Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Non exploratis implevi lintea ventis.

Auferor in scopulos igitur, submersaque toto
Obruor Oceano; neque habent mea vela recursus.
Quid? quod et ominibus certis prohibebar amori
Indulgere meo, tum quum mihi ferre jubenti 595
Excidit, et fecit spes nostras cera caducas?
Nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,
Sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat,
Signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
Et tamen ipsa loqui, nec me committere ceræ 600
Debueram, præsensque meos aperire furores.
Vidisset lacrimas; vultus vidisset amantis :
Plura loqui poteram, quam quæ cepere tabellæ.
Invito potui circumdare brachia collo ;
Amplectique pedes, affusaque poscere vitam: 605
Et, si rejicerer, potui moritura videri.

Omnia fecissem; quorum si singula duram
Flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
Forsitan et missi sit quædam culpa ministri.

592. Auferor, etc.] Amor. II. iv. 8: Auferor, ut rapida concita puppis aqua.

594. Quid? quod et ominibus, etc.] Ex more superstitiosorum hominum hæc dicta, qui, ubi adversi aliquid iis accidit, id inde repetunt, quod ominibus non paruerint; Virgilius Ecl. i. 16. Certa omina et signa (vide in finem notæ) sunt perspicua, et opp. obscuris, quæ dubites an ominis vim habeant. Virgilius, Georg. i. 229. haud obscura signa. Fecit, etc. Cera caduca portendit, spem quoque meam esse caducam, id est, vanam; Caduce preces, i. Fast. 181. Sed potius mutanda dies bene ad amoris ardentissimi veritatem repetitum, quum non sustineret totam voluntatem, totum

consilium, abjicere. Monere proprie de ominibus, auguriis, etc. Male sana, insana; Virgilius si mens non lava fuisset.

600. Et tamen ipsa loqui, etc.] Coram melius, quam literis, fratrem vicissem. Ipsa coram, opp. literis. Me cum vi dictum, id, unde salus mea pendet. Etiam committere verb. delectum. Jam singula enarrat, quibus præsens fratris animum vel mollem movere, vel durum vincere et cogere tentâsset. Sunt autem illa amantium, dolentium, persuadentium, supplicum, desperantium. Affusum sive advolutum amplecti pedes aut adhærere genibus etiam Romæ frequens supplicantium mos; Plinius, IX. Ep.

xxi. 1.

Non adiit apte; non legit idonea, credo, [tem:
Tempora; nec petiit horamque animumque vacan-
Hæc nocuere mihi: neque enim de tigride natus ;
Nec rigidas silices, solidumve in pectore ferrum,
Aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leænæ.
Vincetur: repetendus erit; nec tædia cœpti 615
Ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
Nam primum, si facta mihi revocare liceret, [est.
Non cœpisse fuit: cœpta expugnare, secundum
Quippe nec ille potest, ut jam mea vota relinquam,
Non tamen ausorum semper memor esse meorum.
Et, quia desierim, leviter voluisse videbor; 621
Aut etiam tentâsse illum, insidiisque petisse.
Vel certe non hoc, qui plurimus ussit et urit
Pectora nostra, Deo, sed victa libidine credar.
Denique jam nequeo nil commisisse nefandum. 625
Et scripsi, et petii; temerata est nostra voluntas.

610. Non adiit, etc.] Idem rursus ter dixit; nam adire apte, legere idonea tempora (vide ad ver. 571.) et petere horam vacantem eodem redeunt. Sed confusæ menti convenit talis tautologia. Hora animusque vucans, hora, ubi animus vacat laboribus. Heinsius malit non petiit-vacantes.

612. Hæc non modo ad proxime antecedentia, sed et ad superiora referendum. Nisi culpa aut mea aut missi ministri esset, si rem aliter tractâssem, victus esset frater; neque enim de tigride, etc. Hinc commode eo defertur, ut rem denuo tentare cupiat. Verbis autem illis de tigride natus, etc. solenne poetis animum durissimum describere; vide ad vii. 32.

615. Vincetur, etc.] Novum periculum facere vult. Repetendus, denuo tentandus. Confer Horatium, Sat. I. ix. 55 sqq. Tadia capiam, pro

Laudat

vulgari, tædia capient me.
Burm. Corn. Nep. apud Gellium, vii.
18. Ut tædium vitæ ceperint. Dictum
ergo est ut gaudia capere, et apud Cic.
Quint. 31. capere misericordiam, mi-
sereri. Librarii hoc loco hæsere in
hac formula. Notatur autem h. 1.
tristis sors ejus, qui e turpissimorura
criminum infamia se expedire nescit,
nisi novis sceleribus perpetrandis.

