Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Non igitur tibi nunc, quod me domus ifta recepit,
Sed priùs auctori sunt data verba tuo.

35 Nec data funt, mihi crede,tamen:fed in omnibus a&tis, Ultima si demas, vita tuenda mea eft.

40

Hanc quoque, quâ perii, culpam scelus esse negabis,
Si tanti feries sit tibi nota mali.

Aut timor, aut error nobis, priùs obfuit error.
Ah! sine me fati non meminiffe mei!
Neve retractando nondum coëuntia rumpam
Vulnera, vix illis proderit ipfa quies.
Ergo ut jure damus pœnas, sic abfuit omne
Peccato facinus consiliumque meo.

45 Idque Deus fentit : pro quo nec lumen ademtum eft,
Nec mihi detractas possidet alter opes.
Forsitan hanc ipsam, vivat modò! finiet olim,
Tempore cùm fuerit lenior ira, fugam.
Nunc precor hinc aliò jubeat difcedere; si non
Noftra verecundo vota pudore carent.
Mitius exsilium, pauloque propinquius, opto;
Quique sit a fævo longiùs hofte, locum.
Quantaque in Augufto clementia, si quis ab illo
Hoc peteret pro me, forsitan ille daret.

50

55 Frigida me cohibent Euxini litora Ponti: Dictus ab antiquis Axenus ille fuit.

60

Nam neque jactantur moderatis æquora ventis : Nec placidos portus hofpita navis adit.

Sunt circa gentes, quæ prædam fanguine quærant: Nec minus infidâ terra timetur aquâ.

Illi, quos audis hominum gaudere cruore,

Pæne fub ejusdem sideris axe jacent.

Nec procul a nobis locus eft, ubi Taurica dirà
Cæde pharetratæ pafcitur ara Deæ.

65 Hæc priùs, ut memorant, non invidiofa nefandis,
Nec cupienda bonis, regna Thoantis erant.
Hic pro fuppositâ virgo Pelopeïa cervâ
Sacra Deæ coluit qualiacumque fuæ.

70

Quò poft quàm, dubium pius an fceleratus, Orestes
Exactus Furiis venerat ipfe fuis,
Et comes exemplum veri Phocêus amoris ;
Qui duo corporibus, mentibus unus erant ;
Protinus evin&ti Triviæ ducuntur ad aram,
Quæ ftabat geminas ante cruenta fores.
Nec tamen hunc fua mors,nec mors fua terruit illum: 75
Alter ob alterius funera mæftus erat.

Et jam conftiterat ftricto mucrone facerdos,
-Cinxerat & Grajas barbara vitta comas:
Cùm vice fermonis fratrem cognovit, & illi
Pro nece complexus Iphigenîa dedit.
Leta Deæ signum, crudelia facra perosæ,
Tranftulit ex illis, in meliora, locis.
Hæc igitur regio, magni penetralia mundi,
Quàm fugêre homines Dîque, propinqua mihi est.
Atque meam terram prope funt funebria facra
Si modò Nafoni barbara terra fua eft.
O! utinam venti, quibus eft ablatus Oreftes,
Placato, referant & mea vela, Deo!

[ocr errors]

ELEGIA V.

[ocr errors]

! MIHI dilectos inter fors prima fodales, Unica fortunis ara reperta meis :

Cujus ab alloquiis anima hæc moribunda revixit,
Ut vigil, infusâ Pallade, flamma folet:
Qui veritus non es portus aperire fideles,
Fulmine percuffæ confugiumque rati :
Cujus eram cenfu non me fenfurus egentem,
Si Cæfar patrias eripuiffet opes:
Temporis oblitum dum me rapit impetus hujus,
Excidit heu ! nomen quàm mihi pæne tuum !
Te tamen agnofcis tractusque cupidine laudis,
Ille ego fum, cuperes dicere poffe palam.

So

$5

5

IO

Certè ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem,
Et raram Famæ conciliare fidem.

15 Ne noceam grato, vereor, tibi carmine; neve Intempeftivus nominis obftet honos.

20

Quod licet & tutum eft, intra tua pectora, gaude,
Meque tui memorem, teque fuisse mei.

Utque facis, remis ad opem luctare ferendam
Dum veniat placido mollior aura Deo :
Et tutare caput nulli fervabile, si non

Qui mersit Stygiâ, fublevet illud, aquâ.
Teque, quod eft rarum, præsta constanter ad omne
Indeclinatæ munus amicitiæ.

25 Sic tua proceffus habeat Fortuna perennes :
Sic ope non egeas ipfe, juvesque tuos.
Sic æquet tua nupta virum bonitate perenni;
Incidat & veftro rara querela toro.

30

ΙΟ

Diligat & femper focius te fanguinis illo,

Quo pius affectu Caftora frater amat.
Sic juvenis, similisque tibi sit natus, & illum
Moribus agnofcat quilibet effe tuum.

Sic focerum faciat tædâ te nata jugali;
Nec tardum juveni det tibi nomen avi.

ELEGIA V I.

TEMPORE ruricole patiens fit taurus aratri,

Præbet & incurvo colla premenda jugo. Tempore paret equus lentis animofus habenis, Et placido duros accipit ore lupos. Tempore Ponorum compefcitur ira leonum; Nec feritas animo, quæ fuit ante, manet. Quæque fui monitis obtemperat Inda Magistri Bellua, fervitium tempore victa fubit. Tempus, ut extentis tumeat facit uva racemis,

Vixque merum capiant grana, quod intus habent.

Tempus & in canas femen producit ariftas,
Et ne sint trifti poma fapore facit.
Hoc tenuat dentem terras renovantis aratri :
Hoc rigidas silices, hoc adamanta terit.
Hoc etiam fævas paulatim mitigat iras:

Hoc minuit luctus, mæstaque corda levat.
Cuneta poteft igitur tacito pede lapfa vetuftas,

Præter quàm curas attenuare meas.

Ut patriâ careo, bis frugibus area trita eft,
Dissiluit nudo preffa bis uva pede.
Nec quæsita tamen spatio patientia longo est,
Mensque mali fenfum noftra recentis habet.
Scilicet & veteres fugiunt juga curva juvenci ;
Et domitus freno fæpe repugnat equus.
Triftior eft etiam præfens ærumna priore :

15

20

25

30

Ut sit enim sibi par, crevit, & aucta morâ eft.
Nec tam nota mihi, quàm funt, mala nostra fuerunt :
Sed magis hoc, quo funt cognitiora, gravant.
Eft quoque non minimum, vires afferre recentes ;
Nec præconfumtum temporis effe malis.
Fortior in fulvâ novus eft luctator arenâ,
Quàm cui funt tardà brachia fefsa morâ.
Integer eft nitidis melior gladiator in armis,
Quàm cui tela fuo fanguine tincta rubent.
Fert bene præcipites navis modò facta procellas:
Quamlibet exiguo folvitur imbre vetus.
Nos quoque, quæ ferimus, tulimus patientiùs ante;
Et mala funt longo multiplicata die.

Credite, deficio, noftroque a corpore, quantum
Auguror, accedunt tempora parva malis.
Nam neque funt vires, neque qui color effe folebat :
Vixque habeo tenuem, quæ tegat offa, cutem.
Corpore fed mens eft ægro magis ægra, malique
In circumfpectu ftat sine fine fui.
Urbis abeft facies: abfunt, mea cura,
Et, quâ nulla mihi carior, uxor abeft.

fodales :

35

40

45

Vulgus adeft Scythicum, braccataque turba Getarum. Sic mala quæ video, non videoque, nocent. Una tamen fpes eft, quæ me foletur in iftis; Hæc fore morte meâ non diuturna mala.

50

ELEGIA VII.

Bis me fol adiit gelidæ poft frigora brumæ,

Bisque fuum, tacto Pifce, peregit iter.
Tempore tam longo, cur non tua dextera, verfus
Quamlibet in paucos, officiofa fuit ?

5 Cur tua ceffavit pietas, fcribentibus illis,
Exiguus nobis cum quibus ufus erat?
Cur, quoties alicui chartæ fua vincula demsi,
Illam fperavi nomen habere tuum?

10

Dî faciant, ut fæpe tuâ sit epistola dextrâ

Scripta, fed e multis reddita nulla mihi! Quod precor, effe liquet : credam priùs ora Medusæ Gorgonis anguineis cincta fuiffe comis: Effe canes utero fub virginis: effe Chimæram, A truce quæ flammis feparet angue leam : 15 Quadrupedesque hominum cum pectore pectora junctos: Tergeminumque virum, tergeminumque canem : Sphingaque, & Harpyias, ferpentipedes que Gigantas : Centimanumque Gygen, femibovemque virum. Hæc ego cuncta priùs, quàm te, carissime, credam Mutatum curam depofuiffe mei.

20

Innumeri montes inter me teque, viæque,

Fluminaque, & campi, nec freta pauca, jacent. Mille poteft causis, a te quæ litera fæpe

Miffa sit, in noftras nulla venire manus.

25 Mille tamen caufas fcribendo vince frequenter; Excufem ne te femper, amice, mihi.

« AnteriorContinua »