Imatges de pàgina
PDF
EPUB

DOCUMENTO NUM. 32.

Como el anterior.

Noverint vniversi quod Nos Petrus Dei gratia etc.a Per nos et nostros damus et concedimus tibi Michaeli de Aquilario jaculatori et tuis per hereditatem propriam francham et liberam quasdam domos sitas in Ravallo Muri Veteris que fuerunt quondam Samadoni sarraceni quas Nobilis Rodericus Eximini de Luna procurator noster in Regno Valencie tibi comendavit. Et affrontant ex. I.a parte in domibus Bernardi Catalani babtizati. Et de duabus partibus in duabus viis publicis. Et de quarta parte in domibus que fuerunt de Najara sarraceno. Predictas itaque domos cum omnibus suis pertinenciis habeatis tu et tui possideatis et teneatis per hereditatem propriam francham et liberam ad dandum vendendum obligandum impignorandum et alienandum. et ad omnes tuas et tuorum voluntates faciendas cui et quibus volueritis exceptis militibus et personis religiosis, Sicut melius dici potest et intelligi ad tuum tuorumque salvamentum et bonum intellectum. Datum Valencie VIII. idus Aprilis anno Domini Millesimo CC. LXX. VIII.

DOCUMENTO NUM. 33.

Registro núm. 478, fol. 285.

Bonacorso Donati juglar de Alfonso III. Juan Sanz Muñoz violó á la novia de aquel y el rey le perdonó bajo ciertas prevenciones.

Nos Alfonsus etc. Cum presenti Carta nostra absolvimus difinimus. remitimus indulgemus ac etiam relaxamus vobis Johanni Sancii Munionis filio Sancii Munionis vicini Turolii omnem questionem peticionem et demandam ac omnem penam civilem et criminalem et quamlibet aliam quam contra vos et bona vestra possemus nunc vel in futurum facere inflegere seu movere pro eo quia inculpatus fuistis quod in itinere publico quod est inter locum de Viylarquemada et locum de Capdet Aldeis Turolii cepistis et vobiscum violenter duxistis Paschasiam filiam Johannis Sancii Carratero vicini Turolii sponsatam cum Bonacorso Donati joculatore nostro eamque

ipsa invita ut dicitur deflorastis propter quod vos fuistis in carceratus a villa Turolii jamdicta ita quod sive de predictis culpabilis fueritis sive non possitis de cetero per nos seu officiales nostros aut aliquem nomine nostro occasione premissa impeli seu etiam conveniri nec contra vos vel bona vestra fieri ulla peticio seu demanda. Hanc autem absolutionem difinitionem et remissionem nostram facimus vobis dicto Johanni Sancii Munionis et bonis vestris sicut melius dici potest et intelligi ad vestrum vestrorumque salvamentum et bonum intellectum vobis tamen conveniente ac etiam faciente cum dicto Bonacorso Donati cui iniuria propterea facta extitit et offensa vobis etiam sciente querelantibus a vobis ratione premissa prout et ubi debueritis civiliter justicie complementum. Et satisfaciente in expensis per officiales nostros factis in prosequcione excessus prelibati. Mandamus itaque per presentem Gerenti vices procuratoris in Regno Aragonum pro inclito Infanti Petro karissimo primogenito et generali procuratore nostro necnon supraiunctariis baiulis justiciis Calmedinis merinis ceterisque officialibus nostris presentibus et futuris quatenus presentem absolutionem et difinitionem nostram firmam habeant et observent et faciant ab aliis inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione. In cuius rei testimonium presentem cartam vobis fieri jussimus nostro pendenti sigillo munitam. Data Valencie XIII. kalendas junii anno Domini M.CCC. XX. IX.°

Guilelmus de Salaviridi mandato domini Regis.

DOCUMENTO NÚM. 34.

Registro núm. 484, fol. 94 vuelto.

Recomendación á los Barones nobles y militares para el juglar del Rey. Sinifredo.

