Imatges de pàgina
PDF
EPUB

<

contenta eft. Illa donat fua: hæc inuadit, & ad fe deriuare nititur aliena. Vide adag. apud Iun. Perdix congregat diuitias fuas fine iudicio. Illam amant omnes: hanc nemo non odit. Omnibus fceleribus infames funt auari, poffuntq; citra iniuriam iniufti, ingrati, proditores, crudeles, rapaces, fures, facrilegi appellari. Memorabile,quod fcriptum extat in varia hiftoria apud Ælianum, Lacedæmonas puniuisse adolefcentem, qui ob auaritiam fundum pretio quam minimo coëmerat.

AGLAVROS vna filiarum Cecropis aditum, & matrimonium Herfes fororis pretio vendere Mercurio voluit, à quo faxum effecta eft. lib. II.

ARNE puella Sithonem infulam Minoi Athenas oppugnaturo, auro prodidit,& verfa eft in monedulam,qua nunc quoq diligit aurum.lib.7. Quosdam auro vendidiffe patriam & Maro teftatur 6. Æneid. & hiftoriarum confirmat au&toritas.

BATTVS fenex cupiditate mercedis illectus, obligatam Mercurio filentij fidem violauit, & in lapidem tranfiit. lib. rr.

MIDAS an non auariffimus cenfendus, qui omnia quæ contingeret aurum fieri cốcupiuit? lib.11. Annumerabis his Pygmalionem regem Tyri, Didonis fratre ex Virgilio, & Euclionem ex Plauto.

POLY

POLYMNESTOR Thraciæ rex commiffum fibi Polydorum Priami filium cum auri magna vi, eius fibi habendi cupidine obtruncauit,lib. 13. Virg.3.Æn. Eurip. Hecuba.

Audacia.

Audacia fortitudini aduerfatur: hæc enim prudenter, ac mediatò res arduas ac periculofas aggreditur: illa temerè, & inconfultò, impetum fequens: ac tum in vitio eft. In laude autem, cum timiditati opponitur: atque vt à confidentia, fic à metu recedit, & in medio quodam confiftit, fæpiusque in eodem, in quo fortitudo, dicitur.

ADONIS adolefcens,venationi perquam deditus, dum fecus,quam Venus falutariter monuerat (nempe vt à grandioribus, ac fæuioribus feris infectandis abftineret, quales funt lupi,vrfi,apri,leonesq;)aprum à canibus excitum venabulo appetijt, à quo refiftente,& in fequéte necatus eft. Vnde Propert.lib.z.eleg. 13. Teftis, qui iuuenem quondam percuẞit Adonin, Venantem Idalio vertice durus aper.

Eius necem lamentans illa, fanguinem in florem purpureum conuertit. Quam conuerfionem lib. 10. his carminibus expreffit.

-fic fata cruorem

Nectare odorato fparfit,qni tactus ab illo

F 4

Intumuit

f

Intumuit fic, vt pluuio perlucida calo
Surgere bulla folet: nec plena longior hora
Facta mora est, cum flos de fanguine concolor ortus,
Qualem qua lento celant cum cortice granum
Punica ferre folent, breuis eft tamen vfus in illo;
Nama male hærentem, nimia leuitate caducam
Excutiunt idem qui perflant omnia, venti.

Similiter apud Xenophontem in primo Hugs nous éαo, Cyro puero regio venanti, miniftri & cuftodes impeditis, ac difficilibus locis, & huiusmodi feris aggrediundis, popter fummum & euidens periculum interdicunt. Verùm ille audacior, & rebus magnis aliquando gerendis veluti præludens, nullam ducens locorum rationem, non quidem aprum, fed ingentem ceruum adeptus, exultabundus ia- culo configit.

1

ARACHNE textrix peritifsima, cum Minerua, feu Pallade ipfa lanificij inuentrice, ac præfide de palma concertare neutiquam verita, ac ab ea victa, atque in araneam mutata, vfque in hunc diem quam artem factitarit, quantumque operis fubtilitate excelluerit, palàm afpicientibus oftendit. lib. 6.

DIO MEDES Tydei filius, Veneri Aeneam fuum protegenti, & ex acie fubducenti inftat, eam lancea vulnerat, & infuper audacif

fime infultat. Iliad.5. Hanc tantam impudentiam cum gigantæa aduerfum deos temeritate coniunxit. 1. de Ponto, elegia 2.

Non ego concepi Si Pelion Offa tuliffet
Clara mea tangi fidera poffe manu.
Nec nos Enceladi dementia caftra fecuti,

[ocr errors]

In rerum dominos mouimus arma deos.
Nec (quod Tydida temeraria dextera fecit)
Numina funt telis vlla petita meis.
Et 4. Faft.

Pro Troid, Romane, tua Venus alma ferebat Cum gemitu teneram cufpide lafa manum. Diomedem fic vlta eft Venus, vt Ægialen vxorem eius in adulterium pelliceret. Id vt cognouit héros, bello finito à reuerfione in folum patrium abhorruit. Confidens autem in Apulia, Arpos oppidum condidit. Ouidius

In Ibin.

Nec tibi contingat matrona pudicior illa,
Qua potuit Tydeus erubuiffe nuru.

GIGANTVM cælum effectantium, ac deos detrudere molientium fabula, nihil infcriptis poëtarum tritius.Sed non fic illis abiuit tam audax fcelus. Experti funt Iouis fulmina; & quos ftruxerunt ad fidera montibus obruti perierunt libro.1. Faft. 1. item de P. 1. Gigantes imitantur, qui confifi fuis opibus in rempub. aut in magiftratus, ac Principes confpirant, & FS bella

bella impia fufcitant. Item qui falfarum opinionum commentis tanquam montes aduerfus Ecclefiam Catholicam conftruunt, vt eius monarchiam, auctoritatemq; conuellant. Adhæc qui linguis, aut calamo fanctos cælo depellere nefariè conantur, dum ijs honorem, & reuerentiam omné ereptum eunt,ayouxo. Horum fulmina,id eft,fupplicia,aDEO,ipforú nomine fanctorum inflicta, multi de illis gigantibus fenferunt,quod rerum auctores teftantur.

HIPPOMENES & Atalanta coniuges, lucum deûm matri dedicatum intempeftiuo. complexu profanare non erubuerunt. Quamobrem ipfe in leonem, ipfa in leænam uɛTaμngTs, eiufdem deæ currum fubire coacti funt.lib.10.Chriftiani quidam de templis Deo facris fibi domicilia, ftabula, horrea,aliarumq; rerum profanarum receptacula faciunt:qui bêatius reuerterentur & ipfi in leones quam in facrilegos.

ICAR VS ceratis pennis cum patre Dædalo mare tranfuolans, cum altius quam oportebat, & præceptum acceperat, cæli & folis, pulcherrimi fideris contemplandi afcendiffet, alis illis calore nimio diffolutis in mare delapfus eft,cui nomen à fe reliquit. Icarium quippe dictú,& infula, in qua exanimem pater tumu lauit Icaria, lib. 8. Bene igitur 1. Trift. 1.

Dun

« AnteriorContinua »