Imatges de pàgina
PDF
EPUB

diuntur

Pœni.

99

98

U. C. 540. mento valituros esse; circumspectare atque agitare dux coA. C. 212. pit, si quo modo posset vallum 96 circuminjicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut nec virgulta vallo cædendo, nec terra cespiti faciendo, aut ducendæ fossæ, aliive ulli operi apta inveniri posset: nec natura quidquam satis arduum aut 97 abscisum erat, quod hosti aditum adscensumve difficilem præberet; omnia 96 fastigio leni subvexa. Ut tamen aliquam imaginem valli objicerent, clitellas inli gatas oneribus, velut struentes ad altitudinem solitam, cir cumdabant; cumulo sarcinarum omnis generis objecto, ubi Eum adgre- ad moliendum clitellæ defuerant. Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexe re, munitionis vero facies nova primo eos velut miraculó quodam tenuit, quum duces undique vociferarentar, Quid starent? et non ludibrium illud, vix feminis puerisve morandis satis validum, distraherent diriperentque? Captum hostem teneri, latentem post sarcinas. Hæc contemtim duces increpabant. ceterum, neque transilire, neque moliri onera objecta, nec cædere stipatas clitellas, ipsisque obrutas sarcinis, facile erat. 'Tardatis diu quum amolita objecta onera armatis des dissent viam, pluribusque idem partibus fieret, capta jam undique castra erant: pauci ab multis, perculsique à victoribus passim cædebantur. Magna pars tamen militum, quum in propinquas refugisset silvas, in castra P. ScipioCn. Scipio nis, quibus T. Fonteius legatus præerat, perfugerunt. Co. occisus, ex- Scipionem alii in tumulo primo inpetu hostium cæsum traercitusque dunt: alii cum paucis in propinquam castris turrim perfogisse. hanc igni circumdatam, atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerunt vi, captam; omnesque intus cum ipso imperatore occisos. Anno octavo, postquam in

cæsus.

P abscissum Gron. Crev.

96 Circuminjicere] Circumjicere dixit libb. XXXV. c. 4. et XXXVIII. 19. JAC. PERIZONIUS.

97 Abscissum] Et hic quoque Put. codex, et alii duo e nostris, abscisum, sive apscisum. Vid. not. 69. ad 1. XXIV. cap. 15. et not. 53. ad c. 30.

98* Fastigio leni subvexu] Leni clivo modice inclinata.

99 Munitionis vero facies nova] In Put. non apparet particula vero : quæ sane videtur hic addita ab iis qui talia fulcra passim orationi Livianæ subjecerunt. Ea enim omissa, non modo belle procedit, sed et vividior est oratio.

1 Tardatis diu] Postquam illa mora aliquamdiu tardati fuere, quum tandem amota onera quæ objecta fuerant,

2

[blocks in formation]

A. C. 212.

Hispaniam venerat, Cn. Scipio, undetrigesimo die post U. C. 510. fratris mortem, est interfectus. Luctus ex morte eorum non Romæ major, quam per totam Hispaniam, fuit. Quin apud cives partem doloris et exercitus amissi, et alienata provincia, et publica trahebat clades. Hispaniæ ipsos luge bant desiderabantque duces: Cnæum tamen magis, quo diutius præfuerat iis, priorque et favorem occupaverat, et specimen justitiæ temperantiæque Romanæ primus dede

rat.

3

restituit.

XXXVII. Quum deletus exercitus amissæque Hispa- L. Marcius niæ viderentur, vir unus res perditas restituit. Erat in ex- res adflictas ercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus, inpiger juvenis, animique et ingenii aliquanto, quam pro fortuna, in qua erat natus, majoris. ad summam indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina: sub qua per tot annos omnes militiæ artes edoctus fuerat. Hic, et ex fuga conlectis militibus, et quibusdam de præsidiis deductis, haud contemnendum exercitum fecerat, junxeratque cum T. Fonteio P. Scipionis legato. Sed tantum præstitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore, ut, castris citra Iberum communitis, quum ducem exercituum comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, donec per omnes suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint. Omne inde tempus (exiguum id fuit) muniendis castris convehendisque commeatibus consumtum et omnia imperia milites, quum inpigre, tum haudquaquam abjecto animo, exsequebantur. Ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis, venientem ad Reliquias reliquias belli delendas, transisse Iberum, et adpropinquare Rom. perse adlatum est, signumque pugnæ propositum ab novo duce drubal Gismilites viderunt; recordati, quos paullo ante imperatores gonis F. habuissent, quibusque et ducibus et copiis freti prodire ad Luctus mil. pugnam soliti essent, flere omnes repente et obfensare capita: et alii manus ad coelum tendere, Deos incusantes: alii, strati humi, suum quisque nominatim ducem inplorare. neque sedari lamentatio poterat, excitantibus centurionibus manipulares, et ipso mulcente et increpante Marcio, quid in muliebres et inutiles se projecissent fletus potius, quam ad tutandos semet ipsos et rempublicam secum acuerent animos, et ne inultos imperatores suos jacere sinerent? Quum subito Arma taclamor tubarumque sonus (jam enim prope vallum hostes men capi

