Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ora reformatus primos Iolaus in annos.
Hoc illi dederat Junonia muneris Hebe,
Victa viri precibus: quæ quum jurare pararet
Dona tributuram posthac se talia nulli,

400

Non est passa Themis: "nam jam discordia Theba Bella movent," dixit;

Jove vinci

400. Hebe, juventutis Dea, nupserat Herculi in cœlum recepto.

404. Discordia Theba bella movent, etc. usque ad finem fabulæ. Bella movent; unus Vossianus habet manent ; inde Heinsius etiam Thebas malebat : sine causa; Virgilius enim, Georg. i. 405. movet Euphrates bellum. Regii nostri, movent. Et paulo post deflentque in vulnere. Cæsura non obstat, cur non præferatur ibunt; hujus exempla non desunt apud Nostrum: lib. vii. 61. Et Dis cara ferar, et vertice sidera tangam; 644. querorque In superis opis esse nihil; at in ædibus, etc. Subductaque; Burmannus dedit seductaque; sed et suadet diducta, aut cum uno Ambrosiano divisa. Vulgatum dictum ut apud Virgil. Æneid. iii. 565. subducta ad manes imos desidimus unda. Ab Jove Callirhoe natis infantibus annos. Post hunc versum olim edebatur, puncto rejecto, Addat: neve necem sinat esse ultoris inultam. Hæc Heinsius delevit, quia non comparebant in primo Vaticano, et in uno suo margini tantum ascripta erant: quæ causa tollendi mihi non satis gravis esse videtur, et habent illa partem fabulæ. Sublato hoc versu de quo agitur, sensus hæret certe; et si non Heinsius, quandoque quidem audacior, gravissimus vir tamen, delevisset, hunc reponere non dubitaremus. Nunc ad disquisitionem qua Gierig hanc fabulæ partem illustravit.

Vaticinium Themidis, sed, ut solent vaticinia esse, subobscurum, de bello

66

Capaneusque nisi ab

404

Thebano, de quo et ipso, quippe celeberrimo, admiscere aliquid voluit. Eteocles et Polynices, ambo Edipodis filii, incluso cubiculi tenebris patre, de regno administrando sic convenerant, ut ei per annuas vices præessent. Anno peracto, Eteocles cedere noluit fratri. Is vero adjutus ab Adrasto, Argivorum rege, cujus filiam duxerat, nobile illud bellum septem heroum ad Thebas, τῶν ἑπτὰ ἐπὶ θήβαις, suscepit. Quum urbs non statim capi posset, regii fratres singulari certamine decertant, in quo Polynices cadit, Eteocles autem dum spirantem adhuc fratrem spoliat, ab eo gladio transfigitur. Sic ibant in vulnera, quod dictum est, ut ire in arma, in bella. Laudat Heinsius fratres alterna in vulnera læto Marte ruent, Statii, Thebaid. viii. 70. Sic Manilius, Astronom. iv. 84. Mutuaque armati coeunt in vulnera fratres (falso Gierig dixerat ver. 173.) Atque hoc est argumentum Phoeniss. Euripidis. In istis heroibus erat Capanens, Hipponoi filius, Argivus, qui quum contra Jovis voluntatem Thebas se capturum dixisset, murum ascendens fulmine percussus est, Hyginus, fab. 68; Vegetius, iv. 21; Servius ad Æn. i. 28. In iis erat etiam Amphiaraus vates, qui quum sciret, se periturum ad Thebas, atque seducta scil. subducta (vide varias lectiones, initio notæ) tellure suos manes vivus vidisset, noluit interesse bello isti. Persuasus tandem ab Eriphyla uxore, quam Polynices monili aureo corruperat, pro

