Imatges de pàgina
PDF
EPUB

In patriam? superata jacet: sed finge manere;

Proditione mea clausa est mihi: patris ad ora? 115

Quæ tibi donavi: cives odere merentem;

Finitimi exemplum metuunt: obstruximus orbem
Terrarum, nobis ut Crete sola pateret.

Hac quoque si prohibes, et nos, ingrate, relinquis;
Non genetrix Europa tibi, sed inhospita Syrtis,
Armeniæve tigres, Austrove agitata Charybdis.
Nec Jove tu natus, nec mater imagine tauri
Ducta tua est; generis falsa est ea fabula vestri ;
Et merus, et captus nullius amore juvencæ,
Qui te progenuit, taurus fuit. Exige pœnas, 125
Nise pater: gaudete malis modo prodita nostris
Monia: nam fateor, merui; et sum digna perire.
Me tamen ex illis aliquis, quos impia læsi,
Me perimat: cur, qui vicisti crimine nostro,
Insequeris crimen? scelus hoc patriæque, patrique,

Officium tibi sit: te vere conjuge digna est, 131
Quæ torvum ligno decepit adultera taurum;
Discordemque utero fœtum tulit: ecquid ad aures
Perveniunt mea dicta tuas? an inania venti
Verba ferunt; idemque tuas, ingrate, carinas? 135
Jam jam Pasiphaen non est mirabile taurum
Præposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
Me miseram! properare juvat: divulsaque remis
Unda sonat: mecum simul ah! mea terra recedit.
Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: 140
Insequar invitum; puppimque amplexa recurvam,
Perfreta longa trahar." Vix dixerat; insilit undas;

via verbi significatione, notante Bur-
manno. Vide nos ad Plinium, VII.
Ep. xii. 5. Officium, quia sceleri
oppositum est beneficium. Cicero,
ad Her. ii. 17. plura officia, quam
maleficia.

132. Que torvum ligno, etc.] Acer-
bissima exprobratio de horrendo et
nefando Pasiphaes flagitio. Pasiphae
enim, Minois conjux, quum tauro
ureretur, qui vaccam mulieri præfer-
ret, Dædalus fecit vaccam ligneam,
corio inductam, in qua Pasiphae cum
tauro concubuit, ex eoque concubitu
Minotaurum peperit, capite bubulo,
parte inferiore humana; hinc discors
fætus. Apollodorus, III. i. 4; Hy-
ginus, fab. 40. Palæphatus, cap. 2.
fabulam examinat, putatque, hunc
Taurum fuisse formosum adolescen-
tulum, qui, quum Minos genitalibus
aliquando laboraret, officiosum se præ-
stiterit ejus conjugi. Heynius vero
ad Virgilium, Æneid. vi. 26. suspi-
catur, fabulam ex noto Creta, Siciliæ
et Italiæ emblemate ductam, quod
figuram tauri cum capite viri barbati
exhibuerit, sive id patrii fluvii sig-
num fuerit, sive Solis. Discors ad
duplicem Minotauri naturan referen-
dum, pro quo ver. 156. monstrum bi-

forme, et 169. gemina figura. Dis-
cordem autem, quod Heinsius nulla
auctoritate in dissortem mutaverat,
jure restituisse mihi videor: a Lucre-
tio, v. 892. Centauris et Scyllæ dis-
cordia membra tribuuntur; apud Se-
necam, Med. 773. Typhæus discors,
quia corpori humano anguinei pedes
additi. Etiam Sabinus, i. 35. MSS.
omnes, in uno corpore discors Parthe-
nope. Contra dissors foret, alius sor-
tis, naturæ non humanæ.

134. Inania, quæ non audiuntur,
verba, item vota irrita dicuntur ferri
a ventis et tradi ventis: Tibullus,
I. v. 35; III. iv. 96. Et hoc loco
tanto aptius, quia loquitur ad naves,
quæ agebantur a ventis.

139. Mea terra recedit.] Suaviter
ex illusione optica, qua terra recedere
nobis videtur, a qua naves abeunt
celeri cursu. Conf. xi. 466; Æn.

iii. 72.

140. Nil agit, qui propositum suum
non assequitur. Per freta, etc. Vide
ad vii. 67.

142. Undas habent quidem non-
nisi tertius Mediceus et tres alii; sed
insilire, incidere, etc. passim cum
quarto casu: vide Heinsium. Fa-
ciente, etc. Confer iv. 527.

146

Consequiturque rates, faciente Cupidine vires,
Gnosiacæque hæret comes invidiosa carinæ.
Quam pater ut vidit, nam jam pendebat in auras
Et modo factus erat fulvis haliæetos alis,
Ibat, ut hærentem rostro laniaret adunco.
Illa metu puppim dimittit: at aura cadentem
Sustinuisse levis, ne tangeret æquora, visa est.
Pluma fuit: plumis in avem mutata vocatur
Ciris; et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
II. Vota Jovi Minos taurorum corpora centum

145. Quam pater ut vidit, etc.] Nimis festinat; non enim ostendit, cur Nisus sit mutatus. Nempe Jupiter, commotus ejus pietate, necatum in vitam revocavit, mutatoque corpore avem esse jussit, nempe haliæeton, id est, aquilam marinam. Aristoteles, Hist. Ann. ix; Plinius, x. 3. Pendebat in auras, avis erat. vi. 667; xi. 341. In auras exquisitius, quam, in auris; deest enim sublatus in auras, quod additur, vii. 354. Ire sæpe de hostili impetu et incursu.

