Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ingenua de plebe virum : nec census in illo 670
Nobilitate sua major; sed vita fidesque
Inculpata fuit: gravidæ qui conjugis aures
Vocibus his movit, quum jam prope partus adesset;
“Quæ voveam duo sunt, minimo ut relevere labore;
Utque marem parias: onerosior altera sors est; 675
Et vires fortuna negat: quod abominor, ergo
Edita forte tuo fuerit si femina partu,
Invitus mando; pietas, ignosce; necetur.”
Dixerat: et lacrimis vultum lavare profusis, 679
Tam qui mandabat, quam cui mandatà dabantur.
Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
Sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
Certa sua est Ligdo sententia : jamque ferendo
Vix erat illa gravem maturo pondere ventrem;
Quum medio noctis spatio, sub imagine somni, 685
Inachis ante torum, pompa comitata suorum,

673. Vocibus his movit.] Probitatem viri probat etiam seq. oratio. De salute conjugis est sollicitus, invitus mandat, addit lacrimas. Movet aures alterius et is, qui eum alloquitur, et res, quæ narratur: iv. 271. Vovere, precari. Labore prætulit idem Heinsius ex Urbinate, primo Erfurt, et quatuor aliis, pro dolore, (quod est in nostris Regiis,) quia labor est puerperarum. Altera sors. Safftius vertit, ein andrer Fall. Imo, sexus femininus intellig. Sic sors etiam, iii. 329; vi. 580. Ea sors est onerosior, quia patrem non adjuvare potest in victu quærendo. Vires dici pro patrimonio, opibus, docent Gronovius, Observatt. iv. 29. et Burmannus ad h. l. Sed duodecim MSS habent, natura negat, quod probat Heinsius. Conditio naturæ muliebris negat vires, quo minus operam filia navare possit patri. Etiam Gron. Obs. ii. 12. præfert, natura.

678. Pietas, officia paterna, quæ hoc mandato læduntur.

679. Lavare poet. pro, irrigare ; Virgilius, Æn. xii. 121 ; et Georg. üi, 221.

681. Sed tamen usque suum, etc.) In animo muliebri affectus maternus prævalet, apud Ligdum dura neces; sitas. Spem ponere in arto, spem angustis finibus circumscribere, masculam tantum prolem sperare. Sibi et ad Ligdum et ad Telethusam referri potest. Certa, immutabilis.

683. Ferre ventrem proprie de gravidis. Erat ferendo, poterat ferre, ut non solvendo esse : etiam infra, xv. 403. onerique ferendo est.

Vis erat profectum est ex ingenio Heinsii qui ita scripsit pro vulg. vererat, quod sane ferri nequit. Nam etsi vehere interdum pro portare dicitur, tamen ferendo vehere nemini, opinor, placebit.

686. Inachis ante torum, etc) Sic

Aut stetit, aut visa est: inerant lunaria fronti
Cornua, cum spicis nitido flaventibus auro,
Et regale decus: cum qua latrator Anubis,
Sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis; 690
Quique premit vocem, digitoque silentia suadet;

Ægyptiaca quoque mythologia attingitur, forte eam maxime ob causam, quod Romæ etiam Isiaca sacra celebrantur, pluraque templa intra ipsam urbem Isis habebat. Vid. Dio, xl. 47. ibique Reimarus. Confer cum nostro loco Amor. II. xiji. 7; Tibul. I. jii. 23 sqq. Apud Antoninum Liberalem Latonæ opem implorat mater. Sed Cretenses facile habere etiam Ægyptiacas religiones potuerunt. Inachis, Isis Ægyptiorum, in quam lo, Inachi blia, mutata credebatur; vide in libro I. fab. x. Hinc simulacrum ejus Boúkepov Herodot. ii. 40. Sed erant, qui Isidem cum Luna eandem esse dicerent, quia statuæ ejus in fronte lunaria cornua, lunam corniculatam gerebant; Plutarchus de Iside et Osir. p. 467. ed. Reisk. Inerant fronti, gerebat in fronte. Cornua, quæ pr. sic. dicuntur, rectius dicas inesse fronti. Vix autem dubium est, Isidem fuisse reginam, quæ cum Osiride conjuge agrum colere suos docuerit; Diod. Sic. i. p. 17. Hinc spicæ flaventes uuro, aureæ. Tertullian, de Coron. cap. 7. auctor est, Isidem primam repertas spicas capite circumtulisse.

689. Regale decus, diadema, quod etiam a Curt. V. viii. 13. decus capitis vocatur; Claudian. Laud. Stilich. i. 7. victoris decus, laurea. In pompa sc. comitatu erat Anubis latrator, id est, canis. Propert. III. ix. 41, latrans Anubis. Osiridis filium, metu Typho

nis expositum, reperit canis, quem ille · deinde, Anubim dictum, comitem sibi

et custodem fecit perpetuum; Plutarchus, d. I. p. 407. Alii filium ipsum cum facie canina fuisse tradunt. Alii

VOL. IV.

rursus Mercurium ab Ægyptiis sic formatum et dictum existimant: vid. Jablonsky Panth, v. I. Cum capite canino Anubis cernitur ex marmore expressus apud Boissard. Antiq. Rom. P. 6. p. 78. Bubastis colebatur in urbe Bubasto, et eadem cum Diana fuisse a multis perhibetur. Apis, bos candidus cum maculis nigris, Osiridem referens ; Plutarchus, d. I. p. 452 ; Solin. cap. 134 ;'Ammian. Marc. xxii. 14 : hinc varius coloribus, versicolor; varius etiam simpliciter ita ponitur ; Claud. R. P. II. Præf.27, varia tigris.

