Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
Incipit, et dubitat; scribit, damnatque tabellas ;
Et notat, et delet; mutat, culpatque, probatque;
Inque vicem sumptas ponit, positasque resumit.
Quid velit, ignorat: quidquid factura videtur, 525
Displicet: in vultu est audacia mixta pudori.
Scripta Soror fuerat; visum est delere Sororem,
Verbaque correctis incidere talia ceris:
“ Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
Hanc tibi mittit amans: pudet ah, pudet edere no-
men!

530 Et si quid cupiam quæris, sine nomine vellem Posset agi mea causa meo; nec cognita Byblis Ante forem, quam spes votorum certa fuisset. Esse quidem læsi poterant tibi pectoris index, Et color, et macies, et vultus, et humida sæpe 535 Lumina, nec causa suspiria mota patenti, versus proximus docet. Notare; notas, bene igitur ver, 526. in vultu audacia literas exarare: III. Pont. ii. 90. mixta pudori est. scriptas erarat illa notas; Heroid. i. 533. Quam spes, etc. quam compos 62. digitis charta notata meis ; Euripi facta essem votorum et spei meæ. des, Iphig. Aul. ver. 34, sq. Ypapeis 534. Esse quidem læsi, etc.) Dili-και ταυτά γράμματα συγχείς : hunc genter colligit lasi, vulnerati Cupi. poetam Noster expressit.

dinis telis, pectoris indicia. Confer 524. Sumptas ponit melius, quam, Heroid. xi. 27. Color, nempe pallisumit et ponit: uno membro duo dixit. dus; Art. Amat. i. 129. Palleat omnis Confer viii. 474. In tali fluctuatione amans: hic est color aptus amanti; etiam vultus, animi index, notandus

paulo post, Arguat et macies animum ;

Claudian. Nupt. Honorii, 80. gratus 528. Accommodate ad consilium amantum Pallor. Suspiria ; hinc sussuum cicumloquitur formulam solen pirare in aliqua, lib. i. Fast. 417; nem ; Byblis salutem dicit Cauno suo. absentes suspirat amores ; Tibul. I. vi. Similiter Heroid. iv. I. Phædra Hip 35. ubi vid. Hegnius. Mota non mopolyto, Qua, nisi tu dederis, caritura vendum ; ita mota ira, excitata, viii. est ipsa, salutem Mittit, etc. quæ verba 355 ; et sæpius, moti dolores, ii. 778; in 3 MSS. sic leguntur, ut in nostro mota insania, iii. 536. Nec causa paloco. Principium literarum harum tenti, quum tacita sedens, aut inter pudoris signa habet; non enim di sermones non tristes suspirarem. Sosertis verbis, sed ambagibus significat, roria oscula etiam supra, iv. 334. Conquid velit; sed mox audacia crescit; fer ii. 431.

erat.

Et crebri amplexus, et quæ, si forte notâsti,
Oscula sentiri non esse sororia possent:
Ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,
Quamvis intus erat furor igneus, omnia feci, 540
Sunt mihi Dî testes, ut tandem sanior essem :
Pugnavique diu violenta Cupidinis arma
Effugere infelix ; et plus, quam ferre puellam
Posse putes, ego dura tuli: superata fateri
Cogor, opemque tuam timidis exposcere votis. 545
Tu servare potes, tu perdere solus amantem.
Elige, utrum facias : non hoc inimica precatur:
Sed quæ, quum tibi sit junctissima, junctior esse
Expetit, et vinclo tecum propiore ligari. 549
Jura senes nôrint; et quid liceatque, nefasque,
Fasque sit, inquirant, legumque examina servent:
Conveniens Venus est annis temeraria nostris.
Quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
Credimus, et sequimur magnorum exempla Deo-

554

rum.

539. Ipsa tamen, quamvis, etc.] Argumentis, quibus poterat, gravissimis utitur ad commiserationem faciendam, fratrisque animum flectendum. Habebam; Burmannus conjicit alebam, quanquam nec alterum damnat: immo e phrasi habere vulnus explicandam monet formulam habet! Deos ipsos testatur, se omnia fecisse, et diu pugnâsse, ut tandem sanior esset, seque adeo duram (id est, confirmato animo et fortiter) plus tulisse, quam puellæ infirmiorem ætatem et sexum ferre putes, sed se post hanc tantam et diuturnam pugnam tandem supera

ve

550. Liceat per leges, nefas per naturam : Cic. pro Mil. 16. quod aut per naturam fas esset, aut per leges liceret. Etamina servent, examinent, perstent examinare leges, ut servare judicium silum, in eo perseverare ; Burmannus tamen mallet versent, quod melius responderet to inquirant, et

sare examina dictum esse, ut versare eremplaria græca apud Horatium, Art. Poet. 268. At aliud est versare eremplaria, aliud eramina. Temeraria, legibus et natura prohibita. Quid liceat, etc. Vulgaris juventutis peccantis excusatio. Sequimur exempla Deorum, ut Chærea apud Terentium Eun. Ill. v. 36 sqq. Exempla Saturni, Jovis, Oceani, qui suas habuere

tem esse.

