Imatges de pàgina
PDF
EPUB

hæc sunt i. 23. "Solem esse omnia et Orpheus testatur his " versibus :

σε κέκλυθι τηλεπόρου δίνης ἑλικαυγέα κύκλον

[ocr errors]

οὐρανίαις στροφάλιγξι περίδρομον αἰὲν ἑλίσσων,

“ ἀγλαὸ Ζεῦ, Διόνυσε, πάτερ κόσμου, πάτερ αἴης,

«" Ήλιο παγγενέτος, Πὰν αἰόλε, χρυσεοφεγγές.

Quid est enim in his versibus, unde Solem omnia esse certo colligas, nisi illud ipsum verbum Пáv? Pan enim, ut in hymno xi. (10.) scriptum, xoooo Tò cúμnav est. Et quemadmodum hic Sol Pan vocatur, ita in hymno xxxiv. (33.) Apollo, qui idem cum Sole est, Pan dicitur, vicissimque, ut Sol in fragmento isto. Iuppiter et Pan XPUGEоpeуy's appellatus est, ita Pan in hymno xi. (10.) et Paan, et luppiter, et paso pógos nominatur his versibus: (11, 12.)

κοσμοκράτως, αὐξητὰ, φαεσφόρε, κάρπιμε Παιάν

ἀντροχαρές, βαρύμηνις, ἀληθὴς Ζεὺς ὁ κεραστής.

Addamus his alium locum in quo non videntur mentem nostram perspexisse doctissimi Editores. Nam dum ibidem alia, quæ ad Orpheum spectant, persequuntur, p. 272. dicunt, nos in Addendis ad Orphica p. xxv. tredecim versus Hermeti apud Stobæum Ecl, i. 6. p. 174. tributos, post Heerenium Orphicis carminibus. adnumerandos putare, alios autem undecim debuisse adnotare, quos idem Heerenius Orpheo, vindicaverit. At nos Heerenium illos tredecim versus adnumerandos Orphicis putare diximus, non etiam, nos ita sentire. Valde enim dubitamus, an hi versus, de quibus cæteroquin accuratissime exposuerunt Editores Thesauri, non sint Orphici, i.e. eorum auctorum cuiuspiam, a quibus illa profecta sunt, qua Orpheo ab antiquioribus adscribuntur. Nam et argumentum paullo aliud videtur, nec dicendi genus plane cum cæteris convenit. Quod vero ad undecim illos, sive decem potius, versus attinet, ab eodem Stobao in Eclogis i. 3. p. 68. servatos, eos etiam negamus Orphicos esse, si non aliis de caussis, certe propter dialectum Doricam. Quare quod aiunt, vindicasse Heerenium hos versus Orpheo, id vellemus argumentis demonstrassent. Namque illi Orphicorum conditores non alia dialecto usi sunt, aut uti potuerunt, quam ea, quæ ab omnibus Græcis antiquissimorum poetarum lingua haberetur: unde iis a Dorica abstinendum fuit. Præterea vero nihil in istis versibus est, quod non æque a quovis alio, quam ab Orphico scriptore, dici potuerit. Eoque minus, ut speramus, mirabuntur Editores doctissiini, quod neque quum Orphica ederemus, versus illos commemorandos putavimus, neque nunc adducimur, ut eos Orphicis adnumerandos. esse nobis persuadeamus. Sed quoniam valde corrupti sunt, neque eos emendare, placuit Editoribus Thesauri, paullo correctius scriptos dabimus, quarum tamen correctionum partem Grotio, Piersono, Iacobsio acceptam referimus :

Ηρακλέος κρατεροῦ, ὃς γᾶν ἐκάθαρεν ἅπασαν,
πετροβάτα τε θεοῦ, Πανὸς νομίοιο βρυάκτα,
θνατών τ' ἰατῆρος Ασκληπιοῦ ὀλβιοδώτα,
πρεσβίστας τε θεοῖς Υγιείας μειλιχοδώρου,
ναυσί τ ̓ ἐν ὠκυπόροισι Διοσκούρων ἐπιφάντων,
Κουρήτων θ', οἳ ματρὶ Διὸς Ρέᾳ ἔντι πάρεδροι,
καὶ Χαρίτων μεμνᾶσθαι ἐν ἔργῳ παντὶ μέγιστον,
ἠδὲ Χρόνου παίδων Ωρᾶν, αἳ πάντα φύοντι,
Νυμφᾶν τ' ὠρειᾶν, αἳ νάματα κάλ' ἐφορῶντι,

ὕμμεων τ ̓, ὦ Μοῖσαι, Διὸς ἔκγονοι, ἄφθιτοι ᾠδαῖς.

