670 Ingenua de plebe virum: nec census in illo Invitus mando; pietas, ignosce; necetur." 673. Vocibus his movit.] Probitatem viri probat etiam seq. oratio. De salute conjugis est sollicitus, invitus mandat, addit lacrimas. Movet aures alterius et is, qui eum alloquitur, et res, quæ narratur: iv. 271. Vovere, precari. Labore prætulit idem Heinsius ex Urbinate, primo Erfurt. et quatuor aliis, pro dolore, (quod est in nostris Regiis,) quia labor est puerperarum. Altera sors. Safftius vertit, ein andrer Fall. Imo, sexus femininus intellig. Sic sors etiam, iii. 329; vi. 580. Ea sors est onerosior, quia patrem non adjuvare potest in victu quærendo. Vires dici pro patrimonio, opibus, docent Gronovius, Observatt. iv. 29. et Burmannus ad h. 1. Sed duodecim MSS habent, natura negat, quod probat Heinsius. Conditio naturæ muliebris negat vires, quo minus operam filia navare possit patri. Etiam Gron. Obs. ii. 12. præfert, natura. 678. Pietas, officia paterna, quæ hoc mandato læduntur. 679. Lavare poet. pro, irrigare ; Virgilius, Æn. xii. 121; et Georg. iii. 221. 681. Sed tamen usque suum, etc.] In animo muliebri affectus maternus prævalet, apud Ligdum dura neces; sitas. Spem ponere in arto, spem angustis finibus circumscribere, masculam tantum prolem sperare. Sibi et ad Ligdum et ad Telethusam referri potest. Certa, immutabilis. 683. Ferre ventrem proprie de gravidis. Erat ferendo, poterat ferre, ut non solvendo esse: etiam infra, xv. 403. onerique ferendo est. Vix erat profectum est ex ingenio Heinsii qui ita scripsit pro vulg. vererat, quod sane ferri nequit. Nam etsi vehere interdum pro portare dicitur, tamen ferendo vehere nemini, opinor, placebit. 686. Inachis ante torum, etc] Sic Aut stetit, aut visa est: inerant lunaria fronti Ægyptiaca quoque mythologia attingitur, forte eam maxime ob causam, quod Romæ etiam Isiaca sacra celebrantur, pluraque templa intra ipsam urbem Isis habebat. Vid. Dio, xl. 47. ibique Reimarus. Confer cum nostro loco Amor. II. xiii. 7; Tibul. I. iii. 23 sqq. Apud Antoninum Liberalem Latonæ opem implorat mater. Sed Cretenses facile habere etiam Ægyptiacas religiones potuerunt. Inachis, Isis Ægyptiorum, in quam Io, Inachi filia, mutata credebatur; vide in libro I. fab. x. Hinc simulacrum ejus BOUKEpo Herodot. ii. 40. Sed erant, qui Isidem cum Luna eandem esse dicerent, quia statuæ ejus in fronte lunaria cornua, lunam corniculatam gerebant; Plutarchus de Iside et Osir. p. 467. ed. Reisk. Inerant fronti, gerebat in froute. Cornua, quæ pr. sic. dicuntur, rectius dicas inesse fronti. Vix autem dubium est, Isidem fuisse reginam, quæ cum Osiride conjuge agrum colere suos docuerit; Diod. Sic. i. p. 17. Hinc spice flaventes auro, aureæ. Tertullian. de Coron. cap. 7. auctor est, Isidem primam repertas spicas capite circumtulisse. 689. Regale decus, diadema, quod etiam a Curt. V. viii. 13. decus capitis vocatur; Claudian. Laud. Stilich. i. 7. victoris decus, laurea. In pompa sc. comitatu erat Anubis latrator, id est, canis. Propert. III. ix. 41. latrans Anubis. Osiridis filium, metu Typhonis expositum, reperit canis, quem ille deinde, Anubim dictum, comitem sibi et custodem fecit perpetuum; Plutarchus, d. 1. p. 407. Alii filium ipsum cum facie canina fuisse tradunt. Alii VOL. IV. rursus Mercurium ab Egyptiis sic formatum et dictum existimant: vid. Jablonsky Panth v. 1. Cum capite canino Anubis cernitur ex marmore expressus apud Boissard. Antiq. Rom. P. 6. p. 78. Bubastis colebatur in urbe Bubasto, et eadem cum Diana fuisse a multis perhibetur. Apis, bos candidus cum maculis nigris, Osiridem referens; Plutarchus, d. 1. p. 452; Solin. cap. 134 ;'Ammian. Marc. xxii. 14: hinc varius coloribus, versicolor; varius etiam simpliciter ita ponitur ; Claud. R. P. II. Præf. 27, varia tigris. 