549. Propiore ligari ; Vossianus propiøre teneri. Hoc verbum sane et de vinculo et de amantibus dicitur ; sed quoniam tecum additur, ligari verum est.

sorores.

Nec nos aut durus pater, aut reverentia famæ,
Aut timor impedient; tantum absit causa timendi.
Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus.
Est mihi libertas tecum secreta loquendi, 558
Et damus amplexus, et jungimus oscula coram.
Quantum est, quod desit! miserere fatentis amorem,
Et non fassuræ, nisi cogeret ultimus ardor:
Neve merere, meo subscribi causa sepulcro.”
Talia nequicquam perarantem plena reliquit (hæsit.
Cera manum, summusque in margine versus ad-
Protinus impressa signat sua crimina gemma, 565
Quam tinxit lacrimis : linguam defecerat humor :
Deque suis unum famulis pudibunda vocavit ;

555. Durus, severus, severe curans mores liberorum: Horatius, I. Epist. i. 23. quos dura premit custodia matrum. Opponitur facilis pater. Reverentia, cura. Causa timendi fuisset, si aut palam aut immodeste se amâssent. Dulcia furta e Virgilio, Georg. iv. 346; suaves amores, quibus amantes clam fruuntur. Ii fraterno sub nomine teguntur, quum sub specie fraternæ et sororiæ pietatis celantur.

560. Desit; Heinsius conjicit defit. Regii nostri desit. Quantum est, quod desit ; ac si diceret, parum admodum deest ad explendum amorem nostrum. Neve merere, etc. Noli committere, ut tu causa mortis meæ subscribaris in monumento meo. Hic versus suspectus erat Heinsio. Retinendum eum recte censet Gronovius, quia in titulis sepulcralibus elogio causa mortis addi solebat. Vide Kirchmann. de Fun. Rom. iii. 20. Exemplum talis inscriptionis est apud Tibullum, III. ii. 29 sq. ubi confer Brouck. Etiam Heroid. ii. 155. Inscribere meo causa invidiosa sepulcro. Et magnam vim habere hæc debebant apud fratris animum. Itaque et alibi sic alter amantium mo.

vere conatur alterum, ut Heroid. xviii. 200.

563. Perarantem.] Properanten, quod habent MSS. tres, posset quidem e versu 586. defendi, sed et al. terum bene se habet ; nam et arare de properante scriptore dicitur eoque, qui tabula cerata utitur. Etiam Amor. I. xi. 7. pro, ad dominum peraratas mane tabellas perfer: edit. prima habet properatas. Tabula plena literarum reliquit manum ; ingeniose, non suffecit scribenti, adeo, ut summus, ultimus, versus margini allinendus esset. Etiam Apostolo Paulo (ut hoc obiter addam) id accidisse arbitror, quum priorem ad Timoth. epistolam scriberet, ut, deficiente cera, verba unréti vòporitel, etc. in margine appingenda essent, unde eo ipso loco, sed importune, textui illata sunt.

565. Crimina ; nonnulli, approbante Heinsio, carmina. Sua carmina, literas, quæ habebant sua crimina: sic vi. 131. cælestia crimina. Gemme signando usurpatæ, postquam scalpi cæperunt. Tibul. I. vi. 25. gemme signumve, id est, signum in gemma. Gemmæ autem tingui linguæ humore

Et pavidum blandita; “ Fer has, fidissime, nostro," Dixit, et adjecit longo post tempore,

fratri.” Quum daret, elapsæ manibus cecidere tabellæ. 570 Omine turbata est; misit tamen: apta minister Tempora nactus adit, traditque latentia verba. Attonitus subita juvenis Mæandrius ira, Projicit acceptas, lecta sibi parte, tabellas; Vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri ; “Dum licet, o vetitæ scelerate libidinis auctor, 576 Effuge,” ait; ' qui, si nostrum tua fata pudorem Non traherent secum, pænas mihi morte dedisses."

solebant, ne retinerentur a cera tenace. Amor. II. xv. 15 sqq. Regii nostri, pro linguam, dant lingua.

568. Pavidum blandita ; vulgo paulum blandita : sed bene pavidum (quod habent Regii nostri) e MSS. plurimis revocavit Heinsius. Ex primit enim ingenium heræ, quæ non blandita fuisset famulo, nisi pavida fuisset. Pavidum, pavidæ. Blanditiæ sunt in fidissime, et in vultu, quo hæc pronuntiavit.