Haud poterit, ibuntque pares in vulnera fratres;
Subductaque suos manes tellure videbit
Vivus adhuc vates; ultusque parente parentem
Natus, erit facto pius et sceleratus eodem:
Attonitusque malis, exul mentisque domusque,

fectus quidem est, sed Alcmæoni filio simul mandavit, ne mortem suam inultam sineret: id quod etiam factum est; namque natus ultus est parentem, patrem, parente, matre occisa, unde Alemæon in matricidis numeratur. Sic facto eodem pius, patrem ulciscens, et sceleratus, matrem interimens. Cic. pro Rosc. Am. 24: "Videtisne, quos nobis poetæ tradiderunt, patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, quum præsertim Deorum immortalium jussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiæ, neque consistere usquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt ?" Quod idem et Alcmæoni accidit: namque magnitudine sceleris perterrefactus, attonitus malis, insania correptus, exul mentis, ut exul patriæ Horat. II. Od. xvi. 19. terras varias peragravit, exul domus. Magnam enim possidet religionem "paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest, verum usque eo permanat ad animum, ut summus furor atque amentia consequatur." Cicero, dicto loco. In hunc errorem insaniamque conjecerunt eum suæ malæ conscientiæ animi; sed poetæ vultibus aut tædis Furiarum, occisorumque umbris tribuunt, quod conscientiæ tribuendum est. Cicero, dicto loco: "Nolite enim putare, quemadmodum in fabulis sæpenumero videtis, eos, qui aliquid impie scelerateque commiserint, agitari et perterreri Furiarum ardentibus tædis. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat, amentiaque

408

afficit: suæ malæ cogitationes, conscientiæque animi terrent, etc." Quum Psophide Phegei filiam, quam alii Arsinoen, alii Alphesiboam vocant, duxisset, tandem venit in insulam, quam Achelous fecerat, amavitque Callirhoen, Acheloi filiam, ex qua suscepit filios duos, Amphoterum et Acarnanem, a quo Acarnanes, antea Curetes dicti, nomen acceperunt. Nova conjux poscit aurum, monile aureum (etiam Homerus, Od. A, 325. vocat χρυσὸν τιμήεντα,) quod jam donaverat Phegei filiæ. Profectus igitur Psophida accepit monile aureum, consecrandum Apollini Delphico. Sed quum Phegeus cognovisset, Callirhoæ destinatum id donum, filios misit, qui trucidarent Alcmæonem: sic aurum illud fatale. De phrasi latus haurire, vide ad v. 126. Cognatum, quia Alcmaon affinitatem contraxerat cum Phegeo; nam cognationem pro affinitate poni docuit Schulting. ad Senec. Controv. iii. 21. monente Burmanno. Interfecto Alcmæone, Callirhoe supplex a Jove petiit, ut natis annos viriles largiretur ad necem paternam ulciscendam. (Quod consilium exprimit versus ab Heinsio forsan temere ejectus, quem variæ lectiones habent.) Confer Apollod. d. 1. Jupiter annuit precibus et tribuit hos annos auxilio Hebes privignæ, quam Juno sine patre pepererat, nurusque, quam Hercules, Jovis filius, duxerat. Præcipere, occupare, ante tempus tribuere, ex usu quidem verbi exquisitiore. Tacit. Ann. lib. i. cap. 55. præcipere bellum, maturius facere.

Vultibus Eumenidum, matrisque agitabitur umbris;
Donec eum conjux fatale poposcerit aurum; 411
Cognatumque latus Phegeïus hauserit ensis.
Tum demum magno petet hos Acheloïa supplex
Ab Jove Callirhoe natis infantibus annos.
Juppiter his motus, privignæ dona nurusque 415
Præcipiet, facietque viros impubibus annis.'

VIII. Hæc ubi faticano venturi præscia dixit
Ore Themis, vario Superi sermone fremebant;
Et, cur non aliis eadem dare dona liceret,
Murmur erat: queritur veteres Pallantias annos
Conjugis esse sui: queritur canescere mitis
Iasiona Ceres: repetitum Mulciber ævum
Poscit Erichthonio: Venerem quoque, cura futuri
Tangit, et Anchisa renovare paciscitur annos.

417-664. Confer. Antoninus Liberal. cap. 30; Hyginus, fab. 243; Schol. Theocrit. ad Idyl. x. 115; Parthenius, cap. xi. Etiam Aristocrit. et Apollonius Ph. in Kaúvov Krio fabulam narraverant. Ovidius copiosus nimis est in ea exponenda, quia delectatur rebus amatoriis.