691. Quique premit, etc.] Harpocrates, Isidis filius, qui meliorem Deorum notitiam suis tradiderat, pingebatur cum digito ori imposito, quod erat taciturnitatis symbolum. In sacris ejus clamabatur, γλῶσσα τύχη, yλwooa daíμov; Plutarchus, d. 1. p. 488. Sistrum, crepitaculum æneum et rotundum, ἀπὸ τοῦ σείεσθαι, 2 concutiendo sic dictum. In superiore parte sculpta erat felis cum facie humana, in inferiore Isis. Usus ejus erat in sacris Isidis, ejusque sonitu Typhon terreri credebatur. Plutarchus, p. 488. Formam ejus expressam vides in Lipperti Dactyl. i. 870. Osiridis corpus a Typhone in quatuordecim partes discerptum fuerat, atque disjectum. Illas partes undique conquisitas composuit Isis eo ipse loco, quo quamque invenerat. Plutarchus, p. 411. In ejus rei memoriam sacra instituta, in quibus sacerdotes cum fletu quærebant Osiridem, mox cum cantu redeuntes se invenisse eum dicebant. Minucius Felix, xxi. 7 sqq. hinc nunquamque, etc. Ꭱ Sistraque erant, nunquamque satis quæsitus Osiris, 693. Somniferi plena veneni; Regii nostri Codices somniferis-venenis. Hujus veneno sopiti homines moriuntur. Testis est Cleopatra, quæ aspidis morsu in somnum soluta expiravit. Propert. III. ix. 53; Lucan. ix. 12. In Isiacis monumentis frequenter aspis occurrit. Valerius Flac. iv. 418. Micyllus et Safftius per serpentem crocodilum intelligunt, cujus morsus (at ille non mordet, sed devorat) insanabilis sit. Imo recte loc. explicant Farnab. et Heins. de aspide, quæ Isiacis in sacris colebatur. Vocatur peregrina, quia Creta, ubi res nunc agitatur, pullas serpentes venenatas habebat. Solin. cap. xi. Excutitur somno, cujus somnus repentino strepitu abrumpitur; defluit somnus, si sponte cedit; Tibul. iii. 4. 695. Sic affata Dea.] Brevis est hæc Isidis oratio, et accommodata temporibus Telethusa morentis et fluctuantis, utrum mariti mandatis parendum sit, an affectui materno. Blande eam alloquitur, ostendit, quid faciendum sit, et opem promittit. Mandata falle mariti, falle maritum qui hæc mandavit. Vide ad ver. 120. 698. Tollere, etc.] Terentius, Andr. i. 3. Quidquid peperisset, decreverunt tollere. Tollere hic est educare, non exponere, non interficere. Dea sum auxiliaris. Ad id alludit, quod, ut scribit Diodorus, Ægyptii asserunt, Isidem plurimorum inventricem fuisse ad morbos medicamentorum, et medicinæ arti multa contulisse: quam immortalitate quoque potitam gaudere hominum cultu, inque eorum valetudine præcipue versari, quin etiam in somnis palam eis opitulari, quos censuerit dignos. 700. Monuit.] Mox ver. 779. Consilium monitumque tuum est. Monere enim proprie de somniis et Diis somnia mittentibus; vide quæ ad xiii. 216. ex Heinsio dicemus. 701. Purasque-manus.] Non hic intelligenda puritas manuum ea, quam Deo placere sacri et profani scriptores monent, sed puras dicit, ut Burmannus vidit, lotas, quum jam aqua expiâsset somnium. Abluebant autem sie non solum mala, sed etiam bona somnia; vide Brouckhusium ad Propert. IV. iv. 22. Sed et preces facturi manus lavabant; Virg. Æn. viii. 69. Sic pura vestis passim. Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras Par ætas, par forma fuit; primasque magistris 705. Jussit ali.] Ab initio res bene procedere videbatur, multaque favebant consilio matris, mariti ignorantia, commune nomen, facies ambigua. Sed mox nectitur nodus, quem non nisi Isis solvere poterat. 