Quamquam procul illa a nobis temeritas sit, ut hæc pro certis venditemus. Nam utrum ἀκροβάτα, ut Cantero visum, an πετροβάτα, ut Grotio, verum sit, quis ex librorum scriptura πρόβατα divinet ? In tertio autem versu valde dura est correptio primæ in Ασκληπιού, cui tamen imperita manu mederetur, qui ἰατροῦ repositum iret. In ultimo versu, ubi libri habent ὑμνέομες (vel ὑμνέωμες, vel ὑμνέωμας) μάκαρας Μοῦσαι Διὸς ἔκγονοι ἀφθίτοις ἀοιδαῖς (vel αἰδαῖς) illud potissimum putamus incertum esse, utrum ἄφθιτοι ᾠδαῖς, an ἀφθιταοιδοί præferendum sit. Non hæc sic diximus, quasi vitio verteremus Editoribus præstantissimis, quod versus illos non emendaverint. Nam quis adeo iniquus, ac potius insanus sit, ut in libro, qui totus refertus est citationibus scriptorum, locos omnes, qui afferuntur, etiam emendari postulet? Immo emendationi veterum scriptorum in hac Thesauri editione abunde et multo magis, quam exspectari licebat, satisfactum esse gaudemus, meritoque maximas agimus Editoribus gratias, quod plerumque non in afferendis testimoniis acquieverunt, sed ea accuratius etiam expendenda putarunt. Quo fieri non potest, quin, qui utentur hoc Thesauro, plurimis in rebus mirifice se adiuvari sentiant. Quod si hic illic aliquid est emendationis, quod fugerit viros egregios, tantum abest, ut id mirum in tanta rerum et copia et varietate et difficultate videri possit, ut illa potius admirari debeamus, quæ summa cura, summoque studio ab iis congesta, disputata, explanata, ad liquidum perducta sunt. Et quis nescit, sæpissime accidere, ut emendationes, in quas quemvis putes incidere debere, sero demum uni in mentem veniant? Cuiusmodi est fragmentum Aristophanis ex Ταγηνισταῖς apud Schol. ad Ran. 295. χθονίας 'Εκάτης πείρα σοφῶν ἐξελιξομένη, cuius quamvis facillima esset emendatio, tamen quid miremur, non esse eam factam ab Editoribus Thesauri p. 231. D. quum ne Brunckius quidem, qui de industria hoc agere debebat, quidquam adnotaverit? Servatum hoc erat Seidlero, qui in brevi disputatione de fragmentis Aristophanis, quæ nuper edita est, p. 21. ita scribendum esse vidit :

χθονία σ' Εκάτη σπείρας ὀφέων ἐλελιζομένη.

Sed decet iam finem facere scribendi. Et quemadmodum non dubitamus, quin Editores præstantissimi, maximeque, cuius præ

cipuam in edendo hoc Thesauro operam esse accepimus, doctissimus Barkerus, et gratiam ab omnibus, qui litteras Græcas tractant, summam inierint, et æternam tam egregio opere condendo laudem sibi parituri sint, ita optamus ex animo, ut et valetudo ac vires iis ad sustinendos tantos labores suppetant, et quævis aliæ obtingant ad perficiendam hanc utilissimi libri editionem commoditates atque opportunitates. Unum reliquum est, quod eos etiam atque etiam rogemus, ut parem curam etiam Indicibus conficiendis adhibeant, in eaque re eam viam ingrediantur, quæ iis, qui usuri Thesauro illo sunt, facillima sit et maxime commoda. Quæ, ut nos quidem existimamus, eo continetur, ut Indices quam paucissimi, sed illi quam locupletissimi, quam ad invenienda quæque aptissimi, denique quam accuratissimi in numeris voluminum paginarumque indicandis sint. Putamus autem non plures, quam tres esse Indices faciendos, primo Græcum, vocabulorum rerumque omnium, quæ in hoc Thesauro tractantur; deinde parem huic Latinum; denique tertium scriptorum, quorum loci vel explicantur, vel emendantur. Atque hoc potissimum in Indice, quoniam infinita est locorum ex singulis scriptoribus tractatorum multitudo, illud omnino necessarium iudicamus, ut non solum enumerentur loci illi omnes, sed etiam eo ordine disponantur, quo apud quemque scriptorem sese excipiunt. Nam quis, exempli caussa, si se meminerit locum aliquem ex primo libro Iliadis tractatum legisse, non optet ita factum esse Indicem, ut ordine primi, secundi, tertii libri, et sic deinceps, singulos locos, eosque ipsos ad ordinem versuum, quo apud Homerum scripti sunt, dispositos conspiciat, quo statim, quod velit, invenire queat, nec millenos locos in omnibus voluminibus frustra inspicere cogatur? Hoc igitur in omnibus scriptoribus faciendum esse censemus, ne insignis pars utilitatis, quam hic liber habiturus est, eripiatur iis, qui eo usuri sint. Et quamquam hoc quoque immensi esse laboris scimus, tamen non dubitamus, quin etiam laudem ea res tantam habitura sit, ut eam non sint sibi deesse passuri viri præstantissimi.

D. Lipsie mense Aprili a. ciɔiocccxviii.

GODOFREDUS HERMANNUS.

We insert with pleasure, verbatim and literatim, the learned and candid communication of the illustrious scholar and critic, because we doubt not that the editors of Stephens will be ready and able to avail themselves, in the present early state of the progress of that important work, of the judicious suggestions contained in it. We are aware that they can make a satisfactory reply to some of the remarks; and we shall readily admit their observations in our next No.

[ocr errors]

CAMBRIDGE PRIZES

FOR 1818.

In Obitum Illustrissimæ Principissa Caroletta Augusta, Georgi Walliæ Principis filiæ.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« AnteriorContinua »