RHENUS. “ D. patrii indigetes, quorum sub numine præceps Congeritur rabies ventorum, et turbidus æther, Queis scopuli, magnoque fremunt plangentia fluctu Æquora, et arcano in pulsu tonitralia parent Atria cælorum, Romæ cohibete furores ! Di patrii, audaces animos cohibete, nec ultra Impius hic nostris irrumpat sedibus Hostis!"
Hæc Pater undoso se attollens gurgite Rhenus Clamat, ut immani impositum molimine pontem,
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=3XESAAAAIAAJ&hl=ca&output=html_text&pg=PA26&img=1&zoom=3&q=%22Martyr.+Serve+the+King+%3B+And,+%E2%80%94+Pr%27ythee,+lead+me+in+:+There+take+an+inventory+of+all+I+have%22&cds=1&sig=ACfU3U3VAmYecdGVHp0tOIg5x8xb4NE5fg&edge=0&edge=stretch&ci=740,1004,6,10)
trificati ex quibus fulgura fiunt, super- ventorum prælia vocat. veniente flamine portantur. Nihil fre- “ Sæpe ego, cum davis messorem indu quentins observandum est tempestate
ceret arvis mutabili, quam, nubes in altiore loco Agricola, et fragili jam stringeret hordiversum cursum habere, ac eæ quæ
dea culmo, terræ viciniores sunt. Per plurima Omnia ventorum concurrere prælia experimenta circa ventos nuper a
vidi : me facta ; hoc est 'cum quo maxime Quæ gravidam late segetem a radicibus delectabar, quod per missas in aëra ma- imis chinas volantes istas quas vulgo balo Sublime expulsam eruerent; ita tur. loons vocant, superiora Alamina, mox bine nigro, inferiora fieri observaverim. Quum Ferret hyems culmumque levem stipuBoreas juxta terram flaverit, eodem lasque volantes." vero tempore Auster supra illum cur
Cæsareasque videt radianti in margine turmas : Lignorum interea violenta compede vinctus, Undarum vortex injecta mole laborat, Atque repercusso luctantur litora fluctu. Fervet opus, junctasque exæquat machina ripas. Extemplo turbati animi; pavor, iraque gentes Extimulant, trepidatque novo Germania marte. Quin et terrificus Bardarum accendere clangor Indigenas acies, totaque ardescere ripa Agmina. Cærulei ad strepitum coiere Suëvi, Vangionesque truces, et torto crine Sicambri: Signa canunt; reboant æris nemora excita pulsu, Antraque barbarico sacrorum exercita cantu Dant gemitum, sanctæque tremunt in litore sylvæ. Tum Pater ingentis præsumens omina famæ, Attollit faciem, et fatis dia ora resolvit.
“At Tu, siste pedem, qui jam felicibus armis Fretus, adhuc placidos conturbas milite fines! Indigetes metuas lucorum accendere Divos! Coeruleos aditus sylvarum lugubre Numen Insidet, et sacræ caliginis Horror obumbrat, Pallentesque habitant Formæ, quas nocte silenti Incola formidat: sæpe illum ad prælia cantu Exacuunt Bardæ, et nemorum bacchata reclamant Avia ; quæ circum Teuthates fulminat ingens, Turbineque armisono graditur mavortius Hesus, Lucorumque pater Taranis.-Ne Tu irrita contra Impius arma feras! neque enim tibi lecta valebunt Agmina. Nonne vides, ut sacris cincta corollis Votiva erumpit ferali ardore juventus! Illis festa dies : ita pronæ in bella cohortes Subjecere necem pedibus, dum fortia munit Sanctus corda furor, patriæque amor anxius urget; Quippe nec oppressam claudet mors inclyta vitam, Nec moesti in Stygio pallebunt litore manes; Sed florentem iterum membris induta juventam Olim anima ad solitas remeabit martia sedes, Atque iterum dulci pro libertate recumbet Cara inter nemora, et patrii juga conscia cultus.
“ Quo, furiose, ruis ? Quid Romæ audacia quæret ? Arvane cincta gelu, et nunquam viduata pruinis Litora, et antiquam populi turbare quietem ! Siste aquilas, Cæsar! neque enim me victor inultus Pollueris. Magnum Ausoniæ prosternet honores Exitium, serosque manet vindicta nepotes.
Scilicet et quondam borealis frigora linquens Gens edura virûm apricæ prorumpet in agros Italiæ !-Incipiunt collecta tumescere late Agmina, et audiri sumtis fragor horridus armis. Audin'? Barbaricis reboant clanioribus Alpes, Agmen ut Hesperiæ florentes conspicit oras! Horrentes recolens nimbos, hyemesque relictas, Aurea miratur late loca, cærula cæli Lumina, et ambrosias zephyrorum in vallibus auras : Atque insueta novo calcans violaria luxu, Carpit purpurea pendentes vite racemos. At Tu, Roma ferox ! quæ victum amplecteris orbem, Jam frustra imperii raptos lugebis honores, Eversasque patrum sedes, disjectaque Divûm Templa solo cernes ; iphonesto pulvere fædans Turrigerum caput, et famæ monumenta prioris !
“ Lætior at scena, et pacis me blanda salutant Murmura. Namque ubi secretum sub margine fontem Saxa inter placida, et sylvarum umbracula servant Helvetii montes, olim mihi dura moratur Libertas, nemorumque rudi purissima virtus Hospitio, et longum pax incorrupta per ævum ; Non ibi degeneres animi, atque enervia languent Corpora; sed patriæ ingenti perculsus amore, Dum juga miratur nemorosa, Alpesque nivales Incola, et umbriferos ad Æsonia litora saltus, Hinc discit natale solum, Geniumque locorum, Liberaque audaci defendere limina dextra, Æternoque fovet constrictos frigore montes, Indigenamque hyemem, et notis saxa horrida nimbis.