707. Avitum ex more Græcorum. Commune; generis communis, sexui utrique conveniens. Impercepta, non percepta, non cognita; verbum no vum. Pia mendacia, etc. Mendacia latebant, quia fraus illa pia, quum Telethusa et filiolam servare, et jussis Deæ parere cuperet. Sed Capoferr. hunc ver. 710 a monacho, non ab Ovidio profectum putabat. 711. Facies, quam, etc.] Confer viii. 322. Ambiguum talem vultum dixit Horatius, II. Od. v. 24. ubi Jani laudat ingeniosissimum Ausonii epigr. 105: Dum dubitat natura, marem faceretne puellam, Factus es, o pulcher, pane puella, puer. 714. Quum pater, Iphi.] Apud An 710 715 toninum Liberalem nihil de nuptiis et amore, sed mater Latonæ opem implorat, quum filia esset ea ætate, ut sexus latere diutius non posset. Ovidii ratio multo jucundior est, qua primum matris filiæque angor augetur, deinde sub ipsas nuptias fit mutatio. Laudantur, quæ pulchra judicantur. Sic, ii. 480. laudata Jovi ora; v. 59. laudati vultus. Bene etiam dos de pulchritudine, quam natura puellæ nascenti dotis loco addidit; xi. 302. dotatissima forma. Dictao Teleste. Cretensi, a monte Dicte in Creta. 718. Artes, elementa.] Durum est, primas artes dicere elementa ætatis, quum elementa literarum dici debeant. Tan. Faber corrigebat, elementaque prima sub iisdem. Elementa prima sane sæpe occurrunt, ut apud Horat. I. Sat. i. et Quintil. Sed accipere artes sub aliquo non est LatiCogitabam, alimentu ætatis, quia literæ alunt adolescentiam, sed num. Hinc amor ambarum tetigit rude pectus; et æquum 725 inquit, "Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novæque Cura tenet Veneris? si Dî mihi parcere vellent, Perdere debuerant: si non et perdere vellent, Naturale malum saltem et de more dedissent. Nec vaccam vaccæ, nec equas amor urit equarum. Urit oves aries; sequitur sua femina cervum. 731 Sic et aves coeunt; interque animalia cuncta Femina femineo correpta cupidine nulla est. Vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete vereor, ut multis hanc conjecturam probem. Etas autem interdum de pueritia dicitur; vide Brouckh. ad Propert. I. vi. 21. 719. Rude, expers adhuc amoris propter ætatem morumque simplicitatem. Contra Phædr. II. ii. 3. mulier non rudis, quæ callet artem amatoriam. Cæterum mirum est, virginem virginis amore arsisse. Tangunt pectus, quæ id invadunt, in eo oriuntur, amor, invidia, cura. Tulit, inflixit. Equum; iv. 62. ex æquo captis ardebant mentibus ambo, simili amoris ardore correpti erant; pars aqua amoris apud Terent. Eun. I. ii. 12; Noster, vii. 803. æquales urebant pectora flamma. Sed erat fiducia dispar. Nam Iphis diffidebat se viri officio fungi posse; Ianthe vero contra fidebat se munera mulieris satis obituram. 728. Perdere, etc.] Hic versus, quem Heinsius spurium judicat, me non offendit. Interitum Iphis lenius malum judicat eo, quo nunc laborabat. Itaque non opus est, ut cum multis MSS. legatur, Parcere debuerant, et deinde e conjectura Capoferrei, si non me perdere vellent. Quanquam Ovidius interdum sententias subjicere solet, quas suggessit verbum præcedens, idque ipsum verbum repetere in sententia. 729. Naturale, quod in rerum natura obvenit. Opp. ver. 726. prodigiosum, quod contra leges naturæ est. De more, usitatum. 730. Nec vaccam vacca.] Magnitudinem et acerbitatem mali sui declarat, primum per comparationem tam cum animalibus brutis, quam cum mulieribus nefariis. Melius tamen, puto, hæc comparatio resecta esset. Nec vaccam, etc. Conf. Amor. I. x. 27; Art. Amat. ii, 481. 734. Vellem nulla forem.] Mortem |