Imatges de pàgina
PDF
EPUB

ejemplo de un Cisneros, que patrocina en la Universidad de Alcalá, maestros y doctrinas lulistas, y de un Juan de Herrera, que inspira á Felipe II la idea de canonización del mártir de Bugia, y pide á los jurados de Mallorca los códices y manuscritos de sus obras.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

DOCUMENTO NUM. 1.

Copia del testamento de Ramón Lull.

In nomine domini nostri Dei Jesu Christi qui solita pietate neminem vult perire immo salvat sperantes in se ac perducit ad gaudia paradisi. Ego magister Raimundus Lulli sanitate perfruens corporali meo pleno sensu atque memoria integra cum firma loquela meum facio et ordino testamentum. In quo eligo manumissores meos videlicet Petrum de Sanctominato generum meum Guillermum Arnaldi de Ecclesis Franciscum Renovardi et Jacobum de Aies. Quibus rogando suplico ac plenam confero potestatem quod si me contigerit mori antequam aliud michi liceat condere testamentum ipsi omnes seu illi qui presentes fuerint de eisdem dividant et distribuant omnia bona mea prout in hoc meo testamento scriptum invenerint ac etiam ordinatum tamen sine dampno eorum et rerum suarum. In primis quidem dimito cuilibet predictorum manumissorum meorum viginti solidos regalium maiorienses minutorum pro eorum labore huius manumissorie. Item dimito Dominico Lulli filio meo et domine Magdalene filie mee vxori dicti Petri de Sanctominato utrique ipsorum viginti solidos in quibus et in eo quod eis et cuilibet ipsorum dedi ipsos filium meum et filiam meam michi heredes instituo. Item dimito fratribus predicatoribus et fratribus minoribus et dominabus Sancte Clare et dominabus Sancte Margarite et dominabus de penitencia et scolaribus orfanis cuilibet istorum locorum decem solidos. Item dimito operi cuiuslibet ecclesiarum parrochialium civitatis maioricarum quinque solidos. Et operi Beate Marie Sedis maioricarum decem solidos. Item recognosco in veritate quod predictus Franciscus Renovardi tenet in sua tabula campsorie in mei deposito et comanda centum quadraginta libras et duos solidos regalium maioriensis minu

torum quas pro me et nomine meo habuit et recepit de bonis meis. usque in hunc presentem diem, de quibus quidem predictis centum quadraginta libras et duos solidos et etiam de omnibus aliis denariis quos habebo tempore obitus mei solutis inde pius legatis predictis volo et mando quod fiant inde et scribantur libri in pergameno.in romancio et latino ex illis libris quos divina favente gracia noviter compilavi videlicet De viciis et virtutibus et de Novo modo demostracionis. Et de quinque principiis. El de differencia correlativorum. Et de seeretis sacratissime Trinitatis et incarnationis. Et de participatione christianorum et sarracenorum. Et de loqutione angelorum. Et de virtute veniali et vitali. Et de peccatis venialibus et mortalibus. Et de arte abreviata sermonitandi Sermones autem illi scripti quos perfeci et compilari sunt in sumna centum octuaginta duo Item est ibi liber de Sex sillogismis. De quibus quidem libris omnibus supradictis mando fieri in pergameno in latino, unum librum in uno volumine qui mitatur per dictos manumissores meos Parisius ad monasterium de Xarcossa quem librum ibi dimito amore dei. Item mando fieri de omnibus supradictis libris unum alium librum in vno volumine in pergameno scriptum in latino quem dimito et mando miti apud Januam Misser Persival Espinola. Et residuum predicte totius peccunie mee et residuos alios libros qui fient per dictos manumissores meos de mea peccunia supradicta, dimito et mando dari ac distribui per eosdem manumissores meos ad eorum notitiam amore Dei pro anima mea et pro animabus omnium illorum quibus in aliquo injurior quoquo modo Domibus ordinum et aliis locis. Ita quod ponantur in armario cuiuslibet Ecclesie in qua illos dabunt cum catena. Ita quod quilibet ipsius ecclesie volens illos legere possit ipsios legere et videre. Item lego monasterio de Regali unum coffre meum cum libris qui ibi sunt, quem habeo in hospicio dicti Petri de Sanctominato. In quibus quidem omnibus et singulis supradictis que superius dimito et mando fieri atque dari instituo michi heredes universales Deum omnipotentem ob cuius amorem predicta facio et ordino et animam. meam atque animas predictorum et animas in super omnium aliorum fidelium in plenam deliberationem nostrorum omnium peccatorum. Hec est autem ultima voluntas mea quam laudo et concedo ac volo valere jure testamenti mei et jure ultime voluntatis mee que si non valet vel valere potest jure testamenti saltim valeat ac valere jure testamenti mei et jure ultime voluntatis mee que si non valet vel valere potest jure testamenti saltim valeat ac valere volo jure codicillorum aut alio quolibet jure ultime voluntatis.-Actum est hoc maioricis sexto Kalendas May Anno Domini millesimo trecentesimo tercio

« AnteriorContinua »