417-440. Hæc, ut et alibi transitus, et ad antecedentia et ad sequentia pertinent. Faticanus, qui fata canit, fatidicus, novum et Ovidianum vocabulum: alii fatidico. Oris solennis mentio, etiam in SS. Literis, ubi de vaticinantibus sermo. Venturi, futuri. Veniens bellum, id est, futurum, Flor. iv. 11. Fremebant, murmurabant. Eadem dona; scil. ut juvenes fie

rent.

420. Pallantias, Aurora, patruelis Pallantis soror, nupsit Tithono, Laomedontis, regis Trojani, filio, eique a Diis immortalitatem exoravit; nihilo tamen minus senectutis incommoda expertus est; vid. Tzetz ad Lycophr.

421

p. 6; Hygini fab. 270. Inde proverb. Tithoni senectus. Veteres annos, senectutem, ut vii. 295. juvenes annos, juventutem; Tibullus, I. Eleg. viii. 42. vetus caput, id est, senile, et ver. 50. veteres senes; Horat. Epod. viii. 3.

vetus senectus.

421. Canescere; senescere. Mitis, idem quod alma; mitis Ceres etiam v. 497; frugum mitissima mater; vi. 118; mitis Venus apud Tibullum, I. x. 66. Iasion, qui et lasius dicitur (et Jason in nostris Regiis et in aliis quibusdam ut ex Heinsio apparet,) Jovis ex Electra filius, amatus a Cerere, quæ ei peperit Plutum ; Homer. Od. E. 125; Hesiod. Theog. 969; Conon Narrat. xx. Amatum esse eum a Cerere propter agriculturæ stu lium, Heraclides Ponticus tradit Allegor. Homer. p. 28. Repetitum ævum, ut repetantur anni transacti. De Erichthonio vide ad ii. 553. Tangit; movet. Paciscitur, postulat, vult: nota varietatem orationis in h. 1.

Cui studeat, Deus omnis habet; crescitque favore Turbida seditio; donec sua Juppiter ora

66

426

430

Solvit; et, "O, nostri si qua est reverentia," dixit,
Quo ruitis? tantumne sibi quis posse videtur,
Fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos,
Quos egit, rediit: fatis juvenescere debent
Callirhoe geniti; non ambitione, nec armis.
Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
Me quoque, fata regunt: quæ si mutare valerem,
Nec nostrum seri curvarent Eacon anni,
Perpetuumque ævi florem Rhadamanthus haberet,
Cum Minoe meo; qui propter amara senectæ
Pondera despicitur, nec, quo prius, ordine regnat."

425. Cui studeat ; unus Leidensis, cui studeant; tunc Heinsius malit habent, et copiosissimus est in hoc loquendi genere exemplis illustrando. Cui studeat; cui faveat, cujus rem agat. Sic studium apud Cic. Agr. ii. 7. Seditio, nil nisi fremitus.

427. Reverentia ; Codex Regius B. fiducia. Quo ruitis, scil. sententiis, quam præcipitanter, et nullo consilio sentitis. Fata superare, fato superiorem esse, idque mutare posse. Pro juvenescere Heinsius ex altero Hamburgensi et uno Mediceo, dederat revirescere. At qui ex impubere ad juventutem, aut viriles annos promovetur, (Apollod. III. vii. 6. yevóμevo ἐξαίφνης οἱ παῖδες τέλειοι,) non potest dici revirescere. Ambitione, studio in suorum gratiam suscepto. Plin. III. Ep. ix. 10. ambitio et favor. Armis, contentionibus.

432. Vos etiam, etc.] Ordo est, Fata regunt etiam vos, et me quoque, ut hoc animo meliore feratis. Hic versus Gronovio spurius et delendus videbatur. Sed gradationem cum seq. efficit non improbandam.

