Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quod de Dardanio folum mihi reftat Iulo.
Solane femper ero iniuftis exercita curis?
Quam modo Tydide Calydonia vulneret hafta;
Nunc mala defenfa confundant mænia Troia,
Que videam natum longis erroribus actum
Iactarique freto, fedésque intrare filentum,
Bellag cum Turno gerere; aut, fi vera fatemur,
Cum Tunone magis. Quid nunc antiqua recordor
Damna mei generis? timor hic meminiffe priorum
Non fuit: in me acui fceleratos cernitis enfes:
Quos probabete, precor, facinus, repellite, neue
Cade facerdotis flammas extinguite Vefta.
Talia nequicquam toto Venus anxia calo

Verba iacit,fuperósque mouet,qui rumpere quamquam
Ferrea non possunt veterum decreta fororum,
Signa tamen luctus dant haud incerta futuri.

Prodigia cædis eiufdem, & ip-
fa cædes. Dolor Veneris.

Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes,
Terribilesque tubas, auditag cornua calo
Præmonuiffe nefas: folis quog triftis imago
Lurida follicitis præbebat lumina terris.
Sape faces vifa medyjs ardere fub aftris:
Sæpe inter nimbos gutta cecidere cruenta.
Carulus, vt vultum ferrugine Lucifer atra
Sparfus erat, fparfi lunares fanguine currus.
Triftia mille locis frygius dedit omina bubo:

Mille

Mille locis lacrymauit ebur, cantúfque feruntur
Auditi, fanctis verba minantia lucis.
Victima nulla litat, magnófque inftare tumultus
Fibra monet,casúmque caput reperitur in extis.
Ing foro circumque domos, templa deqrum
Nocturnos vlulaffe canes, vmbráfque filentum
Errauiffe ferunt, motámque tremoribus vrbem.
Non tamen infidias, venturáque vincere fata
Premonitus potuere deum, ftrictig feruntur
In templum glady: neque enim locus vllus in vrbe
Ad facinus, dirámque placet nifi curia cadem..
Tum verò Cytherea manu percußit vtraq
Pectus, &atherea molitur condere nube,
Qua prius infefto Paris est ereptus Atrida,
Et Diomedeos Aeneas fugerat enfes.

Fatorum neceffitas. Augufti decora.Iulijos, cui ille prefertur, & in eius prędicatione ac precibus pro eo ad deos opus clauditur. Epilogus, fatis gloriofus. Talibus hanc genitor: fola infuperabile fatum Nata mouere paras? intres licet ipfa fororum Tecta trium, cernes illic molimine vafta Ex are, folido rerum tabularia ferro, Que neq concuffum cali, neq fulminis iram, Nec metuunt vllas tuta, atq aterna ruinas,

Inuenies.illinc incifa adamante perenni
Fata tui generis: legi ipfe, animog notaui,
Et referam, ne fis iam nunc ignara futuri.
Hic fua compleuit, pro quo, Cytherea, laboras
Tempora, perfectis quos terra debuit annis.
Vt deus accedat calo, templisque colatur,
Tu facies, natúsque tuus: qui nominis hæres
Impofitum feret unus onus, cæfig parentis
Nos in bella fuos fortißimus vitor habebit.
Illius aufpicy's obfeßsa menia pacem
Victa petent Mutina: Pharfalia fentiet illum,
Emathyg iterum madefient cade Philippi:
Et magnum Siculis nomen fuperabitur undist
Romanique ducis coniux Aegyptia tada
Non bene fifa cadet, fruftrag erit illa minata
Seruitura fuo capitolia noftra Canopo.

Quid tibi barbariem, gentesque ab vtroque iacentes
Oceano numerem ? quodcunque habitabile tellus
Suftinet, huius erit: pontus quoq feruiet illi.
Pace data terris, animum ad ciuilia vertet
Jura fuum, legésque feret iuftißimus auctor,
Exemplóg, fuo mores reget, ing futuri
Temporis atatem, venturorumque nepotum
Profpiciens, prolem fancla de coniuge natam
Ferre fimul noménque fuum, curásque iubebin
Nec nifi cum fenior fimiles aquauerit annos,
Aethereas fedes cognatáque fidera tanget.
Hanc animam interea cafe de corpore raptam

[ocr errors]
[ocr errors]

Faciubar, vt femper Capitolia noftra, forúmque
Diuus ab excelfa profpecter Iulius ade.
Vix ea fatus erat, media cum fede fenatus
Conftitioalma Venus, nulli cernenda, fuique
Cafaris eripuit membris, nec in aëra folui
Paffa recentem animam, cæleftibus intulit aftris.
Dúmque tulit, numen capere, atque ignefcere fenfu,
Emifitá fimul, fimul auolat altius illa,
Flammiferumque trahens fpatiofo limite crinem
Stella micat, natique videns benefacta, fatetur
Effe fuis maiora: & vinci gaudet ab illo.
Hic fua preferri quamquam vetat acta paternis,
Libera fama tamen, nullisque obnoxia iußis
Inuitum præfert, vnáque in parte repugnat.
Sic magnis cedit titulis Agamemnonis Atreus.
Aegea fic Thefeus, fic Pelea vincit Achilles.
Denique vt exemplis ipfos æquantibus vtár,
Sic Saturnus minor est loue: Iuppiter arces
Temperat ethereas, mundi regna triformis:
Terra fub Augufto est: pater est, &rector vterque.
Dy, precor, Aenea comites, quibus enfis, & ignis
Cefferunt, dijque indigetes, genitorque Quirina
Vrbis,& inuicti genitor Gradiue Quirini,
Veftaque Cafareos inter facrata penates,
Et cum Cæfarea, tu Phoebe domeftice, Vefta,
Quique tenes altus Tarpeius Iuppiter arces,
Quofque alios vati fas appellare, piúmque est;
Tarda fit illa dies, & noftroferior auo,

[ocr errors]

Qua caput Auguftum, quem temperat, orberelicto
Accedat calo, faueátque precantibus abfens.

EPILOGVS OPERIS.

Támque opus exegi, quod nec louis ira, nec ignes,
Nec poterit ferrum, nec edax abolere vetuftas.
Cum volet illa dies, quæ nil nifi corporis huius
Ius habet, incerti fpacium mihi finiat aui.
Parte tamen meliore mei fuper alta perennis
Aftra ferar, noménque erit indelebile noftrum
Quag patet domitis Romana potentia terris,
Ore legar populi, pérque omnia fæcula fama,
Si quid habent veri vatum præfagia, viuam.

[merged small][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinua »