Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Monstra ferat: taurum dilexit filia Solis,

735

740

Femina nempe marem: meus est furiosior illo,
Si verum profitemur, amor: tamen illa secuta est
Spem Veneris; tamen illa dolis, et imagine vaccæ
Passa bovem est; et erat, qui deciperetur, adulter.
Huc licet e toto sollertia confluat orbe,
Ipse licet revolet ceratis Dædalus alis,
Quid faciet? num me puerum de virgine doctis
Artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?
Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,
Consiliique inopes et stultos excutis ignes? 745
Quid sis nata vide, nisi te quoque decipis ipsam :
Et pete quod fas est; et ama, quod femina debes.
Spes est, quæ capiat, spes est, quæ pascat amorem,

sibi imprecatur: sæpe apud Terentium nullus sum, id est, perii. Crete monstra ferat. Pomp. Mela, ii. 7. Crete multis famigerata fabulis, adventu Europe, Pasiphaes et Ariadna amoribus, Minotauri feritate fatoque, Dadali operibus et fuga, etc. Solis filia, Pasiphae; de cujus horrendo flagitio vide ad viii. 132.

737. Sequi-spem exquisitius quam, habere spem. Dolis. Pasiphaen inclusam vacca lignea occurrisse bovi volunt Mythologi. Et imagine. Unus et nostri Regii, in imagine, sed male. Intellige, inclusa in imagine. Passa est bovem, concubuit cum bove. Adulter, taurus; Heroid. iv. 57. Pasiphae decepto subdita tauro. Expressit nostrum locum Seneca, Hipp. 115 sqq.

740. Huc licet e toto.] Nemo mederi meo malo potest. Sed singula hujus soliloquii argumenta ita cohærent, ut alterum ex altero fluat. Talis autem transitus ab uno ad alterum commendatur ab artis magistris. Sollertia cernitur in reperiendis remediis. Commode Dadalus hic comme

moratur, non solum, quia doctis, scilicet ingeniosis artibus inclaruerat, verum etiam, quia inter Cretenses versatus erat. Earum artium partem memorat, quum dicit, licet revolet ceratis alis.

744. Quin animum firmas.] Jam incipit se colligere, et sana est, sed mox, ut fit, ad malum suum redit: firmas pro obfirmas, idque Heinsius h. 1. reponendum censet; sine causa. Tibullus ait, III. ii. 5. firmus, qui aliquid fortiter perfert; Noster, I. Fast. 497. firmata mens; et supra, iii. 689. mentem firmat Deus. Consilii inopes, quibus consulere ac mederi nemo potest; Terentius, Eun. I. i. 12. quæ res (nempe amor) in se neque consilium, neque modum habet ullum.

748. Spes est quæ capiat.] Heinsius putat, carnificem aliquem hic esse sententias locutum. Sed quo minus hic versus deleatur, impedit in versu seq. res, quæ bene opponitur spei, monente etiam Burmanno. Tan. Faber capiat mutat in faciat, quod postea in uno MS. repertum placet etiam

Hanc tibi res adimit: non te custodia caro
Arcet ab amplexu, nec cauti cura magistri, 750
Non patris asperitas, non se negat ipsa roganti.
Nec tamen est potiunda tibi: nec, ut omnia fiant,
Esse potes felix; ut Dîque hominesque laborent.
Nunc quoque votorum pars una est vana meorum:
Dîque mihi faciles, quidquid valuere, dederunt. 755
Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque
futurus;

At non vult Natura, potentior omnibus istis,
Quæ mihi sola nocet: venit ecce optabile tempus,
Luxque jugalis adest, ut jam mea fiat Ianthe;
Nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. 760
Pronuba quid Juno, quid ad hæc, Hymenæe,
venitis

Sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambæ?”
Pressit ab his vocem: nec lenius altera virgo
Estuat; utque celer venias, Hymenæe, precatur.
Quod petit hæc, Telethusa timens, modo tempora
differt;

Burmanno, quia et i. 468. facere amorem; quanquam non negat, capiat amorem posse sumi, ut versu 615. capere tædia. Mihi locus optime se habere videtur. Ut capere flammas, spem, fastum, et similia, sic et cupere amorem de ejus initiis, quæ capta deinde pascuntur.

749. Hanc tibi res adimit.] Omnia, quæ amantibus sæpe adversa sunt, mihi favent; sola natura mihi nocet. Magistri e Cod. Francof. et 18 aliis recte Burman. recepit, quum antea mariti ederetur, quod nullo modo ferri poterat. Si magistrum intelligis literas docentem e ver. 717. custodia referenda est ad pædagogum, qui pueris puellisque addebatur, ut esset custos

765

vitæ et morum; Terent. Adelph. I. i. 21. A Juvenali, vii. 218. vocatur discipuli custos; ab Horat. I. Od. xxxvi. 8. rex puertia. Burman. vero magistri nomine nunc illum rectorem et custodem indicari. Tunc custodia matris esset; Horat. I. Ep. i. 22. quos dura premit custodia matrum. Vide nos ad Plinium, V. Ep. xvi.

3.

754. Nunc quoque, quum Dii omnia dederunt, quæ potuere, amorem mutuum, consensum parentum, etc. una pars votorum meorum, coitu, scil. abest, et irrita facit omnia.

760. Mediis sitiemus in undis.] Alludit ad fabulam Tantali.

763. Ab his.] Post hæc, ut viii.

Nunc ficto languore moram trahit: omina sæpe,
Visaque causatur; sed jam consumpserat omnem
Materiam ficti; dilataque tempora tædæ
Institerant; unusque dies restabat: at illa
Crinalem capiti vittam natæque sibique
Detrahit, et passis aram complexa capillis:

66

770

Isi, Parætonium, Mareoticaque arva, Pharonque Quæ colis, et septem digestum in cornua Nilum; Fer, precor," inquit, "opem; nostroque medere timori.

774

Te Dea, te quondam, tuaque hæc insignia vidi, Cunctaque cognovi; comitesque, facesque, sonumSistrorum, memorique animo tua jussa notavi. [que Quod videt hæc lucem, quod non ego punior ipsa, Consilium monitumque tuum est: miserere duarum, Auxilioque juva." Lacrimæ sunt verba secutæ. 780 Visa Dea est movisse suas, et moverat, aras:

611. Lenius. Heinsius putat secius. Altera virgo non placet Burmanno, quum et Iphis virgo esset; præfert e Codice Bononiensi inscia virgo: sed bene se habet altera virgo.

766. Omina sæpe, etc.] Innumeræ res apud veteres erant ominosæ; quibus oblatis tum alia negotia, tum etiam nuptiæ differebantur. Hinc fingi interdum solebant omina. Vide Terentium, Phorm. IV. iv. 24 sqq. ibique Lindenbrog. Causari ita etiam apud Propert. IV. iv. 21. Sæpe illa immerito causata est omina Luna. Alibi jungitur hoc verbum cum casu et cum infinitivo. Vide Bentlei. ad Horatium, I. Od. i. et Heyn. ad Tibullum, I. iii.

17.

770. Capiti nataque sibique.] Heinsius jubebat scribi capitis, vel contra libros veteres, nisi pro sibique legeretur suoque: sed duplicem dati

vum bene defendit Burmannus ex usu Græcorum atque Latinorum scriptorum. Sequuntur ardentissimæ preces, ad quas Telethusam impellebant summæ angustiæ. Apud Anton. Liberal. diserte transformationem filiæ precatur, addito similium mutationum catalogo. Paratonium, urbs Libyæ Mareotidis cum portu amplo. Strabo, lib. xvii. p. 830. Ptolem. iv. 5. Cornua, canales, alvei, quia solenne fluviis cornua tribuere in monumentis; vide ad ver. 1. Digestum pro, divisum ; Heroid. x. 67. Crete centum digesta per urbes.

778. Quod non-ipsa, non crucior conscientiæ furiis. Suspectum erat hoc hemistichium Heinsio. Gronovius e Ciofani Codice legendum putabat, quod nunc ego punior ipsa, quod in gravi angore sum ob servatam filiam, id patior, quia tuo monito parui.

Et templi tremuere fores, imitataque Lunam Cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. Non secura quidem, fausto tamen omine læta 784 Mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem, Quam solita est, majore gradu: nec candor in ore Permanet; et vires augentur; et acrior ipse est Vultus; et incomptis brevior mensura capillis; Plusque vigoris adest, habuit quam femina: jam, 789

quæ

Femina nuper eras, puer es: date munera templis; Nec timida gaudete fide: dant munera templis ; Addunt et titulum; titulus breve carmen habebat:

782. Et templi tremuere fores.] Duo Palatini patuere. Regii nostri bene tremuere: non convenit huic loco patuere, quod vix sensum habet. Tremor templi, forium, ararum, fulgor simulacrorum, sonitus vasorum, etc. signa erant præsentiæ et benevolentiæ divinæ. Virgilius, Æn. iii. 90. Claudianus, xxxiii. 7. Callimachus, hymno ad Apoll. init. ibique Spanh. Crepare verbum proprium in hac re. Sonabile. Etiam hic invitis Codicibus Heinsius reponit sonatile; et comparat multi foratilis, auratilis, vertilis, volatilis, rotatilis; sed Burmannus recte monet somatilis incognitam Latio esse vocem, sonabilis autem receptæ auctoritatis. Regii nostri sonabile. De sistri forma et ratione formæ, vide Plutarchum, lib. de Iside et Osiride.

785. Mutatio puellæ in puerum ingeniose descripta est, signis externis commemoratis. Schirach. "Eleganter discrimen inter utrumque sexum depingitur, quatenus licebat poetæ. De cæteris caste et pulchre : Jam quæ femina, etc." Majore gradu, longioribus passibus. Virgines lento passu incedunt; ii. 572. Acrem vultum habent mares, tenerum virgines. Cæte

rum ejusmodi portenta sexus mutati Plinius vii. 4. enarrat. Ex feminis mutari in mares non est fabulosum— Ipse in Africa vidi mutatum in marem nuptiarum die L. Cossicium, civem Thysdritanum.

791. Nec timida gaudete fide, egregie; ita gaudete, ut posito omni timore fidem habeatis. Quibus enim repente et inexpectato ingens bonum offertur, ii nesciunt, an fides rei habenda sit; itaque aliquandiu animus fluctuat inter timorem et gaudium, ut etiam Pygmalion, x. 287. Menardi MS nec dubia, quod Burmannus elegantius judicabat. Male. Munera, ávalηuara, quæ ob auxilium præstitum grati animi causa in templo suspendebantur, et Deæ potentiam declarabant. Tibullus, I. iii. 27.

792. Addunt et titulum.] Titulus conceptus erat brevi carmine. Carmen de inscriptione unius ver. est etiam in Virg. Æn. iii. 285. Carmen enim omnis formula verborum: interdum ipse titulus carmen dicitur; vide Drakenb. ad Silium, ix. 266. Apud Anton. Liberal. non munus cum titulo datur, sed ritus sacri in rei memoriam instituuntur.

DONA PUER SOLVIT, QUÆ FEMINA VOVERAT, Postera lux radiis latum patefecerat orbem; [IPHIS. Quum Venus et Juno, sociosque Hymenæus ad

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinua »