Imatges de pàgina
PDF
EPUB

U. C. 534. elephanti quatuordecim. classis præterea data ad tuendam A. C. 218. maritimam oram, (quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos, credi poterat) quinquaginta quinqueremes, quadriremes duæ, triremes quinque: sed 93 aptæ instructæque remigio triginta et duæ quinqueremes erant, et triremes quinque. Ab Gadibus Karthaginem ad hiberna exercitus rediit. atque inde, profectus præter Etovissam Somnium urbem, ad Iberum maritimamque oram ducit. Ibi, fama Hannibalis. est, in quiete visum ab eo juvenem divina specie, qui se ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur, neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde, cura humani ingenii, quum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; tum vidisse, post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore coeli nimbum: tum, qua moles ea, quidve prodigii esset, quærentem audisse: Vastitatem Italia esse. pergeret porro ire, nec ultra inquireret, sineretque fata in occulto esse.

Hannibal Iberum transit.

95

XXIII. Hoc visu lætus tripartito Iberum copias trajecit, præmissis, qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent, Alpiumque transitus specularentur. nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum Iberum traduxit. Ilergetes inde, Bargusiosque, et Ausetanos, et + Lacetaniam, quæ subjecta Pyrenæis montibus est, subegit: oræque huic omni præfecit Hannonem, ut fauces, quæ Hispanias Galliis jungunt, in potestate essent. Decem millia peditum Hannoni ad præsidium obtinendæ regionis Pyrenæum data, et mille equites. Postquam per Pyrenæum saltum saltum su- traduci exercitus est coeptus, rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano; tria millia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. constabat, non tam bello motos, quam longinquitate viæ insuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi irritarentur, supra septem millia hominum domos remisit, 96 quos et ipse gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans. XXIV. Inde, ne mora atque otium animos sollicitarent,

perat.

f add. est Gron, Crev.

93* Aptæ] Convenienter ornatæ. Hispaniæ subjecta Pyrenæo. Infra XXX. 10. nautico instrumento 95* Obtinenda] Tenendæ, servanaptæ classi. dæ.

94 Lacetaniam] Prius hic legebatur Aquitaniam: corrupte. Neque enim adhuc Annibal in Galliam trajecerat. Correxit Sigonius felici conjectura Lacetaniam, quæ regio est

96 Quos et ipse gravuri militia] Muretus ac Gronovius legi jubent : quos et ipsos gravari militiam senserat.

cum reliquis copiis Pyrenæum transgreditur, et ad oppidum U. C. 534. Illiberi castra locat. Galli quamquam Italiæ bellum in- A. C. 218. ferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenæum Hispanos fama erat, præsidiaque valida inposita, metu servitutis 97 ad arma consternati, Ruscinonem aliquot populi conveniunt. quod ubi Hannibali nunciatum est, moram magis, quam bellum, metuens, oratores ad regulos eorum Gallos sibi misit, conloqui semet ipsum velle cum his; et vel illi propius conciliat. Illiberi accederent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et accepturum eos in castra sua se lætum, nec cunctanter se ipsum ad eos venturum. Hospitem enim se Galliæ, non hostem, advenisse: nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. Et per nuncios quidem hæc. Ut vero reguli Gallorum, castris ad Illiberim extemplo motis, haud gravate ad Pœnum venerunt; capti donis, cum bona pace exercitum per fines suos præter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

lia rebel

lant,

XXV. In Italiam interim nihil ultra, quam Iberum transisse Hannibalem, a Massiliensium legatis Romam perlatum erat: quum perinde, ac si Alpes jam transisset, Boii, Boii in Itasollicitatis Insubribus, defecerunt; nec tam ob veteres in populum Romanum iras, quam quod nuper circa Padum, Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas ægre patiebantur. Itaque, armis repente adreptis, in eum ipsum agrum inpetu facto, tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant adsignandum, diffisi Placentiæ moenibus, Matinam confugerint, C. Lutatius, C. Servilius, T. Annius. Lutatii nomen haud dubium est. pro C. Servilio et T. Annio, Q. Acilium et C. Herennium habent quidam annales: alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est, legati, ad expostulandum missi ad Boios", violati sint, an in triumviros agrum metantes inpetus sit factus. Mutinæ quum obsiderentur, et gens, ad obpugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari cœptum de pace agi. evocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium, non contra jus modo gentium, sed violata etiam, quæ data in id tempus erat, fide, comprehenduntur; negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, 98 eos dimissuros. Quum hæc de

& Illiberim Crev.

