Imatges de pàgina
PDF

Ingenua de plebe virum: nec census in illo 670
Nobilitate sua major; sed vita fidesque
Inculpata fuit: gravidæ qui conjugis aures
Vocibus his movit, quum jam prope partus adesset;
** Quæ voveam duo sunt, minimo ut relevere labore;
Utque marem parias: onerosior altera sors est; 675

Et vires fortuna negat: quod abominor, ergo
Edita forte tuo fuerit si femina partu,
Invitus mando ; pietas, ignosce; necetur."

[merged small][ocr errors]

Tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum Sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. Certa sua est Ligdo sententia: jamque ferendo Vix erat illa gravem maturo pondere ventrem ; Quum medio noctis spatio, sub imagine somni, 685 Inachis ante torum, pompa comitata suorum,

, 673. Vocibus his movit.] Probitatem viri probat etiam seq. oratio. De salute conjugis est sollicitus, invitus mandat, addit lacrimas. Movet aures alterius et is, qui eum alloquitur, et res, quæ narratur: iv. 271. Vovere, precari. Labore prætulit idem Heinsius ex Urbinate, primo Erfurt. et quatuor aliis, pro dolore, (quod est in nostris Regiis,) quia labor est puerperarum. Altera sors. Safftius vertit, ein andrer Fall. Imo, sexus femininus intellig. Sic sors etiam, iii. 329; vi. 580. Ea sors est onerosior, quia patrem non adjuvare potest in victu quærendo. Vires dici pro patrimonio, opibus, docent Gronovius, Observatt. iv. 29. et Burmannus ad h. 1. Sed duodecim MSS habent, natura negat, quod probat Heinsius. Conditio naturæ muliebris negat vires, quo minus operam filia navare possit patri. Etiam Gron. Obs. ii. 12. praefert, natura.

678. Pietas, officia paterna, quæ hoc mandato læduntur. 679. Lavare poet. pro, irrigare; Virgilius, Æn. xii. 121 ; et Georg. iii. 221. 681. Sed tamen usque suum, etc.] In animo muliebri affectus maternus prævalet, apud Ligdum dura neces; sitas. Spem ponere in arto, spem angustis finibus circumscribere, masculam tantum prolem sperare. Sibi et ad Ligdum et ad Telethusam referri potest. Certa, immutabilis. 683. Ferre ventrem proprie de gravidis. Erat ferendo, poterat ferre, ut non solvendo esse: etiam infra, xv. 403. onerique ferendo est. Vir erat profectum est ex ingenio Heinsii qui ita scripsit pro vulg. vererat, quod sane ferri nequit. Nam etsi vehere interdum pro portare dicitur, tamen ferendo vehere nemini, opinor, placebit. 686. Inachis ante torum, etc] Sic Ægyptiaca quoque mythologia attingitur, forte eam maxime ob causam, quod Romæ etiam Isiaca sacra celebrantur, pluraque templa intra ipsam urbem Isis habebat. Vid. Dio, xl. 47. ibique Reimarus. Confer cum nostro loco Amor. II. xiii. 7; Tibul. I. iii. 23 sqq. Apud Antoninum Liberalem Latonæ opem implorat mater. Sed Cretenses facile habere etiam Ægyptiacas religiones potuerunt. Inachis, Isis Ægyptiorum, in quam Io, Inachi filia, mutata credebatur; vide in libro I. fab. x. Hinc simulacrum ejus ßoörcepov Herodot. ii. 40. Sed erant, qui Isidem cum Luna eandem esse dicerent, quia statuæ ejus in fronte lunaria cornua, lunam corniculatam gerebant; Plutarchus de Iside et Osir. p. 467. ed. Reisk. Inerant fronti, gerebat in fronte. Cornua, quæ pr. sic. dicuntur, rectius dicas inesse fronti. Vix autem dubium est, Isidem fuisse reginam, quæ cum Osiride conjuge agrum colere suos docuerit; Diod. Sic. i. p. 17. Hinc spicæ flaventes auro, aureæ. Tertullian. de Coron. cap. 7. auctor est, Isidem primam repertas spicas capite circumtulisse. 689. Regale decus, diadema, quod etiam a Curt. V. viii. 13. decus capitis vocatur; Claudian. Laud. Stilich. i. 7. victoris decus, laurea. In pompa sc. comitatu erat Anubis latrator, id est, canis. Propert. III. ix. 41. latrans Anubis. Osiridis filium, metu Typhonis expositum, reperit canis, quem ille deinde, Anubim dictum, comitem sibi et custodem fecit perpetuum ; Plutarchus, d. 1. p. 407. Alii filium ipsum cum facie canina fuisse tradunt. Alii VOL. IV.

