Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

GREEK MSS.

PUBLIC LIBRARY OF THE UNIVERSITY OF CAMBRIDGE.

V

ETUS et Novum Testamentum . 2622. cum notis Manuscriptis.

Liber Job 4. 816. cum variantibus Lectionibus Manuscriptis. Novum Testamentum . 2537, 2538. cum notis Manuscriptis Johannis Taylori.

Novum Testamentum * 2423.

Quatuor Evangelia et Actus Apostolorum * 553. 1673. * 2061. * 2144. * 2512.

Quatuor Evangelia et Actus Apostolorum * 2517. Codex quondam Theodori Beza.

Actus Apostolorum et Epistolæ Catholicæ Paulinæ 2068.
Epistolæ Paulinæ cum notis 1152.
Paralipomenon Lib. 11.* 1146. 1. 2.

Dd. viii. 23. Codex est Græcus in 4to. grandiori septingenorum et amplius annorum in membranis nitide scriptus, in usum Magnæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ, in quo continetur Evayysλιον, sive, ut aliis magis placet, Ευαγγελιστηριον.

Dd. viii. 49. Codex est Græcus Membranaceus in 4to. priori et mole et nitore inferior, ejusdem tamen fere ætatis, in quo similiter et continetur Ευαγγέλιον sive Ευαγγελιστήριον.

Ll. iv. 12. Codex est Græcus Chartaceus, varias dissertationes continens' de Historia, Medicina, et Agricultura.

Notæ Manuscriptæ in Dionysium . 2679. In Pollucis Onomasticon ¥. 2641. In Canonas Apostolicos ¥. 2659. In Plutarch. .2676-2681. In Libros Juris Orientalis . 2682. In Epictetum 2692. In Terentium 2701. Dialecti Græci 694. 32, 33. Etymologicum Græcum * 2051.

Dd. viii. 51. Codicellus Chartaceus in Folio, Callimachi Fragmenta, Viro doctissimo, Thoma Stanleio, Armigero, collecta et digesta, una cum notis eruditis in eundem poetam liberaliter communicavit Edwardus Sherburn, eques auratus, Kal. Apr.

MDCXCVIII.

Dd. ix. 13. Codex est Orientalis.

Dd. ix. 69. Codex est Græcus Chartaceus, in quo continentur Quatuor Evangelia. Præmittuntur Canones Eusebiani Scripti A M. 6805, qui juxta computationem Ecclesiæ Anglicanæ respondet Anno Redemptionis humanæ 1297: secundum vero computa tionem Ecclesiæ Constantinopolitanæ A. 1313.

Dd.
X. 46.

Codex est Orientalis.

Dd. x. 5. 54. Codex est Græcus in vetusta manu scriptus membranaceus in 4to. sed ακεφαλος και μειουρος.

OXFORD PRIZE POEMS;

FOR 1818.

TITUS HIEROSOLYMAM EXPUGNANS.

INCESTATA diu sacrorum sanguine Vatum, "Teque tuosque, Salem, quoties, ni aversa fuisses, "Fovissem gremio blanda genetricis ad instar! "Felix, nunc etiam felix, tua si bona nôris

"Dum licet—————At venit illa dies, quando aggere muros "Obsidet miles, metuendisque obruet armis,

[ocr errors]

Exæquans una late loca vasta ruina:

"Tanti erit oblatam toties renuisse Salutem!"
Denique fatali decurso tramite sæcli

Ecquis adest Cœli Vindex? quis debitus Ultor?
Aspice, nigrescens Tempestas turbida ab oris
Ingruit Hesperiæ, et campos densa occupat umbra
Turmarum obductos nebula, nisi Martia raptim
Quà rutilat seges, atque ærata luce coruscat.