97* Ad arma consternati] Concitati ad arma capienda. Eodem modo locutus est Livius VII. 42. ad arma consternatum. Et sæpius apud nos

had Boios missi Gron. Crev.

dicitur, quam de pavore. Sic VIII. 27.
tumullu ctiam sanos consternante ani-
mos: et XXXIV. 2. consternatio muli-
ebris.

Mutina ob

sessa.

prætor male

2

U. C. 534. legatis nunciata essent, et Mutina præsidiumque in periculo A. C. 218. esset, L. Manlius prætor, ira accensus, effusun agmen ad Manlius Mutinam ducit. Silvæ tunc circa viam erant, plerisque inrem gerit. cultis. ibi, inexplorato profectus, 99 in insidias præcipitatus, multaque cum cæde suorum ægre in apertos campos emersit. ibi castra communita; et, quia Gallis ad tentanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam 1adcisas res satis constabat. Iter deinde de integro cœptum; nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, adparuit hostis ; ubi rursus silvæ intratæ, tum postremos adorti, cum magna trepidatione ac pavore omnium, octingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi, et pavendi Romanis fuit, ut e' saltu invio atque inpedito evasere. inde, apertis locis facile tutantes agmen, Romani Tanetum, vicum propinquum Pado, contendere: ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum Gallorum auxilio, adversus crescentem in dies multitudinem hostium, tutabantur.

classe per 3

siliam.

XXVI. Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bello auctum Patres acceperunt; C. Atilium prætorem cum una legione Romana et quinque millibus sociorum, delectu novo a consule conscriptis, auxilium ferre Manlio jubent: qui sine ullo certamine (abscesserant enim metu hostes) Tanetum pervenit. P.Cornelius Et P. Cornelius, in locum ejus, quæ missa cum prætore Cos. cum fuerat, transcripta legione nova, profectus ab urbe sexaginta venit Mas-longis navibus, præter oram Etruriæ Ligurumque, et inde Salyum montes, pervenit Massiliam, et ad. proximum ostium Rhodani (pluribus enim divisus amnis in mare decurrit) castra locat: vixdum satis credens, Hannibalem superasse Pyrenæos montes. quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco obcurreret, necdum satis refectis ab jactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites, ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis, ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes præmittit. Hannibal, ceteris metu aut pretio pacatis, jam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validæ. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani: sed, diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro

i ex Gron. Crev.

et merito, Andreas, Campanus, et Si-
gonius: eos se dimissuros.

99 In insidias præcipitatus, multa-
que] Vel delenda est particula que,
quam aliquot editi non agnoscunt,
vel legendum præcipitatur.

1 Accisas res] Ex MSS. recte Gronovius admonet legendum esse ad...

cecidisse. Numerus cæsorum in ambiguo est.

2 Apparuit hostis] Ante Sigonium legebatur quum apparuit. Ille parti culam quum merito erasit.

3 Longis navibus] Navibus bellicis. Vid. not. 12. ad c. 28. 1. V.

munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum U. C. 534. trajectis, ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ce- A. C. 218. teros adcolas fluminis Hannibal, et eorum ipsorum quos k sedes tenuerant, simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque: simul et ipsi trajici exercitum, levarique quamprimum regionem suam tanta urguente hominum turba cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum: novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus: deinde et ipsi milites, simul copia materiæ, simul facilitate operis inducti, alveos informes, (nihil, dummodo innare aquæ et capere onera possent, curantes) quibus se suaque transveherent, raptim faciebant.

5

6

XXVII. Jamque omnibus satis comparatis ad trajiciendum, terrebant ex adverso hostes, omnem ripam equites virique obtinentes: quos ut averteret, Hannonem, Bomilca- Hannibalis ris filium, vigilia prima noctis, cum parte copiarum, maxi-stratagema, me Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei jubet; et, ubi primum possit', quam occultissime trajecto amni, circumducere agmen, ut, quum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostem. Ad id dati duces Galli edocent", inde millia quinque et viginti ferme supra, parvæ insulæ circumfusum amnem, latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo, transitum ostendere, ibi raptim cæsa materia ratesque fabricatæ, in quibus equi virique et alia onera trajicerentur. Hispani sine ulla mole, in utres vestimentis conjectis, ipsi cætris subpositis incubantes, flumen tranavere. Et alius exercitus, ratibus junctis trajectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus, quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. Postero die, profecti ex loco, prodito

[blocks in formation]

4 Et eorum ipsorum] Et ex Volscis ipsis eos qui in sedibus suis manserant. Gronovius elegantiorem aliquanto e duobus scriptis lectionem profert et eorum ipsorum, quos sedes suæ tenuerant: id est, qui sedes suas relinquere non sustinuerant. Assentitur unus e codd. Hearnii, et nostri omnes, nisi quod duo carent rỡ suæ.

