Imatges de pàgina
PDF
EPUB

N. B. Argumentum hujus libri decimi Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, tom. iii. pag. 57.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DECIMUS.

FAB. I.

INDE per immensum croceo velatus amictu Aera digreditur, Ciconumque Hymenæus ad oras Tendit, et Orphea nequicquam voce vocatur.

1-85. Orpheus Eurydicen, serpentis veneno interfectam, ab inferis reducendam impetrat ea lege, si sequentem non respiciat. Quod quum amans faceret, illa ad inferos relabitur; Orpheus autem, spreta mulieris consuetudine, pueros amare Thracum populos docet; Virgilius, Georg. iv. 454 sqq.; Seneca, Herc. Fur. 569; Herc. Et. 1031 sqq.; Athen. xiii. p. 597. ubi fragm. ex elegis Hermesianactis, Apollod. I. iii. 2. Hyginus, fab. 164. Nempe mortua conjuge Aornum, Thesprotiæ urbem, ubi antiquissimum vɛκυομάντειον, profectus esse traditur, ubi Eurydices animam se sequentem videre sibi visus est: vide Pausan. Boot. p. 768. Hinc nata fortasse fabula. Hymenæus e Creta ab Iphidis nuptiis vocatus proficiscitur ad Orpheas in Thraciam. Croci usus etiam in tincturis erat, hinc infectores crocotarii apud Plaut. Aul. iii. 5. Croceus amictus tribuitur etiam Baccho, Athen. v. p. 198. et Veneri, Valer. Flacc. viii. 234: vide Salmas. ad Tertul. de Pal

lio, p. 329. Et is color convenit lætitiæ, nuptiis in primis. Claudian. Nupt. Honor. 211. Hinc flava conjugio vincula portat Amor: Tibul. II. ii. 18. Velatus, vestitus; sed maluit illud, quia amictus laxius vestimentum. Nempe palla intel. quæ Hymenæo Heroid. xxi. 162. tribuitur. Inter Cicones, Thraciæ gentem ad Hebrum flumen, vixit Orpheus, et a mulieribus eorum discerptus est. Nequicquam quomodo nunc intelligendum sit, poeta ipse mox docet. Sine fructu vocavit Deum, ut nullum inde emolumentum redundaret ad conjugium suum: vide ad ix. 295. Pro rogatur, quod Burman. Kakopávov vitandi causa e 12 MSS recepit, revocavimus vocatur. Etenim vocare Deum ad sacra, ad nuptias, etc. formula solennis; et, ut Burm. ipse fatetur, voce vocare passim apud Ovidium occurrit, neque ingratum illud auribus esse puto: vide ad i. 299. mollius certe est, quam illud Cicer. Off. i. 61. pleniore ore; aut infra, xiii. 734. aliquo quoque.

5

Affuit ille quidem; sed nec solennia verba,
Nec lætos vultus, nec felix attulit omen.
Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo
Usque fuit, nullosque invenit motibus ignes.
Exitus auspicio gravior; nam nupta per herbas
Dum nova Naïadum turba comitata vagatur,
Decidit, in talum serpentis dente recepto.
Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras
Deflevit vates; ne non tentaret et umbras,

4 7, Affuit ille quidem.] Non fast furre illa nuptias. Confer vi. 478 wg. Id nune ad Hymenæum *juk fem refertur. Solennia verJe, wafum molennes et lætos, a quibus 11ylene dictus. Nec felix attulit umen, wo fecit, ut lætum omen spamsis Merretur, quod felix conjugium ha promitteret, Diligenter au tam dinin ante nuptias captabantur: wide 1*. 764. Lacrimosum, fumum, qui lacrimas ciet, habet ab Horatio, Bw. 1. v, 90, Ntridula, nempe humide cum stridore fumabat. Usque vim babet, neque adeo mutandum: invemire eleganter pro, consequí, accipere; konfer 11. 720; Art. Amat. ii. 441. Ignis extinctus admoto sulfure flammas Invenit, Mimiliter invenire veniam, plurium, opes: vid. Grævius ad Justin. %11. vii. 16. motibus, rotatione, qua suscitabantur facis ignes: vide iv. Ans, Immina mota face Heroid. ii. 120, jactatas motu face crescere flammus Amor. 1. ii. 11.