436. Senecta pondera, infirmitates

434

et imbecillitates tam animi, quam corporis, quas affert senectus, quæ incommoda adeo amara et odiosa plerisque senibus sunt, ut onus se Ætna gravius sustinere dicant; Cic. Sen. ii. Senex tam infirmus non quo prius ordine regnat, hinc despicitur a suis, hinc seditiosi homines sub tali imperio res novas moliuntur. Conjunxit tamen Noster verba tria, quæ non satis convenire videntur, propter amara pondera despicitur. Ordine Burm. et Schir. explicant, auctoritate; quæ interpretatio bene convenit r despicitur; sed usus loquendi eam non magis admittit, quam Glareani rationem, qui subditorum obedientiam intelligebat. Passim occurrit recte atque ordine facere. Hic ordine est, sapienter: vide Cort. ad Sallust. Cat. li. 5. (Vide etiam quæ ad eundem locum dixerit cl. BURNOUF in nostro Sallustio, p. 81;) namque sapientia cernitur in ordine rerum agendarum. Itaque et h. 1. sic capio, non eo consilio, non ea sapientia, qua ante regnabat. Claudian. Cons. Olyb. 57. quot in ordine gentes rexerit. Itaque non opus est Heinsii conjectura

omine.

Dicta Jovis movere Deos: nec sustinet ullus, Quum videant fessos Rhadamanthon, et Æacon

annis,

Et Minoa, queri: qui, dum fuit integer ævi, 440
Terruerat magnas, ipso quoque nomine, gentes.
Tunc erat invalidus, Deïonidenque juventæ
Robore Miletum, Phœboque parente superbum,
Pertimuit; credensque suis insurgere regnis,
Haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
Ægæas metiris aquas, et in Aside terra
Moenia constituis, positoris habentia nomen.
Hic tibi, dum sequitur patriæ curvamina ripæ
Filia Mæandri toties redeuntis eodem,
Cognita Cyanee, præstanti corpora forma,

440. Integer ævi, qui est florente adhuc ætate. Opp. invalidus, confectus senio. Ipso nomine terrere gentes, summi et invicti bellatoris notatio; Florus, III. x. 20; Justinus, XI. vi. 15; XLII. v. 13. Sed Noster rursus videtur Minoa Secundum cum primo confudisse, (vide ad viii. 120.) nisi unum tantum Minoa fuisse credamus cum Aristotele Polit. ii. 9 et 10. Miletus, Apollinis filius, Deionides a Deione matre dictus videtur, quanquam ea in re mirum in modum variant Veteres vide Interpretes ad h. 1. et Munkerum ad Lactantii Argum. Is quum in affectati regni suspicionem incidisset, Minoem ut metu liberaret, cum sanctione sua fugit, venitque in oram Anactoriam, ubi Miletum condidit. Hæc ipsi Milesii de originibus suis tradebant. Pausan. Achaic. p. 524. Confer Apollod. III. i. 2. De Mileto vide et Verheyk. ad Anton. Lib. cap. 30. Insurgit regnis, qui, factione facta, regnum eripere conatur alteri. Patrii penates alibi de domo

446

450

paterna, nunc de patria, regno. Arcere penatibus, ejicere, expellere regno.

447. Metiri aquas, percurrere mare navi, navigare per mare. Homer. v. c. Od. Γ. 179. πέλαγος μετρεῖν. Μαnia non sunt mauern, ut Rod. vertit, sed urbs. Ponere mania phrasis obvia, sed hoc loco nove positor, conditor, ut Fast. ii. 63. templorum positor. Hic, prope Miletum, ubi Maandros (de cujus curvaminibus vide ii. 246. et viii. 162.) per Cariam et Ioniam defluens, in mare se exonerat; Livius, xxxviii. 13. Sequitur curvamina, ambulat in ripa curvata, quam sibi fecit pater.

451. Cyanee; multi Cyane; Spirensis et optimus Thuanus Creneis a Græco kohvn. Regius noster A. Cyanee; B. Cyane. Secundum Antoninum Liberalem, ex Idothea, Carum regis filia, Caunus et Byblis Mileto nati. Præstanti corpora forma ; ea, quæ Berneggerianus pro diversa lectione habet, Heinsius primus edidit, monetque posse et præstantis for

« AnteriorContinua »