617. Facta revocare, facta infecta reddere. Capta; Regii nostri captum. Capta expugnare, cœpta perficere. Fatetur Burmannus se ignorare hujus locutionis exemplum. Comparare possis ex xiv. 21. expugnax herba, efficax. Ut jam, etc. quod si etiam nunc a votis meis absistam.

621. Leviter, non summo furore correptam, quod excusatius. Majorem etiam veniam merentur, qui a Deo incitati, quam qui libidine victi amant.

Ut nihil adjiciam, non possum innoxia dici. [vum.
Quod superest, multum est in vota; in crimina par-
Dixit; et, incertæ tanta est discordia mentis!
Quum pigeat tentâsse, libet tentare; modumque
Exit, et infelix committit sæpe repelli.
Mox ubi finis abest, patriam fugit ille, nefasque;
Inque peregrina ponit nova monia terra.
Tum vero mostam tota Miletida mente

631

640

Defecisse ferunt: tum vero a pectore vestem 635
Deripuit, planxitque suos furibunda lacertos:
Jamque palam est demens, inconcessamque fatetur
Spem Veneris, sine qua patriam, invisosque penates
Deserit, et profugi sequitur vestigia fratris.
Utque tuo motæ, proles Semeleïa, thyrso
Ismariæ celebrant repetita triennia Bacchæ ;
Byblida non aliter latos ululâsse per agros
Bubasides videre nurus: quibus illa relictis
Caras, et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
Jam Cragon, et Lymiren, Xanthique reliquerat

undas,

629. Incerta, dubia, fluctuans. Exit, excedit. Committit repelli, commissis suis facit, ut repellatur sive rejiciatur.

632. Mox ubi finis abest.] Deinde quum nullus finis datur Byblidos flagitio, Caunus patriam relinquit. In peregrina terra, in Caria, condidit Caunum urbem in valle, cujus Noster ver. 663. meminit, unde eam Q. Calaber, viii. 79. Koiληy vocat, atque etiam lacum aquæ limpidæ in illa valle memorat. Deficere mente, amentem fieri. Inconcessum spem exquisitius esse puto, quam, quod Heinsius volebat, inconcessa Veneris.

640. Utque tuo mota, etc.] Solenne poetis, furentes cum mulieribus bac

645

chantibus comparare, iv. 520 sqq. Triennia, sacra Thebanorum trieterica in honorem Bacchi, de quibus, III. fab, ult. Illud ipsum nomen trieterica librarii h. 1. substituere voluerunt, sed veram ejus formam reperire non potuerunt. Repetita dicuntur sacra, quæ statis temporibus celebranBubasus, Cariæ regio, Plin. v. 29. et urbs, Sthephan. Byz. BúßeGoog (etiam Plinius, Bubassus) Tóλig Kaρίας. Nurus, mulieres. Leleges, Asiæ minoris incolæ, Caribus vicini, Vid. Strabo, lib. xiii.

tur.

645. Cragus, mons Lycia, Plin. v. 27. promontorium dicitur. Lymire, fluvius et oppidum Lycia. De Chimæra vide ad vi. 339: quum autem et

649

Quoque Chimæra jugo mediis in partibus ignem,
Pectus et ora leæ, caudam serpentis habebat.
Deficiunt silvæ; quum tu lassata sequendo
Procidis, et, dura positis tellure capillis,
Bybli, jaces, frondesque tuo premis ore caducas.
Sæpe etiam Nymphæ teneris Lelegeïdes ulnis
Tollere conantur; sæpe, ut moderetur amori,
Præcipiunt, surdæque adhibent solatia menti.
Muta jacet; viridesque suis terit unguibus herbas
Byblis; et humectat lacrimarum gramina rivo. 655
Naïdas his venam, quæ nunquam arescere posset,
Supposuisse ferunt: quid enim dare majus habe-
Protinus, ut secto picea de cortice guttæ, [bant ?

corpus habuisse dicatur capræ et ignem vomuisse, quæritur, utrum h. 1. ignem ad hircum præferendum sit : nam MSS trahunt utroque. Regii nostri, ignem. Heinsius recepit ignem, quia Chimæra vocatur πῦρ πνέουσα, ignifera et ignea. Verum hoc non satis est ad defendendam illam lectionem; nam etiam μέσση χιμαιρα νοcatur ab Homero, Il. Z. 155; Hesiodo. Theog. 322. Ignem vero non e mediis partibus, sed e faucibus vomuit. Favet tamen r ignem alius locus, IV. Trist. vii. 14. ubi Chimæram, A truce, quæ flammis separat angue leam. Cæterum Chimæram montem Lyciæ fuisse perhibent, quem summum leones, medium capræ, imum dracones tenuerint. Vide Servium ad Virg. Æneid. vi. 288. Lea, i. q. leana. Vide Munkerum ad Hygini fabulam 185.