Surge, age, devotis habitas qui in sedibus, Hospes, Nunc fuge-Nunc meritam propera prævertere cladem: Et tu venturis Patriæ non debite Fatis,

Quisquis es, o Christi temerato numine tactas
Linque Domos, et te labentibus eripe Regnis!
Conscia (nonne vides?) tantam Natura ruinam
Agnovit, versique dedit præsagia Fati:
Tempore non alio minitari visa sub auras
Arma, et flammigeri currus volitare, futurum
Miscentes Martem, et fatalia bella cientes:
Quin miro splendore ipsi rutilare cacumen
Delubro, circumque innoxia fulgura pasci:
Tum magnam audiri per sacra silentia vocem-
Excessisse Deum, et sedes odisse nefandas.

Sed tibi quid, Solyma, augurium? Quæ vana precaris
Non audituro fundens vota irrita Coœlo,
Ut tandem belli propius propiusque tumultum
Accipis Italici-Jam despicis arce sub ipsa
Victrices Aquilas, dominæque insignia Romæ?
Illæ corripuere viam, et late omnia complent :
Dum miles patriam recoleus, et rura relicta
(Quamvis illa quidem flavis uberrima campis)

[blocks in formation]

Dd. v. 29. Codex est Græcus Chartaceus in 4to. continens Analecta ex variis Codicibus Manuscriptis, manu clarissimi viri Humph. Wanleii exarata.

Dd. v. 34-43. Codices sunt Orientales.

[blocks in formation]

Dd. 18, 19.

Duo Codices nitidissime in Chartis Scripti, quibus continentur Analecta viri cujusdam eruditi e diversis Codicibus MSS.

[blocks in formation]

Dd. vi. 84. Codex est Græcus in duodec. manu neoterica in Chartis Scriptus.

P.S. The reader is desired to correct the following Errata in the former Number:

מגילה אהשורש line 11. for : החוזה read חוזה P. 187. line 7. for

תור Megillath Ahashuerosh: line 29. for מגילת אחשורוש read

Toor, read D, Seder. The reader is also desired to take notice, that to the end of the account of Dr. Buchanan's Eastern MSS., is to be added another Historia Judaica, which contains the History of the Jews of Malabar, and the Origin of the black and white Jews in India, in 24 chapters: thin octavo, in the Rabbinical character.

Add also Sepher Sepherim, or Origin of the Jews of Malabar, being a Hebrew Translation of the Historical Collections.

Sepher Sepherim, being a correct Translation of the former. Cheddushe Malabar, or New Account of the Origin of the Jews of Malabar from the time of the Destruction of the Temple of Jerusalem.

Kalchoth, N. 45. 4to. imperfect; written in the Rabbinical character.

Anecdotes of Malabar History: translated from the Hebrew, by Mr. Crool of Cambridge.

There are also some Engraven Plates.

The account of the Syriac and other Eastern MSS. presented by Dr. B. to the University, will be given on some future occasion.

G. D.

O Terra ante alias Coelo defensa benigno
Cui quondam festiva dies sine nube refulsit,
Tu, Regina Sion-Solymæ Vos dulcia Regna-
Non posthac patriam, quæ longùm muta pependit,
Non dabitur revocare lyram, atque in margine noto
Isacidum cantu seros deducere soles !

Heu! quianam in fatum gens o devota ruinæ
Erigeris, sortique ultra obluctaris iniquæ ?
Ecce! iterum oppositi resonant crebro ariete postes,
Et propior gravido consurgit vinea dorso.
At, viden? Ut fervent acies, reboantque ruentum
Certatim fremitus, et vox insana triumphi!
Mox adeò vallique et propugnacula muri