148. Aura sustinuisse.] Vide ad xi. 341. Plumu, avis plumis velata.

151. Ciris quæ sit, disputatur. Hygino ciris est piscis. Etym. M. Kippi o ixúc. Vide Munkerum ad Hygi

num.

Sed Virgilii Cir. ver. 489. ubi illa metamorphosis eleganter satis describitur, est avis versicolor, crista purpurea in capite, et cruribus rubentibus insignis, vitamque solitariam in locis desertis agens. A tonso capille, ἀπὸ τοῦ κείρειν dicta est ciris. Quæ autem avis intelligenda sit, non liquet. Alius intellexit genus accipitris, alius circum, alius rursus perdicem, alaudam, etc. Noster descriptionem ejus nullam dedit, nec mutationem ipsam more suo diligenter designavit, haud dubie propterea, quia auctor ca minis Ciris illa egregie occupaverat.

150

152-182. Ariadnes corona inter sidera.] Athenienses Minoi quotannis septenos pueros totidemque virgines tributi loco mittere cogebantur devorandos Minotauro, qui servabatur in labyrintho, a Dædalo extructo. Tertia sors quum mitteretur, comitem se obtulit ipse Theseus. Interfecto Minotauro, ope fili, quod ab Ariadna, Minois filia, acceperat, se ex labyrinthi ambagibus evolvit. Ariadnen autem in insula Dia reliquit. Casus, quos ibi passa sit, varie narrantur. Vid. Homer. Od. A. 320; Plutarch. Thes. cap. 15; Hygin. fab. 42 et 43; Apollod. III. i. 4. Hecatomben Minos Jovi offert, cui ob victoriam et felicem reditum sacra fieri solebant. Vota potest ut adjectivum accipi et cum corpora conjungi. Ita ver. 265. votus sanguis; vii. 162. victima vota. Sic vota corpora solvit βραχυλόγως dictum, corpora vota mactat, ut votum solvat. Possis autem et aliter interpretari; vota solvit, quæ quidem erant centum corpora taurorum, id est, tauri, e solenni periphrasi. Corpora habent præstantiores; cæteri, sanguine, quod olim edebatur. Curetis terra antiquitus dicta est Creta a Curetibus. Plinius, iv. 12; Æneid. iii. 131. Spolia, hoc est, vestes et arma hostibus occisis detracta, in templis, regiis aut aliis locis conspi

Solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
Contigit; et spoliis decorata est regia fixis.
Creverat opprobrium generis; foedumque patebat
Matris adulterium, monstri novitate biformis. 156
Destinat hunc Minos thalamis removere pudorem,
Multiplicique domo, cæcisque includere tectis.
Dædalus, ingenio fabræ celeberrimus artis,
Ponit opus; turbatque notas, et lumina flexum 160

cuis affigi solebant; quibus antiquitas venerationem et majestatem augebat: ea consumpta refici non erat mos. Perizon. Animadv. histor. cap. 7.

155. Opprobrium, Minotaurus, qui opprobrio erat (Heroid. iv. 57.) crimen matris, illi generi, jam adoleverat, et dum monstrum illud biforme in regia versans, novitate, inusitata sua forma et natura, omnibus spectaculo erat, patebat quotidie matris adulterium fædum, id est, a natura humana abhorrens. Minos igitur destinat, constituit, vult, hunc pudorem, hoc monstrum, quod ei pudori erat (sic pudor et ix. 577.) removere ab aula sua.

158. Multiplicique domo, etc.] Ingeniosissima descriptio labyrinthi Cretensis, in qua ante oculos habuit Eneidem, v. 588 sqq. Confer et Catullum, lxi. 112; Plinium, xxxvi. 13; Diodorum, i. 61. Struxisse Dædalum hoc ædificium ad exemplar Ægyptiaci illius, sed centesimam tantum ejus partem imitatum esse, quæ itinerum ambages, occursusque et recursus inexplicabiles contineret, crebris foribus inditis ad fallendos occursus, redeundumque in errores eosdem, auctor est Plinius, dicto loco. Sed quum nemo Veterum hoc monumentum ipse viderit, neque Homerus, qui sæpe Cretam laudat, ejus mentionem fecerit, quum denique parum credibile sit, jam antiquissimis temporibus tale tantumque ædificium

esse extructum, non dubito accedere sententiæ Cedreni et Eustathii, quæ confirmata etiam est a Tournefort, Voyage du Levant, tom. i. p. 65: fuisse nempe labyrinthum illum nihil aliud, nisi speluncam subterraneam cum multis ambagibus, in qua ars adjuverit naturam. Confer Goguet, von Urspr. d. Gesetze, tom. ii. p. 185. Domus multiplex. Apollodorus, dicto loco, οἴκημα καμπαῖς πολυπλόκοις πλανῶν τὴν ἔξοδον. Cacis, in quibus nullus prospectus. Virgilius, dicto loco, cæcis parietibus.