648. Deficiunt silvæ; Bersmannus conjicit destituunt ; male: jam v. 463, de Cerere, quærenti defuit orbis. Procidis comprobat Heinsius exemplis. Sed et vulgatum concidis bene se habet: dicitur enim de iis, qui vel morientes vel animo linquentes cadunt. Atque ita et Lactant. legit, ut ex Arg.

apparet. Regii nostri, concidis. Frondes caducas, folia, quæ deciderunt: sed vi. 396. lacrime caduca, quæ decidunt. Virgilius, Æn. x. 622. juvenis caducus, casurus. Sueton. Galb. 17. caducum auspicium, casum denuntians.

653. Adhibent solatia, ut, iii. 376. adhibere preces; et apud Tibullum, III. iv. 75. adhibere querelas.

655. Humectat, etc.] Virg. Æn. i. 465. humectat flumine vultum, ubi Heynius monet, humectare esse exquisite pro irrigare, et habere vim mitigandi ideam fluminis.

656. Naidas his venam, etc.] In scaturiginem perennem mutant istas lacrimas. Habebant, poterant; Horat. I. Ep. xvi. 23. An melius quis habet suadere?

658. Picea plurimum fundit resinæ, eaque tota est perfusa; Plinius, xvi. 10. Bitumen in Babyloniorum potissimum finibus e terra æstuabat; Justin. I. ii. 7. Gravida, quatenus e sinu aut utero suo fundit bitumen. Consistere proprie de fluviis glacie astrictis.

660

Utve tenax gravida manat tellure bitumen;
Utve sub adventum spirantis lene Favoni
Sole remollescit, quæ frigore constitit unda,
Sic lacrimis consumpta suis Phœbeïa Byblis
Vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
Nomen habet dominæ; nigraque sub ilice manat.
IX. Fama novi centum Cretæas forsitan urbes
Implêsset monstri; si non miracula nuper
Iphide mutata Crete propiora tulisset.

666

Proxima Gnosiaco nam quondam Phæstia regno Progenuit tellus, ignoto nomine Ligdum,

663. Vertitur in fontem.] Noster A. A. tradit, eam laqueo vitam finiisse. Nec aliter Conon. narrat, 2. et Parthen. Erot. xi: Antoninus Liberalis autem, 30. auctor est, eam in Hamadryadem esse a Nymphis mutatam, quum se voluisset e scopulo præcipitem dare, et fontem e saxo manantem dictum δάκρυον Βίβλιδος. Burmannus suspicatur, eam suspendisse se ad ilicem et inde delicuisse in fontem. Fuerunt baud dubiæ variæ de ea re traditiones. Nomen domina, Byblis fons passim commemoratur. Nigra a nigricante virore. Sic et Virg. Ecl. vi. 55. Cul. 138. ilicis et nigra species. De illo fonte et valle vide ad ver. 633.

665-796. Iphis quum Ianthen uxorem ducere vellet, Isidis auxilio e virgine mutatur in puerum. Hac ex Nicandro refert Anton. Lib. cap. 17. Iphis ibi vocatur Leucippus. Reliquas varietates suis locis videbimus. Fabula superiore nefandum amorem retulit, nunc subjungit prodigiosum.

665. Fama novi.] Viam sibi munit ad fabulam seq. Cretaas, nempe quia Cauni pater inde oriundus, ver. 443. E Creta profectus nos eo reducit. De centum Cretæ urbibus vide ad vii. 481. Monstrum et miraculum, miræ corpo

rum transformationes, ut ii. 367. Tulisset. Plin. VIII. Ep. xx. 2. de miraculis naturæ, quæ si tulisset Achaia.

668. Phastos, (Plin. iv. s. 20. Phas tum) urbs et regio insula Creta. Sed Gnosus multo celebrior Phæsto. Ligdus apud Antonin. Lamprus vocatur, et uxor, quæ Nostro Telethusa est, Galatea. Monet Heinsius posse et Lygdum scribi; nam et λίγδος et Aúydog Græca esse. Idem malit cum paucis MSS ignotum, sine causa. In argum. Lactantii, Ed. Colon. Lyctus, ut et Ald. h. 1. Hujus nominis urbs in Creta. Ignoto nomine, nec clarum rebus gestis, nec nobili genere natum. Utroque modo dicitur nomen, et de fama et de generis nobilitate. Virgilius, Æneid. ix. 343. Multam sine nomine plebem. Ignotus autem passim pro ignobili et obscuro. Census, divitiæ, ut iii. 588. In illo, illius. Nobilitate, jocose dictum. Male igitur auctor Argumenti generosam ei stirpem tribuit. Hac ejus notatione autem et viri decretum illustratur et auxilium ei latum. In vita hominum fides in primis spectatur, fundamentum, aut, secundum Horat. I. Od. xxiv. 6. soror justitiæ.

« AnteriorContinua »