3 Prior..favorem occupaverat, et specimen..primus dederat] Prior refertur ad fratrem; primus ad omnes. Primus enim omnium Romanorum

citu venit Cn. Scipio. SIGONIUS,

4* Auctoritate inter milites atque honore] Fama, veneratione, honore, ac pretio apud milites.

quitur Has

Romanor.

unt.

pellunt.

5

U. C. 540. erant) exauditur. inde, verso repente in iram luctu, discurrere A. C. 212. ad arma: ac, velut accensi rabie, discurrunt ad portas, et in hostem, neglegenter atque incomposite venientem, incurrunt. Extemplo inprovisa res pavorem incutit Poenis: mirabundique unde tot hostes tam subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui victis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus cæsis exstitisset, quis castris præesPoenos re- set, quis signum dedisset pugnæ, ad hæc tot tam necopinata, primo omnium incerti stupentesque referunt pedem: dein, valida inpressione pulsi, terga vertunt. Et aut fugientium cædes foeda fuisset, aut temerarius periculosusque sequentium inpetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum, obsistensque ad prima signa, quosdam et ipse retinens, concitatam repressisset aciem. inde in castra avidos adhuc cædisque et sanguinis reduxit. Karthaginienses, trepide primo ab hostium vallo acti, postquam neminem insequi viderunt, metu substitisse rati, contemtim rursus et sedato gradu in castra abeunt. Par neglegentia in castris custodiendis fuit. nam, etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum exercituum ante paucos dies deletorum subcurrebat. Ob hoc quum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis, Marcius ad consilium, prima specie temerarium magis, quam audax, animum adjecit, ut ultro castra hostium obpugnaret: facilius esse ratus, unius Hasdrubalis expugnari castra, quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces junxissent, sua defendi: simul aut, si successisset cœptis, recepturum se adflictas res: aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma, contemtum sui demturum.

Marcius

statuit ob

pugnare

castra hos

tium.

ad milites.

XXXVIII. Ne tamen subita res et nocturnus terror 6 etiam non suæ fortunæ consilium perturbaret, adloquendos adhortanEjus oratio dosque sibi milites ratus, concione advocata ita disseruit: Vel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas, vel præsens omnium nostrúm, milites, fortuna fidem cuivis facere potest, mihi hoc imperium, ut 7 amplum judicio vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse. Quo enim tempore, nisi metus mœrorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, ut aliqua sola

simul facilius Gron. Crev.

5 Discurrere ad arma] Observat Jacob. Gronovius abesse verbum discurrere ab uno MS. et has voces sic solitarias, ad arma, interpretatur, conclamare ad arma. Sic et apud Florum, l. II. c. 6. ubi vulgo habetur, non statim ad arma procurrunt, contendit ex auctoritate unius MS. legendum esse, non statim ad arma, reciso verbo procurrunt. Sane in hoc nostro Livii loco odiosa est repetitio: discurrere ad arma... discurrunt ad portas, et in hostem.. incurrunt.

8

6* Etiam non suæ fortunæ consilium perturbaret] Impedimentum et perturbationem afferret consilio, † quod per se ipsum parum convenire videretur afflictæ tunc ac prope desperatæ Romanorum fortunæ.

** Amplum judicio vestro] Honorificum, si quis illud spectat tanquam delatum suffragio vestro.

8 Aliqua solatia] Mendum hic insederat plerasque recentiorum editionum, alia. Vetustiores et MSS. id tenent quod edidimus.