691. Quique premit, etc.] Harpocrates, Isidis filius, qui meliorem Deorum notitiam suis tradiderat, pingebatur cum digito ori imposito, quod erat taciturnitatis symbolum. In sacris ejus clamabatur, γλώσσα τύχη, ydūora daiwy; Plutarchus, d. l. p. 488. Sistrum, crepitaculum æneum et rotundum, από του σείεσθαι, a concutiendo sic dictum. In superiore parte sculpta erat felis cum facie humana, in inferiore Isis. Usus ejus erat in sacris Isidis, ejusque sonitu Typhon terreri credebatur. Plutarchus, p. 488. Formam ejus expressam vides in Lipperti Dactyl. i. 870. Osiridis corpus a Typhone in quatuor. decim partes discerptum fuerat, atque disjectum. Illas partes undique conquisitas composuit Isis eo ipse loco, quo quamque invenerat. Plutarchus, p. 411. In ejus rei memoriam sacra instituta, in quibus sacerdotes cum fetu quærebant Osiridem, mox cum cantu redeuntes se invenisse eum dicebant. Minucius Felix, xxi. 7 sqq. hinc nunquamque, etc.

R

Sistraque erant, nunquamque satis quæsitus Osiris, Plenaque somniferi serpens peregrina veneni. Quum, velut excussam somno, et manifesta videntem

694 Sic affata Dea est: “Pars, o Telethusa, mearum, Pone graves curas; mandataque falle mariti. Nec dubita, quum te partu Lucina levârit, Tollere quidquid erit : Dea sum auxiliaris, opemExorata fero; nec te coluisse quereris [que Ingratum numen.” Monuit, thalamoque recessit. Læta toro surgit, purasque ad sidera supplex 701 Cressa manus tollens, rata sint sua visa precat

693. Somniferi plena veneni; Regii nostri Codices somniferis--venenis. Hujus veneno sopiti homines moriuntur. Testis est Cleopatra, quæ aspidis morsu in somnum soluta expiravit. Propert. III. ix. 53; Lucan. ix. 12. In Isiacis monumentis frequenter aspis occurrit. Valerius Flac. 418. Micyllus et Safftius per serpentem crocodilum intelligunt, cujus morsus (at ille non mordet, sed devorat) insanabilis sit. Imo recte loc. explicant Farnab, et Heins. de aspide, quæ Isiacis in sacris colebatur. Vocatur peregrinu, quia Creta, ubi res nunc agitatur, pullas serpentes venenatas habebat. Solin. cap. xi. Excutitur somno, cujus somnus repentino strepitu abrumpitur ; defluit somnus, si sponte cedit; Tibul, üi. 4.

695. Sic affata Dea.] Brevis est hæc Isidis oratio, et accommodata temporibus Telethusæ mærentis et fluctuantis, utrum mariti mandatis parendum sit,' an affectui materno. Blande eam alloquitur, ostendit, quid faciendum sit, et opem promittit. Mandata falle mariti, falle maritum qui hæc mandavit.

Vide ad ver. 120.

698. Tollere, etc.] Terentius, Andr. i. 3. Quidquid peperisset, decrecerunt tollere. Tollere hic est educare, non exponere, non interficere. Dea sum auxiliaris. Ad id alludit, quod, ut scribit Diodorus, Ægyptii asserunt, Isidem plurimorum inventricem fuisse ad morbos medicamentorum, et medicinæ arti multa contulisse : quam immortalitate quoque potitam gaudere hominım cultu, inque eorum valetudine præcipue versari, quin etiam in somnis palam eis opitulari, quos censuerit dignos.

700. Monuit.] Mox ver. 779. Consilium monitumque tuum est. Monere enim proprie de somniis et Diis somnia mittentibus ; vide quæ ad xiii. 216. ex Heinsio dicemus.

701. Purasque-manus.] Non hic intelligenda puritas manuum ea, quam Deo placere sacri et profani scriptores monent, sed puras dicit, ut Burmannus vidit, lotas, quum jam aqua expiâsset somnium. Abluebant autem sic non solum mala, sed etiam bona somnia ; vide Brouckhusium ad Propert. IV. iv. 22. Sed et preces facturi manus lavabant; Virg, Æn. viii. 69. Sic pura vestis passim.

Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
Expulit, et nata est ignaro femina patri;
Jussit ali mater, puerum mentita; fidemque 705
Res habuit; neque erat facti nisi conscia nutrix.
Vota pater solvit, nomenque imponit avitum :
Iphis avus fuerat: gavisa est nomine mater,
Quod commune foret, nec quemquam falleret illo.
Impercepta pia mendacia fraude latebant. 710
Cultus erat pueri : facies, quam sive puellæ,
Sive dares puero, fieret formosus uterque.
Tertius interea decimo successerat annus;
Quum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen;
Inter Phæstiadas quæ laudatissima formæ 715
Dote fuit virgo, Dictæo nata Teleste.
Par ætas, par forma fuit; primasque magistris
Accepere artes, elementa ætatis, ab îsdem.

705. Jussit ali.] Ab initio res bene toninum Liberalem nihil de nuptiis procedere videbatur, multaque fave et amore, sed mater Latonæ opem bant consilio matris, mariti ignoran. implorat, quum filia esset ea ætate, tia, commune nomen, facies ambigua. ut sexus latere diutius non posset. Sed mox nectitur nodus, quem non

Ovidii ratio multo jucundior est, qua pisi Isis solvere poterat.

primum matris filiæque angor augetur, 707. Avitum ex more Græcorum. deinde sub ipsas nuptias fit mutatio. Commune ; generis communis, sexui Lauduntur, quæ pulchra judicantur. utrique conveniens. Impercepta, non Sic, ii. 480. laudata Jovi oru; v. 59. percepta, non cognita ; verbum no laudati vultus. Bene etiam dos de vum, Pia mendacia, etc. Mendacia pulchritudine, quam natura puellæ latebant, quia fraus illa pia, quum

nascenti dotis loco addidit; xi. 302. Telethusa et filiolam servare, et jussis dotutissima forma. Dictæo Teleste. Deæ parere cuperet. Sed Capoferr. Cretensi, a monte Dicte in Creta. hunc ver. 710 a monacho, non ab Ovi 718. Artes, elementa.) Durum est, dio profectum putabat.

primas artes dicere elementa ætatis, 711. Facies, quam, etc.] Confer quum elementa literarum dici deviii. 322. Ambiguum talem vultum beant. Tan. Faber corrigebat, eledixit Horatius, II. Od. v. 24. ubi Jani

mentaque prima sub iisdem. Elementa laudat ingeniosissimum Ausonii epigr. prima sane sæpe occurrunt, ut apud 105: Dum dubitat natura, marem fa

Horat. I. Sat. i. et Quintil. Sed acceretne puellam, Factus es, o pulcher, cipere artes sub aliquo non est Latipæne puella, puer.

Cogitabam, alimentu ætatis, 714. Quum pater, Iphi.] Apud An quia literæ alunt adolescentiam, sed

pum,

Hinc amor ambarum tetigit rude pectus; et æquum
Vulnus utrique tulit: sed erat fiducia dispar. 720
Conjugii pactæque expectat tempora tædæ,
Quamque virum putatesse, suum fore credit Ianthe.
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
Hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo.
Vixque tenens lacrimas: “Quis me manet exitus,"
inquit,

725
Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novæque
Cura tenet Veneris? si Dî mihi parcere vellent,
Perdere debuerant: si non et perdere vellent,
Naturale malum saltem et de more dedissent.
Nec vaccam vaccæ, nec equas

amor urit

equarum. Urit oves aries; sequitur sua femina cervum. 731 Sic et aves coeunt; interque animalia cuncta Femina femineo correpta cupidine nulla est. Vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete

vereor, ut multis hanc conjecturam probem. Ætas autem interdum de pueritia dicitur; vide Brouckh. ad Propert. I. vi. 21.

719. Rude, expers adhuc amoris propter ætatem morumque simplicitatem. Contra Phædr. II. ii. 3. mulier non rudis, quæ callet artem amatoriam. Cæterum mirum est, virginem virginis amore arsisse. Tangunt pectus, quæ id invadunt, in eo oriuntur, amor, invidia, cura. Tulil, inflixit. Æquum ; iv. 62. ex æquo caplis ardebant mentibus ambo, simili amoris ardore correpti erant ; pars aqua amoris apud Terent. Eun. I. ii. 12; Noster, vii. 803. æquales urebant pectora flam. Sed erat fiducia dispar. Nam Iphis diffidebat se viri officio fungi posse ; Ianthe vero contra fidebat se munera mulieris satis obituram.

728. Perdere, etc.] Hic versus, quem Heinsius spurium judicat, me

non offendit. Interitum Iphis lenius malum judicat eo, quo nunc laborabat. Itaque non opus est, ut cum multis MSS. legatur, Parcere debuerant, et deinde e conjectura Capoferrei, si non me perdere vellent, Quanquam Ovidius interdum senten. tias subjicere solet, quas suggessit verbum præcedens, idque ipsum verbum repetere in sententia.

729. Naturale, quod in rerum natura obvenit. Opp, ver, 726. prodigiosum, quod contra leges naturæ est. De more, usitatum,

730. Nec vaccam vacca.] Magnitudinem et acerbitatem mali sui declarat, primum per comparationem tam cum animalibus brutis, quam cum mulieribus nefariis, Melius tamen, puto, hæc comparatio resecta esset. Nec vaccam, etc. Conf. Amor, 1. x. 27; Art. Amat. ii, 481.

734. Vellem nulla forem.] Mortem

« AnteriorContinua »