Confer. Terent. Ad. V. v. 4. et Noster, xiv. 705. Fidus honestius voc. est, quam fidelis. Fidus enim amicus est, fidelis servus. Vide Donat. ad Terent. Andr. iii. I, 2; Phormp. I. ii. 26. Et adjecit, etc. non tam propterea, quia fratris nomen ei odiosum (potuisset enim ambigue uti hoc nomine, quandoquidem et amatores et concubini fratres vocabantur. Martial. ii. 4 ; x. 64 ; Tibul. III. i. 23.) quam propter perturbationem animi. Longo post tempore, ut Virg. Ecl. i. 30. post tanto, Georg. ni. 476. ubi vide Burmannum. Etiam h. 1. vulgo post longo. Elapsa cecidere pro, elapsæ sunt.

Facile eas pavor excutere potuit e manibus. Sed talia superstitio in ominibus ponebat. Elapsa cecidere. Pariter Virg. Æn. vi. 310. Lapsa cadunt folia.

VOL. IV.

571. Apta, et ver. 610. idonea tempora, sunt opportuna rei agendæ ; Græce eúvatpią. Nugator Horat. simpliciter, Tempora quarum, lib. I. Sat. ix. 58. Ea minister noster nactus, forte fortuna tali tempore adiit. Nancisci enim ea dicimur, quæ nobis casu eveniunt.

573. Attonitus, furens. Subita enim ira in furorem rapit homines, ut parum curent, quid dicant agantve. Juvenis Maandrius ; Caunus Mæandri nepos. Non sine causa juvenis vocatur ;juvenes enim sunt οξύθυμοι και οίοι ακολουθείν τη ορμή. Aristot. Rhet. ii. 12. Lecta sibi parte ; Heinsius malebat lecta vix parte, quod improbat Burmannus quia vix sequitur.

576. Dum licet, o vetite, etc.) Verissime imitatur sermonem eorum, quorum ira erumpit in famulos : auctor, nuntius : traherent secum, sibi adjunctum haberent; Fast. iv. 662. Nor venit, et secum somnia nigra trahit. Pudorem nostrum, rem, quæ nobis pudori est. Si morte affecisset famulum, causa etiam mortis, quam tegere debebat Caunus, divulgata esset. Plusquam perf. dedisses bene convenit irato animo.

Q

Ille fugit pavidus, dominæque ferocia Cauni
Dicta refert : palles audita, Bybli, repulsa; 580
Et pavet obsessum glaciali frigore pectus.
Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores;
Linguaque vix tales icto dedit aere voces :
“ Et merito : quid enim temeraria vulneris hujus
Indicium feci ? quid, quæ celanda fuerunt, 585
Tam cito commisi properatis verba tabellis ?
Ante erat ambiguis animi sententia dictis
Prætentanda mihi: ne non sequeretur euntem,
Parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
Debueram, tutoque mari decurrere; quæ nunc 590

[blocks in formation]

581. Et pavet obsessum, etc.) Summam animi perturbationem exprimit. Ea enim facit, ut vitalis calor cum sanguine exteriores corporis partes relinquat. Vide Gellium, xix. 6. Hinc pallor trepidantium ; Frigidius glacie pectus, Heroid. i. 22 ; Statius Theb. x. 617. corda metu glaciante ; Lucan. vii. 339. stut corde gelato Attonitus.

583. Icto.] Neapolitanus et duo alii, secto: icto, moto; iii. 706. ictus ululatibus æther ; iv. 124. de aqua, ictibus uera rumpit ; Claudianus in Rufin. i. 130. ululatu æthera rupit. Burmannus hoc ex arguta Stoicorum sententia dictum putabat, qui vocem ictum aera esse contenderint. Sed nil aliud est, nisi quod alibi occurrit, voces effundere in aera.

584. Et merito.] Incipit abrupte, ut vi. 687. Nempe postquam multa secum cogitaverat de repulsa, quam tulerat, dolor in hæc verba erumpit, Et merito. Quum res non successit ex animi sententia, singula, quæ fecimus, retractare solemus animo; et incerti, mox in hoc, mox in illo causas spei frustratæ quærimus. Idem nunc facit Byblis ; sed justo longior est hæc retractatio, quæ pertinet usque ad

588. Prætentanda, ante manifestam declarationem experienda : pratentare etiam, viji. 7. Jam conatus suos cum navigatione comparat, in eaque metaphora diu persistit. Sed vix dolenti animo convenit talis allegoria. Sensus autem ejus facile potest a quovis lectore reperiri. Lascivior ali. quanto est Ovidius, inquit Fabius, Instit. Orat. X. 2. et nimius amator ingenii sui ; et mox: Ovidii Medea videtur mihi ostendere quantum vir ille prestare potuerit, si ingenio suo temperare quam indulgere maluisset. Et hic sane fatendum est lascivire ipsius ingenium, nactum scilicet materiam sequacem et genio suo affinem. Ne non sequeretur euntem, ut secundaret cursum meum : euntem, navigantem. A sequendo ventus secundus dictus. Notare, observare. Decurritur proprie in stadio ad calcem, sed inde hoc vocabulum ad navigationem translatum,

« AnteriorContinua »