Titi Livi Ab Urbe condita: Libri I-V

Portada
E Typographeo Clarendoniano, 1914
 

Què en diuen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina xxxvii - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae, quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
Pàgina xxxix - Exinde duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaese11 rant vinculis membra, portantes, avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit, in aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse poenas.
Pàgina xxxvii - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tarnen efficere posset.
Pàgina 4 - ... etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt, et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi rconsecrati proferebantur.
Pàgina 3 - ... nec mirari oportet hunc ordinem, qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Servio Tullio summam non convenire.
Pàgina xlii - Elicio facta invenisset, operatum iis sacris se abdidisse; sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nee solum nullam ei oblatam caelestium speciem, sed ira lovis sollicitati prava religione fulmine ictum cum domo conflagrasse.
Pàgina 4 - Libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam 8 sit ex regia potestate, numeres.