10

9

tia invenire ægro animo possem; cogor vestram omnium vicem v. C. 540. (quod difficillimum in luctu est) unus consulere. et ne tum qui- A. C. 212, dem, ubi, quonam modo has reliquias duorum exercituum patriæ conservare possim, cogitandum est, avertere animum ab assiduo mærore libet. Præsto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant, et excitant sæpe somno; neu se, neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rempublicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi jubent: et, ut imperiis vivorum nemo obedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod quaque in re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere. Vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam exstinctos prosequi, (vivunt vigentque fama rerum gestarum) sed, quotiescumque obcurret memoria illorum, velut si adhortantes signumque dantes videatis eos, ita prælia inire. Nec alia profecto species, hesterno die oculis animisque vestris oblata, memorabile illud edidit prælium: quo documentum dedistis hostibus, non cum Scipionibus exstinctum esse nomen Romanum: et, cujus populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto sævitia fortuna emersuram esse. Nunc, quia' tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet, quantum audeatis duce vestro auctore. non enim hesterno die, quum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in majorem gloriam atque opportunitatem, volui: ut postmodo præparati incautos, armati inermes, atque etiam sopitos, per occasionem adgredi possetis. Nec hujus occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo. A vobis quoque profecto si quis quærat, quonam modo pauci a multis, victi a victoribus castra tutati sitis; nihil aliud respondeatis, quam id ipsum timentes vos omnia et operibus firmata habuisse, et ipsos paratos instructosque fuisse. Et ita se res habet. 12 ad id, quod, ne timeatur, fortuna facit, minime tuti sunt homines: quia, quod neglexeris, incautum atque apertum habeas. Nihil omnium nunc minus metuunt hostes, quam ne obsessi modo ipsi atque obpugnati castra sua ultro obpugnemus. Audeamus, quod credi non potest ausuros nos. eo ipso, quod difficillimum videtur, facillimum

qui Gron. Crev.

9 Per octo annos] Imo septem. Vid. not. 2. ad c. 36. supra.

10 Sequi jubent, et ut imperiis] Totius hujus loci alia habetur.in vulgatis libris interpunctio. Ea quæ hic apponitur, a Perizonio monstrata, multo elegantior visa est.

11* Id optimum ducere] Supple ex

terpunctio hune locum deformat in
vulgatis libris.

12 Ad id quod ne timeatur] Nihil
minus tutum est hominibus, quam
quod præsens fortuna vetat timeri:
quoniam id plerumque ab iis negligi-
tur; quod autem neglexeris, incau-
tum atque apertum est, ac facillime

300

U. C. 540. erit. Tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. exploraA. C. 212. tum habeo, non vigiliarum ordinem, non stationes justas esse.

Clamor in portis auditus et prinus inpetus castra ceperit. tum inter torpidos somno, paventesque ad necopinatum tumultum, et inermes in cubilibus suis obpressos, illa cædes edatur, a qua vos hesterno die revocatos agre ferebatis. Scio, audax videri consilium: sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quæque consilia tutissima sunt. quia, si in occasionis momento, cujus prætervolat opportunitas, cunctatus paullum fueris, nequidUnus exercitus in propinquo quam mox omissam' quæras.

[ocr errors]

14

est: duo haud procul absunt. nunc adgredientibus spes aliqua est: et jam tentastis vestras atque illorum vires. Si diem proferimus, et hesternæ eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne 13 omnes duces, omnes copia conveniant. Tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? Ut dividendo copias periere duces nostri, ita separati ac divisi obprimi possunt hostes, alia belli gerendi via nulla est. proinde nihil, præter noctis proximæ opportunitatem, exspectemus. Ite, Deis' bene juvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis, quo vestra tutati estis. Læti et audiere ab novo duce novum consilium, et, quo audacius erat, magis placebat. reliquum diei expediendis armis et curatione corpoquarta rum consumtum: et major pars noctis quieti data est. vigilia movere. XXXIX. Erant ultra proxima castra sex millium intervallo drubalis ca- distantes aliæ copiæ Ponorum. Vallis cava intererat, condensa arboribus, in hujus silvæ medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur, et equites. Ita medio itinere intercepto, ceteræ copiæ silenti agmine ad proximos hostes ductæ. et, quum statio nulla pro portis, neque in vallo custodia essent, velut in sua castra, nullo usquam obsistente, penetravere. Inde signa canunt, et tollitur clamor. Pars semisomnos hostes cædunt: pars ignes casis, stramento arido tectis, injiciunt: pars portas occupant, ut fugam intercludant. Hostes simul ignis, clamor, cædes, velut alienatos sensibus, nec audire, nec providere quidquam sinunt, incidunt inermes inter catervas armatorum; alii ruunt ad portas, alii obseptis itineribus super vallum saliunt: et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt : ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi, cæsique ad unum omnes sunt. quamquam, etiam si quis ex ea cæde effugisset,

Castra Has

piuntur.

tamissam Gron. Crev.

y Diis Gron, Crev.

u

aliqua spes Eæd.ˆ

13 Omnes duces, omnes copiæ] Servant asyndeton optimi MSS. quibus obsecuti sumus. Vulgo omnesque copiæ,

* omnesque Gron.

14 Quarta vigilia] Marcius in oratione dixit se tertia vigilia moturum : sed parum scilicet interest.

« AnteriorContinua »