebant subterraneas et caliginosas, eamque ob causam pro descensu ad inferos habebantur, erant in Italia juxta Puteolanum sinum: vide Heynii Excursum ii. ad Virgilium Æneid. vi: sed talia promiscue usurpant poeta. Confer Virgil. Georg. iv. 494. Apud Apollodor. respicere vetatur #piv sis τὴν οἰκίαν αὐτοῦ παραγενέσθαι.

Carpitur acclivus per muta silentia trames,
Arduus, obscurus, caligine densus opaca :
Nec procul abfuerant telluris margine summæ; 55
Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi,
Flexit amans oculos: et protinus illa relapsa est;
Brachiaque intendens, prendique et prendere cap-
Nil nisi cedentes infelix arripit auras.
[tans
Jamque iterum moriens non est de conjuge quid-

quam

60 Questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam? Supremumque vale, quod jam vix auribus ille Acciperet, dixit; revolutaque rursus eodem est. Non aliter stupuit gemina nece conjugis Orpheus, Quam tria qui timidus, medio portante catenas, 65

53. Carpitur exquisitius quam vulgare est trames: confer iv. 432. Muta et mox opaca otiose addita: vide ad ii. 66. caligine densus, ut alibi sæpe silvis, virgis densus locus.

55. Margine abesse posset, quia jam tellus summa superficiem terræ significat. Juvat cum his Virgilium conferre: "Jamque pedem referens casus evaserat omnes, Redditaque Eurydice superas veniebat ad auras Pone sequens; namque hanc dederat Proserpina legem; Quum subita incautum dementia cepit amantem, Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes. Restitit, Eurydicenque suam jam luce sub ipsa Immemor, heu! victusque animi respexit: ibi omnis Effusus labor, etc." Deficeret, se desereret, relinqueretur. Lenzius subintelligit viribus.

58. Prendere captans.] Aut captans est conans, tentans (Phædr. IV. vii. 6. quid me captas lædere? V. iii. 2. quam opprimere captans,) aut prendi et prendere pro, ut prenderetur et prenderet. Apud Virgilium nequicquam prensat umbras: pleniorem auVOL. IV.

tem imaginem exhibet prendi et prendere quam unum prendere. Auras, Virgilius, aufugit ceu fumus in auras commixtus, præclare de corpore umbratico defunctorum.

61. Non est questa.] Multa queritur apud Virgilium ver. 494 sqq. de fati crudelitate, et relabitur cum fragore indignabundi Orci.

63. Revoluta est, relapsa est cum notione celeritatis. Cic. Att. xiii. 26. revolvor identidem in Tusculanum, ubi simpl. redeo.

64. Non aliter stupuit.] Vulgarem comparationem attoniti cum saxo exornavit fabulis, quæ, quum et ipsæ transformationes habeant, commode incertæ sunt. Viso aliquis Cerbero in saxum conversus sit necesse est: quis autem ille fuerit, non constat. Sine dubio id factum est, quum Hercules eum ad superas auras extraxisset. Confer. Suidas in proverb. deλórɛPOS τοῦ παρακύπτοντος, cui hæc fab. originem dedisse videtur. Idem addit, suo adhuc tempore conspici hoc

saxum.

65. Medio; collo subauditur; nam

T

70

Colla canis vidit: quem non pavor ante reliquit,
Quam natura prior, saxo per corpus oborto:
Quique in se crimen traxit, voluitque videri
Olenos esse nocens: tuque o confisa figuræ,
Infelix Lethæa, tuæ; junctissima quondam
Pectora, nunc lapides, quos humida sustinet Ide.
Orantem, frustraque iterum transire volentem
Portitor arcuerat: septem tamen ille diebus,
Squalidus in ripa, Cereris sine munere, sedit.
Cura, dolorque animi, lacrimæque, alimenta fuere.
Esse Deos Erebi crudeles questus, in altam
Se recipit Rhodopen, pulsumque Aquilonibus Hæ-
Tertius æquoreis inclusum Piscibus annum [mon.

e tribus Cerberi collis medium catenis fuerat ligatum.

69. Olenos-Lethaa. Horum fabula non nota. Confisa figuræ. Turnebus, Advers. i. 23. legit confixa figuræ, et interpretatur: tu cum figura tua in lapidem obriguisti. Confisa figuræ forte ita, ut se præferret Deabus ; quam superbiam quum Dea ulcisci vellent, Olenos videtur crimen in se recepisse. Jungere pectora proprie de actu venereo: vide ad ix. 469. Sed nunc junctissima pectora sunt conjuges amore mutuo se amplectentes. Jungere enim etiam de amore et amicitia dicitur: pectus, ut alibi caput, de toto homine. Humida Ide: vide ad ii. 218.