Aut stetit, aut visa est: inerant lunaria fronti
Cornua, cum spicis nitido flaventibus auro,
Et regale decus: cum qua latrator Anubis,
Sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis; 690
Quique premit vocem, digitoque silentia suadet;

rursus Mercurium ab Ægyptiis sic formatum et dictum existimant: vid. Jablonsky Panth. v. 1. Cum capite canino Anubis cernitur ex marmore expressus apud Boissard. Antiq. Rom. P. 6. p. 78. Bubastis colebatur in urbe Bubasto, et eadem cum Diana fuisse a multis perhibetur. Apis, bos candidus cum maculis nigris, Osiridem referens ; Plutarchus, d. 1. p. 452 ; Solin. cap. 134; Ammian. Marc. xxii. 14: hinc varius coloribus, versicolor; varius etiam simpliciter ita ponitur ; Claud. R. P. II. Præf. 27, varia tigris. 691. Quique premit, etc.] Harpocrates, Isidis filius, qui meliorem Deorum notitiam suis tradiderat, pingebatur cum digito ori imposito, quod erat taciturnitatis symbolum. In sacris ejus clamabatur, y\άσσa rùxn, ηλόσαa δαίμων ; Plutarchus, d. l. p. 488. Sistrum, crepitaculum æneum et rotundum, å7rò roù αείεσθαι, a concutiendo sic dictum. In superiore parte sculpta erat felis cum facie humana, in inferiore Isis. Usus ejus erat in sacris Isidis, ejusque sonitu Typhon terreri credebatur. Plutarchus, p. 488. Formam ejus expressam vides in Lipperti Dactyl. i. 870. Osiridis corpus a Typhone in quatuordecim partes discerptum fuerat, atque disjectum. Illas partes undique conquisitas composuit Isis eo ipse loco, quo quamque invenerat. Plutarchus, p. 411. In ejus rei memoriam sacra instituta, in quibus sacerdotes cum fletu quærebant Osiridem, mox cum cantu redeuntes se invenisse eum dicebant. Minucius Felix, xxi. 7 sqq. hinc nunquamque, etc.

Sistraque erant, nunquamque satis quæsitus Osiris,
Plenaque somniferi serpens peregrina veneni.
Quum, velut excussam somno, et manifesta vi-
dentem 694
Sic affata Dea est: ** Pars, o Telethusa, mearum,
Pone graves curas; mandataque falle mariti.
Nec dubita, quum te partu Lucina levârit,
Tollere quidquid erit: Dea sum auxiliaris, opem-
Exorata fero; nec te coluisse quereris [que
Ingratum numen.” Monuit, thalamoque recessit.
Læta toro surgit, purasque ad sidera supplex 701
Cressa manus tollens, rata sint sua visa precatur.