“Quin me fata vocant, Divûmque arcana voluntas Ad sortis majora ciet. Jamque inclyta martis Orgia tranquillæ rupere silentia pacis ; Apparent facies heroum, et lucidus ordo Exoritur. Videor venturæ splendida famæ Secula conspicere, atque ævi decora alta futuri. Salvete, illustres Animæ! quas martia virtus, Quas laudis suadebit amor victricibus armis Oppida proruere, et domitis insistere regnis ! Vos olim, et vestros circum visurus honores Raucisonos
magno
devolvam vortice fluctus, Dum fremitus inter victorum, et fulmina belli, Clara triumphales spectabunt litora pompas.
“ Hæc adeo auspicia, hæc quondam volventibus annis Fata trahunt. Neque evim, armipotens, tibi carior Hebrus, Aut Thracum nemora, et Libyci vada barbara ponti!
Hic olli sedes ; hic olim horrentia ducet Agmina, bellantesque fero clangore ciebit; Sed neque qualis erat; qualem tu, maxime Cæsar, Vidisti, galea insignem, et fulgentibus armis ; At major, vultuque ferox, ipsamque Tonantis * Indutus speciem, clypeumque hastamque relinquet, Perculsasque metet tonitrali murmure turmas, Lugubre flammato jaculatus turbine fulmen.
“ Sed neque me strepitus, aut belli æterna lacessent Funera. Jam placido mitescere sæcula cultu, Securasque inter latebras, nemorumque recessus Nutriri Doctrina potens, Gothicisque serenam Immissura diem tenebris. Jam grandia viset Mænia Lugduni! nec te, Basilea, silebo, Doctrinæ Hospitium, et patriis gratissima musis! Tum mihi limosa pingues uligine campi Flavescent cerere optata, cultuque subacti Purpureis circum nigrescent vítibus agri, Unde ingens cecidit quercus, pinusque tumentes Undarum ruptura mipas.—Quin tutius æquor Navibus, errantesque reget magnetis in alto Subtile indicium, atque axi cognata potestas.
“ Amplior hinc rerum facies, majorque patebit Area. Úbi pelagus cultæ superimminet oræ, Abreptumque solum, et quondam sua vindicat arva, Gens-operum patiens, longoque assueta periclo Molibus oceanum reprimit, pontique frementis Subripit imperium, et vinctas dominatur in undas. Illustres Animæ, libertatisque capaces ! Quas neque sævus Iber quatiet, neque deprimet olim Ira ferox Alvæ, aut Farnesi vivida virtus! Illis firma fides, durique tenacia cæpti Pectora, et occultas promet labor improbus artes.
“ His freta auspiciis video comniercia late Fervere, et effusas ignota per æquora naves Oceani fines penetrare, ac litora nocte Septa procellarum, et dubii formidine ponti: Purpureo hinc varias olim mihi dædala tellus Divitias gremio effundet! mihi cinnama felix Taprobane, mihi Plata sonans, et Amazonis unda Nativas submittet opes ; et quæ sola longe Indus arat, quæ palmosæ rudis incola vallis Gambiam ad auriferam, aut Nigri flaventis arenas. Quid referam, quali dives mercator ab ora Per mea regna trahens immani pondere naves Ibit ovans? venientem extremo in rure coloni
![[ocr errors][ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=3XESAAAAIAAJ&hl=ca&output=html_text&pg=PA29&img=1&zoom=3&q=%22Martyr.+Serve+the+King+%3B+And,+%E2%80%94+Pr%27ythee,+lead+me+in+:+There+take+an+inventory+of+all+I+have%22&cds=1&sig=ACfU3U0DaN5wubPZoMWPFTffxJxLD8zNRg&edge=0&edge=stretch&ci=793,1396,93,224)
Excipient, ratibusque gement stridentibus undæ. Clarior hinc sinuans cultis vada cærula campis Spectabo ingenti vicina palatia fluciu, Splendentesque domos Regum, et quæ maxiına ripis Cernere erat delubra meis ! dum grandia circum Omniparentis opes implebunt ostia Terræ.
“ At quæ dira meos obscurat scena triumphos ! Finitimis video late grassautia regnis Funera, quæ lymphata gravi Discordia motu Proruit, antiquas vulso fundamine leges ! Hinc extincta fides, olim qua sidera adibant Puræ animæ Heroum ! bellorum hinc maximus horror, Pollutique Lares, et tecta ardentia ferro! Eheu, quanta meæ spectabunt prælia ripæ ! Quando erit, ut placidam componant sæcula pacem ! Libertasque iterum virides festiva recessus Exhilaret, vitreosque lacus! Sat funera mcesti Vidimus, et sparsis albentes ossibus oras ! Salve, sancta Dea ! et nemorum carissima Virgo, Te petimus, tua pacificis altaria donis, Candida Libertas! non qualem exercita diris Galia, sanguineoque exorat Sequana cultu, Mollia sed pura velantem pectora veste, Et socian Musarum, et amantem dulcis olivæ."
G'UL. HERBERT,
CHR. CH. Coll.
AN ESSAY ON THE GREEK PASTORAL POETS.
§ 4. Of Theocritus-whether he imitated the Song of
Solomon. The memorials which we have of the life of Theocritus are few. It appears, however, beyond a doubt, that he was an inhabitant of Sicily, notwithstanding ihe disputes of the grammarians. The Emperor Julian calls him a Sicilian Poet, in one of his Epistles. Terentianus Maurus calls him “siculæ telluris alunmus,” and Manilius “Sicula tellure creatus." In one of his own Epigrams be calls himself a Syracusan, the son of Praxagoras and Philina. Supposing that this
« AnteriorContinua » |