5* Temere ad vicinalem usum paratarum] Properanter et parum curiose structarum ad breves in vicina trajectus.

6 Equites virique] Sic et Cæsar 1. II. Civil. Capti homines equitesque producebantur. GRON.

7 Edocent] Sic duo scripti, alter Gronovio, alter nobis inspectus: at

m educunt Gron.

....

que id admisimus, quum vulgatum
educunt nullo modo stare possit. Ad
id dati duces Galli edocent, ad millia
quinque et viginti ferme inde, id est
ab eo loco ubi tum erant, supra, sive
versus superiora amnis, parvæ insulæ
circumfusum umnem, latiorem
transitum ostendere. Verbum osten-
dere pro præs. infinit. habendum est.
Quomodo hic inde millia quinque et
viginti ferme supra, sic et 1. XL. c.
30. Celtiberi, millia duo ferme inde,
sub colle posuerunt castra. Millia
quinque et viginti passuum efficiunt
amplius octo leucas nostrates.

8* Sine ulla mole] Sine ullo majo-
re apparatu.

U. C. 534. fumo significant, se transisse, et haud procul abesse. quod A. C. 218. ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad Trajicit trajiciendum. Jam paratas aptatasque habebat pedes lin

Rhodanum.

tres. equites fere propter equos nantes navium agmen, ad excipiendum adversi inpetum fluminis parte superiore transmittens, tranquillitatem infra trajicientibus lintribus præbebat. Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, præter eos, quos 10 instructos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, inposuerant in na

ves.

XXVIII. Galli obcursant in ripam cum variis ululatibus cantuque moris sui, quatientes scuta super capita, vibrantesque dextris tela: "quamquam et ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum et militum, qui nitebantur perrumpere inpetum fluminis, et qui ex altera ripa trajicientes suos hortabantur. Jam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat, 12 et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente", et ab tergo inprovisa premente acie. Galli, 13 postquam, ultro vim facere conati, pellebantur, qua patere visum maxime iter, perrumpunt, trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal, ceteris copiis per otium trajectis, spernens jam Gallicos tumulElephanti tus, castra locat. Elephantorum trajiciendorum varia conquomodo silia fuisse credo: certe variata memoria actæ rei, quidam, trajecti. congregatis ad ripam elephantis, tradunt, ferocissimum ex iis irritatum ab rectore suo, quum refugientem in aquam pantem sequeretur, traxisse gregem, 1* ut quemque timen

[merged small][ocr errors][merged small]

9 Equites fere propter equos nantes] Navium agmen superiore fluvii parte transmittens equites, qui fere, sive quorum plerique erant propter, seu prope equos nantes, tranquillitatem præbebat lintribus infra trajicientibus. Addit vocem fere, quia non omnes equites prope se habebant equos nantes. Siquidem, ut infra memoratur, aliquot equos instratos frenatosque in naves imposuerant.

10 Instructos frenatosque] Lege cum Gronovio ex auctoritate duorum codicum instratos.

11 Quanquam et ex adverso] Recidenda videtur particula et.

12 Et e navibus tanta vis] Lege omnino ex duobus scriptis a Gronovio allatis, a quibus unus e nostris

P ultro del.

parum dissentit: et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente, et ab tergo improvisa premente acie.

13 Postquam vim facere conati, ultro pellebantur] Postquam vim facere conati, non modo vana moliebantur, sed etiam pellebantur. In Jac. Gronovii editione male trajecta est vox ultro: postquam ultro vim facere conati. Non aspernanda tamen est unius codicis scriptura ab eodem allata: quam tuetur unus quoque e nostris. Postquam utroque, id est, in utramque partem, tum in eos qui a fronte, tum in eos qui a tergo adoriebantur, vim facere conati, pellebantur.

14 Ut quemque timentem] Prout quisque elephantorum timens altitudinem aquæ, a vado destituebatur.

« AnteriorContinua »