693. Somniferi plena reneni; Regii nostri Codices somniferis—venenis. Hujus veneno sopiti homines moriuntur. Testis est Cleopatra, quæ aspidis morsu in somnum soluta expiravit. Propert. III. ix. 53; Lucan. ix. 12. In Isiacis monumentis frequenter aspis occurrit. Valerius Flac. iv. 418. Micyllus et Safftius per serpentem crocodilum intelligunt, cujus morsus (at ille non mordet, sed devorat) insanabilis sit. Imo recte loc. explicant Farnab. et Heins. de aspide, quæ Isiacis in sacris colebatur. Vocatur peregrina, quia Creta, ubi res nunc agitatur, nullas serpentes venenatas habebat. Solin. cap. xi. Ercutitur somuo, cujus somnus repentino strepitu abrumpitur; defluit somnus, si sponte cedit; Tibul. iii. 4.

695. Sic affata Dea.] Brevis est hæc Isidis oratio, et accommodata temporibus Telethusæ moerentis et fluctuantis, utrum mariti mandatis parendum sit,* an affectui materno. Blande eam alloquitur, ostendit, quid faciendum sit, et opem promittit. Mandata falle mariti, falle maritum qui hæc mandavit. Vide ad ver. 120.

698. Tollere, etc.] Terentius, Andr. i. 3. Quidquid peperisset, decreverunt tollere. Tollere hic est educare, non exponere, non interficere. Dea sum auriliaris. Ad id alludit, quod, ut scribit Diodorus, Ægyptii asserunt, Isidem plurimorum inventricem fuisse ad morbos medicamentorum, et medicinæ arti multa contulisse: quam immortalitate quoque potitam gaudere hominum cultu, inque eorum valetudine præcipue versari, quin etiam in somnis palam eis opitulari, quos censuerit dignos.

700. Monuit.] Mox ver. 779. Consilium monitumque tuum est. enim proprie de somniis et Diis somnia mittentibus; vide quæ ad xiii. 216. ex Heinsio dicemus.

701. Purusque—manus.] Non hic intelligenda puritas manuum ea, quam Deo placere sacri et profani scriptores monent, sed puras dicit, ut Burmannus vidit, lotas, quum jam aqua expiêsset somnium. Abluebant autem sie non solum mala, sed etiam bona somnia ; vide Brouckhusium ad Propert. IV. iv. 22. Sed et preces facturi manus lavabant; Virg. Æn. viii. 69. Sic pura vestis passim.

Monere

Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
Expulit, et nata est ignaro femina patri;
Jussit ali mater, puerum mentita; fidemque 705
Res habuit; neque erat facti nisi conscia nutrix.
Vota pater solvit, nomenque imponit avitum :
Iphis avus fuerat: gavisa est nomine mater,
Quod commune foret, nec quemquam falleret illo.

Impercepta pia mendacia fraude latebant.

[ocr errors]

Cultus erat pueri: facies, quam sive puellæ,
Sive dares puero, fieret formosus uterque.
Tertius interea decimo successerat annus;
Quum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen;

Inter Phæstiadas quæ laudatissima formæ

[ocr errors]

Dote fuit virgo, Dictæo nata Teleste.
Par ætas, par forma fuit; primasque magistris
Accepere artes, elementa ætatis, ab isdem.

705. Jussit ali.] Ab initio res bene procedere videbatur, multaque favebant consilio matris, mariti ignorantia, commune nomen, facies ambigua. Sed mox nectitur nodus, quem non nisi Isis solvere poterat. 707. Avitum ex more Græcorum. Commune ; generis cosmmunis, sexui utrique conveniens. Impercepta, non percepta, non cognita ; verbum novum. Pia memdacia, etc. Mendacia latebant, quia fraus illa pia, quum Telethusa et filiolam servare, et jussis Deæ parere cuperet. Sed Capoferr. hunc ver. 710 a monacho, non ab Ovidio profectum putabat. 711. Facies, quam, etc.] Confer viii. 322. Ambiguum talem vultum dixit Horatius, II. Od. v. 24. ubi Jani laudat ingeniosissimum Ausonii epigr. 105: Dum dubitat natura, marem faeeretne puellam, Factus es, o pulcher, paene puella, puer. 714. Quum pater, Iphi.] Apud An

toninum Liberalem nihil de nuptiis et amore, sed mater Latonæ opem implorat, quum filia esset ea ætate, ut sexus latere diutius non posset. Ovidii ratio multo jucundior est, qua primum matris filiæque angor augetur, deinde sub ipsas nuptias fit mutatio. Laudantur, quæ pulchra judicantur. Sic, ii. 480. laudata Jovi oru ; v. 59. laudati vultus. Bene etiam dos de pulchritudine, quam natura puellæ nascenti dotis loco addidit; xi. 302. dotatissima forma. Dictæo Teleste. Cretensi, a monte Dicte in Creta. 718. Artes, elementa.] Durum est, primas artes dicere elementa ætatis, quum elementa literarum dici debeant. Tan. Faber corrigebat, elementaque prima sub iisdem. Elementa prima sane sæpe occurrunt, ut apud Horat. I. Sat. i. et Quintil. Sed accipere artes sub aliquo non est Latinum. Cogitabam, alimenta ætatis, quia literæ alunt adolescentiam, sed

Hinc amor ambarum tetigit rude pectus; et æquum
Vulnus utrique tulit: sed erat fiducia dispar. 720
Conjugii pactæque expectat tempora tædæ,
Quamquevirum putatesse, suum fore credit Ianthe.
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
Hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo.
Vixque tenens lacrimas: “ Quis me manet exitus,"

[merged small][ocr errors]

“ Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novæque
Cura tenet Veneris ? si Di mihi parcere vellent,
Perdere debuerant: si non et perdere vellent,
Naturale malum saltem et de more dedissent.
Nec vaccam vaccæ, nec equas amor urit equarum.
Urit oves aries; sequitur sua femina cervum. 731
Sic et aves coeunt; interque animalia cuncta
Femina femineo correpta cupidine nulla est.
Vellem nulla forem ! ne non tamen omnia Crete

vereor, ut multis hanc conjecturam
probem. Ætas autem interdum de
pueritia dicitur; vide Brouckh. ad
Propert. I. vi. 21.
719. Rude, expers adhuc amoris
propter ætatem morumque simplici-
tatem. Contra Phaedr. II. ii. 3. mu-
lier non rudis, quæ callet artem ama-
toriam. Cæterum mirum est, virginem
virginis amore arsisse. Tangunt pec-
tus, quæ id invadunt, in eo oriuntur,
amor, invidia, cura. Tulit, inflixit.
Æquum ; iv. 62. ex aequo captis arde-
bant mentibus ambo, simili amoris ar-
dore correpti erant ; pars æqua amoris
apud Terent. Eun. I. ii. 12; Noster,
vii. 803. a quales urebant pectora flam-
mae. Sed erat fiducia dispar. Nam
Iphis diffidebat se viri officio fungi
posse ; Ianthe vero contra fidebat se
munera mulieris satis obituram.
728. Perdere, etc.] Hic versus,
quem Heinsius spurium judicat, me

non offendit. Interitum Iphis lenius
malum judicat eo, quo nunc labora-
bat. Itaque non opus est, ut cum
multis MSS. legatur, Parcere debu-
erant, et deinde e conjeetura Capo-
ferrei, si non me perdere tellent.
Quanquam Ovidius interdum senten-
tias subjicere solet, quas suggessit
verbum præcedens, idque ipsum ver-
bum repetere in sententia.
729. Naturale, quod in rerum na-
tura obvenit. Opp, ver. 726. prodi-
giosum, quod contra leges naturæ est.
De more, usitatum.
730. Nec vaccam vacca.] Magni-
tudinem et acerbitatem mali sui de-
clarat, primum per comparationem
tam cum animalibus brutis, quam
cum mulieribus nefariis. Melius ta-
men, puto, hæc comparatio resecta
esset. Nec vaccam, etc. Conf. Amor.
I. x. 27; Art. Amat. ii. 481.
734. Vellem nulla forem.] Mortem

« AnteriorContinua »