8. Eritus auspicio gravior.] Finis conjugii tristior etiam initio. Initium dixit auspicium forte cum respectu ad mala omina: gravis, infelix. Nupta Agriope vocatur ab Hermesianac. Vagatur. Fugiebat Aristæum in ripa fluminis; Virgil. et Hyg. d. 1. Sed Noster alios auctores secutus videtur. Ipsa erat una Naiadum, aut secundum Virgilium Dryadum. Decidit, scilicet

10

ad inferos, mortua est. Horatius, IV. Od. vii. 14. Nos, ubi decidimus, Que pius Æneas, etc. Sic etiam in lapidibus hoc verbum occurrit: vide Burmann. Hyginus, fab. 14. decidit percussus ab apro. Sic dejicere pro interficere apud Claudianum, Rapt. Pros. ii. 39: tamen Mitscherl. hoc loco revocavit occidit. Regii nostri habent decidit. Serpentis dente recepto, morsa, vulnerata dente serpentis in herba latentis. Recipit ferrum, qui eo vulneratur, aut transfoditur. Talus, pro calce positus.

11. Rhodopeius.] Orpheus poeta Thracius: Rhodope autem mons est Thraciæ altissimus. Ad superas auras. Lenzius superos Deos intelligit; potius est, inter vivos, in terra; Eneid. vi. 481. multum fleti ad superos: vide Drakenb. ad Sil. xiii. 606. Ita et Virg. Georg. iv. 486. Eurydice superas veniebat ad auras. Tentaret umbras, periculum faceret, an cantu capi et flecti possent. Ita et experiri dicitur, ut experiri animum victoris, Vellei. II. lxxxvii. 3; Tentare precibus infra, xi. 239. Tænarus, umbrosus specus in Malea promontorio, per quem descensus ad inferos. Orpheus Argon. 41. Ταίναρον, ἡνίκ ̓ ἔβην σκοτίην ὁδὸν ἄΐδος εἴσω, Ημετέρῃ πίσυνος κιθάρη, etc. Tanaria porta, per Tæ

nariam portam.

Ad Styga Tænaria est ausus descendere porta; Perque leves populos, simulacraque functa sepul

cris,

14

Persephonen adiit, inamœnaque regna tenentem
Umbrarum dominum; pulsisque ad carmina nervis
Sic ait: "O positi sub terra numina mundi,
In quem recidimus quidquid mortale creamur,
Si licet, et falsi positis ambagibus oris,

Vera loqui sinitis; non huc, ut opaca viderem 20
Tartara, descendi; nec uti villosa colubris
Terna Medusæi vincirem guttura monstri.

14. Leves populos, scil, umbrarum, quæ levi, id est, tenui et umbratico corpore indutæ incedunt; Horat. I. Od. x. 18. levis turba. Persephonen. Proserpinam. De inumœnis regnis redi ad iv. 476. Umbrarum dominum. Plutonem.

16. Pulsis; pulsatis: confer v. 340. Ergo formula Sic ait etiam præmittitur orationi, quod negabat Burmannus ad viii. 618. Omnis autem, quæ sequitur, oratio attemperata satis est consilio Orphei. Mox ambigi potest, utrum vulgatum decidimus defendas, an cum Heinsio recidimus præferas, quod et ipsum antiquorum MSS auctoritate se tuetur. Et placitis Heracliti omnia, quæ interire vel mori videntur, in any recidunt. Cic. Nat. D. ii. 26. "Terrena vis omnis atque natura Diti patri dedicata est: qui Dives, ut apud Græcos IIλoúrwv, quia et recidant omnia in terras, et oriantur e terris." Claudian. R. Pros. i. 57. de Plutone, "qui finem cunctis et semina præbes, Nascendique vices alterna morte rependis: Qui vitam letumque regis; nam quidquid ubique Gignit materies, hoc te donante creatur, Debeturque tibi, certisque ambagibus ævi Rursus corporeos animæ mittuntur in ortus." Quæ loca defendunt rò recidimus. Etiam xii. 523.

pro detrusum unus retrusum. Quidquid mortale creamur; quicunque mortales creamur. Lucanus, vii. 363. quidquid hominum sumus. Huic autem legi non subjecti erant præclari homines. Ii enim cælo demitti dicuntur a Virgilio, Ecl. iv. 7. et quum moriuntur, calo redduntur, cælestem animam cœlo reddunt; Vellei. ii. 123.