72. Transire volentem.] Sprotii codex et unus Moreti transire parantem, quod Burmannus melius judicat, quasi licere iterum transire. Recte. Regii nostri volentem. Portitor nomine quasi proprio dictus Charon, non a portando, sed quod a mortuis portorium exigeret: vide Brouckhusium ad Propert. IV. xi. 7; Virgil. G. iv. 502. nec portitor Orci Amplius objectam passus transire paludem. Septem diebus. Septenarium numerum elegisse Burmanno videtur, quia ultra septem dies sine cibo du

76

rare non posse creditur. Equidem potius arbitror, quia septenarius numerus olim sacer habebatur. Etiam, ix. 292. Alcmene septem per noctes cruciatur. Apud Virgilium septem menses sedet ad Strymonis undas. Infra, xiv. 423. aliquis sex noctes luget.

75. Alimenta fuere.] Curis et lacrimis non alitur corpus, sed conficitur. Itaque hoc vult; pro usu alimentorum, curis, dolori et lacrimis indulsit. In vita communi sæpius ita jocamur; at in carmine friget talis verborum lusus.

77. Se recipit, etc.] In solitudinem se confert; moesti enim amant loca deserta. In Hamo spelunca Aquilonis: vide ad vi. 709.

78. Tertius, etc.] Tertia jam vice sol emensus fuerat zodiacum. Pisces, sidus zodiaci, quod sol olim hieme exeunte ingrediebatur. Hinc annus inclusus piscibus. Etenim includi et claudi dicuntur quæ terminantur. Vocantur æquorei, et ver. 176. aquosi, quorum epithetorum causa in promptu est. Etiam Cancer, sidus, ver. 127. vocatur litoreus. Quod quanquam paulo audacius dictum est, tamen non erat, cur Heinsius æquoreis mutaret in æthereis.

82

Finierat Titan; omnemque refugerat Orpheus
Femineam Venerem; seu quod male cesserat illi;
Sive fidem dederat: multas tamen ardor habebat
Jungere se vati; multæ doluere repulsæ.
Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem
In teneros transferre mares; citraque juventam
Ætatis breve ver, et primos carpere flores.

85

II. Collis erat, collemque super planissima campi Area; quam viridem faciebant graminis herbæ. Umbra loco deerat: qua postquam parte resedit Dîs genitus vates, et fila sonantia movit;

Umbra loco venit: non Chaonis abfuit arbos, 90

81. Fidem dederat Eurydicæ, se non amaturum aliam. Mox Heins. sine causa suadebat, ardor agebat: vii. 800. mutua cura duos et amor socialis habebat. Sabin. ii. 56. non habet me amor alterius; IV. Trist. x. 116. non habent me tædia; III. Pont. i. 82. habet livor te: vide et ad ix. 291.

84. Teneri pueri possent esse molles, impudici, pathici; sed propter seqq. rectius ad ætatem teneram referes. Pueritia ejusque gratia eleganfer cum vere et verno proventu comparatur: aveos ẞns Homer. II. N. 484; ἄνθος ὥρας Anacr. xxxίν. 4. Contra maturitatem puerorum et puelJarum Græci dixerunt oópav, et Horatius, II. Od. v. 10. autumnum. Citra, ante: Sligrenhorstius volebat circa. Carpere, frui, sed flores proprie carpuntur; Liv. xxi. 3. Florem ætatis Hasdrubal patri Hannibalis fruendum præbuit. Cæterum Phanocles scripserat "Epwraç, in quibus multa de Orphei pæderastia extabant; sed illi interciderunt: vide Heinsium.

86-142. Arbores Orphei cantu mote, in quibus nonnullæ transformatione nobiles. Cantus enim suavitate arbores loco movisse, fluminum lapsus

ventorumque impetum moratus esse, et immanes bestias domuisse, hoc est, hominum efferatorum mores mollivisse, legitur. Horat. I. Od. xii. 7 sqq.; Art. Poet. 391; Senec. Herc. Et. 1031 sqq.

86. Planissima campi area, planissimus campus. Cic. Verr. iv. 48. in summo monte est æquata agri planities. Graminis herba etiam apud Virg. Ecl. v. 26; Liv. i. 24; Claudian. bel. Get. 147. vol quia gramen inter herbas refertur (Plin. xxiv. 19.) vel herba est germen graminis. Georg. i. 134. fruFast. i. 154. seminis

menti herba.
herba.

88. Umbra.] Arbores umbrosæ. Dis, Deo et Dea, vide ad ver. 167. Fila sonantia, fides, chordas, movit, pulsavit.

90. Non Chaonis.] Sequitur catalogus arborum, quemadmodum catalogos fluviorum, montium, siderum, etc. alibi inseruit Ovidius: confer. Virg. Cul. 116 sqq. Statius, vi. 88. Seneca, Edip. 530 sqq. Sed exornavit singulas arbores epithetis bene dilectis. Copiosior tamen in illis ornamentis est Virgilius d. 1. Chaonis arbos, quercus. Dodona enim, olim habitata a Chaonibus, (Strabo, p. 498.)

« AnteriorContinua »