Dant stragem, accipiuntque hostem prostrata furentem.
Ventum est ad solidas turrito pondere moles
Antoni-spem jam solam, columenque relictum :
Quas tamen obductâ armorum cinxere corona
Ultro alacres, Martisque extrema pericula poscunt.
Has contra exsurgit rapido penetrabilis ictu,
Et vastas vasto incumbit super impete turres
Machina terrificùm illidens: illæ usque minantur
Suspensæ, quassæque labaut per culmina pinnæ.
Nec mora, nec requies. At, perrupto objice, Victor
Ultricem vibrat dextram, quà prima recludit
Monstravitque viam, cædes, et vulnera miscet
Jussa Deo: latè Abramidæ per nota locorum
(Necquicquam nota) effusi vix denique sacrum
Cum fremitu superant, heu! non remeabile, limen.
Cui non pervenit tanti, dum fata fuerunt,
Majestas Templi, et positæ Cœlo Auspice moles?
Olli ampla effulget species, medioque superbit
Vasta situ, et latè subjectam despicit urbem:
Prima repercutiunt nascentis tela diei
Marmoreæ turres : hyemali vertice qualis
Emicat in lorgum, et cœlesti subrubet auro
Caucasus, æternasque nives ad sidera tollit.
Ordine quæque suo, Libanon, tua gloria portæ
Bis denæ insurgunt: illas argentea texit
Lamina, cælatisque nitescit lucida signis.

Hinc ritus absunt steriles; hinc, Græcia, Divi
Quot colis, et varias referentia marmora formas:
Ast habitat sincera Fides, præsensque tuetur
Spiritus Etherius, purique Unius Honores:
Ergo queis Adyti fas est penetralia nosse
Externos prohibent gressus; quin munia soli
Agnoscunt propria, et certos per sæcla ministros.
Subsistit miro aspectu, gressumque retractat
Hostilis turba, et visu tota hæret in uno,

Percellitque animum plusquam terrena voluptas
Mixta metu, ut lætâ quâdam formidine lustrat
Augusti monumentum operis, sacrataque tecta
Plena Deo quondamn, et summo dilecta Jehova.
Sed prædæ sitis exardet-sed nescia fati
Pectora succendit non exorabile Cœlum,
Et præsens Deus, et gliscens divinitùs ardor.
Hinc ruere Isacidæ, et cæcâ indignarier irâ,
Præcipitesque rapi, sacro dum in limine cernunt
Ora hominum vetita, et peregrinum insistere Martem.
Heu! frustra!-Quid enim valeant sine numine vires?
Ergo et fatali porta insonat icta bipenni

Aurea, cælatæque trabes; quin cedrina victor
Claustra ignis vorat, atque incendia debita miscet,
Et spissam agglomerans ruit atro turbine nubem:
Corruis heu! veneranda Ædes-Laus alta parentum,
Corruis-et Cœlo, Tite, nescius ipse repugnas,
Dum prohibes tantam, flammâ superante, ruinam.
Ergo etiam insuetosque pedes, alienaque noscit
Undique Judæo vestigia fœda cruore

Necquicquam secretum adytum: mox culmina sordent
Exæquata solo, fractæ sine nomine moles,
Limenque egregium nullo reparabile sæclo!

Quem finem trahat infensi vindicta Jehovæ

Tum videat-neque enim tanta hæc monumenta vetustas
Damnosa abstulerit-dubiâ dum niente viator
Desertumque solum longè hinc latèque tuetur,
Nec, (spatiis quamvis porrectum ingentibus) usquam
Antiqui veneranda ostentans rudera saxi.

Tuque etiam, quicunque olim, diademate fretus,
Impendes operi demens, et non tua condis
Saxa manų vetitam renovans lævo omine molem,
Desine inexpletos Cœli irritare furores!
Desine Terra tuis en! ipsa obnititur ausis,
Et tibi non vanus, viden? hic tibi fulgurat ignis.
Jamque adeò, si queis vis belli infesta pepercit,
Quos acta in saltus, quas non errabis ad oras
Turba exspes, et longè alio sub Sole requires
Tutas, si qua usquam loca sint tibi tuta, latebras
Agnoscenda tuæ servans vestigia gentis:
Scilicet et linguam patriam, barbasque comantes
More suo, et cognata aliquis mirabitur ora,
Famosumque genus, seu congesto incubet auro,
Seu petat extremis lucri commercia terris.

Nunc quoque longinquum si quis lustraverit orbem,

Vel prima exorto quæ tellus sole rubescit,
Serave decedens cui spargit lumina vesper,

« AnteriorContinua »