Alfonsus et cetera universis et singulis baronibus nobilibus militibus et aliis quibuslibet amicis nostris presentis seriem inspecturis salutem et dilectum afectum. Scire vos volumus quod Sinifredus joculator noster quem antiquitus joculatorum de domo nostra consorcio agregandum duxeramus antequam pervenissemur ad apicem regie dignitatis supplicavit nobis quod cum ipse intendat presenciam vestram adire dignaremur preces nostras apud vos effundere pro

eodem. Nos itaque eius supplicacione benigne admissa amiciciam vestram rogamus quatenus eumdem joculatorem nostrum velitis admittere graciose eumque favorabiliter prosequi nostri honoris respectu quidquid enim boni contemplacione nostri sibi feceritis advenit nobis gratum. Datum Valencie X. kalendas flebroarii anno Domini M.CCCXXX primo.

Guillelmus de Salaviridi mandati Domini Regis.

DOCUMENTO NUM. 35.

Cartas Reales de 1331.

Marchot cantaba en desdoro de los vecinos de Huesca.

Alfonsus Dei gracia Rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac Comes Barchinone. Dilectis et fidelibus suis Supraiuntariis Merinis Justiciis Çalmedinis juratis ceterisque Officialibus nostris vel eorum. locatenentibus ad quos presentes peruenerint salutem et dileccionem. Ad audienciam nostram fidedignorum relatione noueritis peruenisse quod Marchot joculator comotus ad iram habendo rixam cum García (está destruido el apellido.) Magistro lapidum Vicino Oscensi apud locum de Cayllen pro eo quid dictus Marchot dicebat canendo aliqua in dedecus Ciuium et proborum hominum Ciuitatis Oscensis vocabit dictum Garciam proditorem et alia uerba enormia contra ipsum dixit. Verum cum tam enormis excessus remanere non debeat impunitus vobis et unicuique uestrum dicimus et mandamus quatenus quilibet uestrum in jurisdiccione sibi comissa dictum Marchot incontinenti capiatis ubicumque poteritis inuenire et captum sub tuta custodia transmitatis ad Ciuitatem Oscensem tradendo ipsum Calmedine Ciuitatis ipsius uel eius locumtenenti ut de eo si culpabilis repertus fuerit pena debita puniatur sic quod eius pena sit aliis in exemplum. Datum Dertuse XII. Kalendas Octobris anno Domini Millesimo CCC.°XXX.° primó (1).

(1) Recomendamos á las personas que quieran saber más datos referentes á Juglares, la lectura del Cap. III. Trovadores Españoles en lengua Provenzal- Juglares catalanes Alfonso II. por D. Manuel Mila y Fontanals. -Obras completas del Dr. D. Manuel Milá y Fontanals etcétera. Coleccionadas por D. Marcelino Menéndez Pelayo. Tom. 11, pág. 261.

TOMO V.

7

DOCUMENTO NÚM. 36.

Registro núm. 862, fol. 61.

Vidal de Puig Mimus de Pedro el Ceremonioso. Recomendación.

Petrus etc. Nobilibus et dilectis uniuersis et singulis officialibus et subditis quorumcumque Regnum fuerint necnon et nostris salutem. et dileccionis affectum. Cum Vitalis de Podio mimus noster per diuersa loca pretextu sui officii discurrere habeat. Nosque attenta eius suficiencia cupiamus ipsum ut mimum nostrum per uos prosequi graciose. E apropter nos deuotos et amicos nostros rogamus et uobis officialibus et subditis nostris mandamus ut ipsum pro mimmo nostro habentes eum prosequamini honoris nostri respectu graciose fauorabiliter et benigne quoniam in hoc nostre complacebitis uoluntati. E ut predicta nobis nota sint presentem nostro sigillo pendenti munitam eidem dari jussimus atque tradi. Data Daroce IIII. Kalendas Novembris anno predicto (M.°CCC.°XXX.°VII.o)

Bartholomeo de Podio mandato domini Regis.

1

ORÍGENES DEL PUEBLO

DE

SAN MARTÍN DE PROVENSALS

POR

D. FRANCISCO DE BOFARULL Y SANS

MEMORIA

LEIDA EN LA SESIÓN ORDINARIA CELEBRADA POR LA REAL ACADEMIA DE BUENAS LETRAS

el día 19 de febrero de 1889.

« AnteriorContinua »