159. Dædalus, genere Atheniensis, ex iis unus qui Erechthida vocantur, adeo præclarus fuit architectus, ut et opera quædam miranda effecerit, et statuas quæ aspicere, ambulareque, et spirare videbantur, effinxerit; atque hinc Dadalea vocant Græci opera avróμara: hoc est, quæ sponte sua moventur, aut vocem edunt. Fabra ars, architectura. Ingenio artis, iis, quæ ingeniose invenit in ea arte. Similiter prope Plinius, panegyr. xlix. 7. ingenia canarum, ubi vide notas. Turbat notas, scilicet viarum, confundit eas, non suas cuique dat notas, sed omnibus easdem. Hinc dignosci non poterant. Virgilius, dicto loco: qua signa sequendi Falleret indeprensus et irremeabilis error. Flexum poetice, quia ipsi anfractus, ambages, flexi. Virgilius: ipse dolos tecti ambagesque resolvit.

Ducit in errorem variarum ambage viarum.
Non secus ac liquidus Phrygiis Mæandros in arvis
Ludit; et ambiguo lapsu refluitque fluitque;
Occurrensque sibi venturas aspicit undas;

Et nunc ad fontes, nunc in mare versus apertum,
Incertas exercet aquas: ita Dædalus implet 166
Innumeras errore vias; vixque ipse reverti
Ad limen potuit: tanta est fallacia tecti!
Quo postquam tauri geminam juvenisque figuram

162. Liquidus Phrygiis, etc.] Prior Twisdenii liquidos Phrygius M. in arcus; id est, arcuata curvamina, quod placet Heinsio. De Maandri lusibus vide ad ii. 246; et confer. Seneca, Herc. fur. 683; Phoen. 605; Silius, vii. 139. Seneca, priore loco: Qualis incertis vagus Mæander undis errat, ludit et cedit sibi, Instatque dubius, litus an fontem petat. Ambiguo lapsu; illud ambiguum explicat Seneca, dubium, litus an fontem petat. Mox eodem sensu, incerta aquæ. Refuitque fluitque, pro fluitque refluitque, ut versu 536. refoventque foventque; ii. 409. redit itque.

166. Exercet, fatigat, ut Virgil. Georg. iii. 529. exercita cursu Alumina: supra, i. 582. fessæ erroribus undæ. Hoc loco tanto aptius, quia per tot ambages decurrunt. Implet, etc. ita format vias, ut eas ingressi ubique errare cogantur. Verbo implere inest notio multitudinis. Tibullus, I. iv. 69. ter centenas erroribus expleat urbes. Tecti; Gronov. conji

cit texti.

169. Quo postquam, etc.] Noster Art. Amat. ii. 23: Dædalus ut clausit conceptum crimine matris Semibovemque virum semivirumque bovem. Philochorus scripserat, labyrinthum fuisse custodiam, in qua servarentur pueri Athenienses, ut præmii loco tribuerentur iis, qui victoriam depor

[blocks in formation]

Novenis

victorum principem fuisse Taurum
quendam, hominem crudelem, qui
duriter satis habuerit pueros illos.
Vid. Plutarch. d. 1. Geminam, ut ii.
630. Sors, sorte electi pueri puellæ-
que; Plutarchus, in Theseo, 17. Vir-
gilius, Æneid. vi. 22. stat ductis sorti-
bus urna, ubi hæc ipsa res in valvis
templi expressa describitur. Ea de-
muit, ex iis unus interfecit, quo sensu
domare, et i. 312; ix. 98.
annis repetita Glareanus interpreta-
tur de vigesimo septimo anno; Re-
gius, post novem annos, quia poetæ
distributivis utuntur pro cardinalibus.
Quotannis talem sortem esse missam
in Cretam, plurimi auctores tradunt.
Plutarchus, loco cit. 15. e consensu
scriptorum tradit, foedus iniisse At-
ticos, ut δι' ἐννέα ἐτῶν, per novem
annos, tributum mitterent; et, cap.
17. hanc tertiam sortem vocat rpírov
daopóv. Nullis iterata, ad quam
nemo rediit. lb. 375: Ut qui tecta,
novi formam celantia monstri, Intrá-
runt cæca non redeunda domus. Male
Heinsius defendit nulli superata, quod
a Spirensi acceperat ; etenim supera-
tur janua etiam ab iis qui intrant.
Neapolitanus quoque et Mediceus se-
cundus, superata. Regii nostri, ite-
rata. Videatur insuper Bentleius ad
Horatium, I. Od. xxxiv. 5. Filo re-
lecto. Hygin. 42. licium revolvendo

« AnteriorContinua »