19. Jam fidem facit dicendis. Mendacibus tribuitur falsum, fallens, os, iidemque ambagibus mendacia sua celant. Falsa ora sic etiam Heroid. vi. 63; falsa lingua ibid. vii. 67. et supra ii. 631. Positis ambagibus; missis ambagibus, sine ambagibus.

20. Non huc, ut opaca, etc.] Non vano consilio huc descendi; sed conjux, qua marito nihil carius esse debet, causa viæ justa est. Nec uti villosa, etc. nec ut Cerberum extraherem, quod fecit Hercules, vii. 410 sqq. Antecedens vincirem guttura, colla pro consequente, extraherem; vincto enim collo trahuntur canes. Villosa colubris, quæ villorum loco colubros habent. Sic ver. 349. crinitas angue. Claudian. Nupt. Hon. 223. crinita sagittis. Meduseum monstrum, quia Echidna, qua Cerberum peperit, ex Typhaone et Medusa prognata; Hesiodus, Theogon. 295 sqq. et 306.

25

Causa viæ conjux; in quam calcata venenum
Vipera diffudit, crescentesque abstulit annos.
Posse pati volui; nec me tentâsse negabo:
Vicit Amor supera Deus hic bene notus in ora est;
An sit et hic, dubito; sed et hic tamen auguror esse.
Famaque si veterem non est mentita rapinam,
Vos quoque junxit Amor: per ego hæc loca plena
timoris,

Per Chaos hoc ingens, vastique silentia regni,
Eurydices, oro, properata retexite fata.
Omnia debemur vobis ; paulumque morati,

23. Causa viæ conjux.] En gravis illa jactura, quam feci. Crescentes abstulit annos, ipsam juvenculam peremit. Annis poetæ ea tribuunt, quæ hominibus conveniunt, qui illos annos agunt. Heroid. i. 111. molles anni, pueri; Seneca, Hipp. 267. fessi anni; Propert. i. Eleg. 7. tremuli anni; Minuc. Fel. ii. 1. innocentes anni. Pati eleganter sic absolute ponitur, perferre dolorem constanter, sich drein ergeben: vide Gronovium ad Senecam Thyest. 468. Substantivum patientia sic est Tibul. III. ii. 5. ubi locutus erat de eo, cui erepta conjux: Non ego firmus in hoc, non hæc patientia nostro Ingenio. Supera Deus, etc. Commiserationem hæc faciunt: et quum illi ipsi, ad quos verba faciebat, amoris vim experti essent, tanto facilius veniam ab iis sperare poterat dolens Orpheus. Dubito, certo non scio, ut vii. 677.

28. Veterem rapinam ex uno Vaticano dedit Burmannus, pro veteris rapina, ut mentita dictum esset passive, quod non inusitatum: sed elegantius et magis poeticum, fama mentita est, finxit, rapinam.-Rapinam illam Noster cecinit supra, libro v. 341 sqq. Per ego hæc loca, etc. Cum gravi obtestatione consilium suum ex

29

ponit: Eurydicen in vitam reddite. Chaos sæpe inferorum domicilium, ut Hesiodi Theogon. ver. 700. ubi vide Græv. et Gesner. ad Claudian. v. 525. Properata fata habent omnes fere MSS (et nostri Regii) unde Heinsius illud accepit pro properata fila: et intelligendum est præmaturam mortem. Properata fila ex usu linguæ forent, quæ properanter neverant Parcæ, ut properate tabellæ, properanter scriptæ, ix. 586. et properata stamina, ii. Sab. 83. Nam properare, ut omĽÚdav, properanter conficere. Similiter festinare, ut xi. 576, festinare vestes. Verum h. 1. properata fila sunt, quæ properanter absciderant Parcæ, quod durum videtur. Proprie fila retexuntur, sed poetice et satis eleganter, ubi ad fila Parcarum alluditur, etiam fata. Itaque hoc recepi. Apud Statium, lib. III. Silv. iii. 20. Parcæ dicuntur celeres genitoris annos properâsse.

32. Omnia debemur.] Vulgo (et in nostris Regiis Codicibus) omnia debentur; et ita potuerat dicere, id est, omnia obnoxia sunt vobis. Sed quoniam nos ipsi in illis omnibus sumus, propterea melius est, debemur. Paulo ante, quidquid mortale creamur; v. 343. Cereris sumus omnia munus ; Horatius, Art. Poet. 62. Debemur

« AnteriorContinua »