Imatges de pàgina
PDF
EPUB

periculo sensi. Ex quo jam nemo erit tam injustus rerum existimator, qui dubitet, quæ Cæsaris voluntas de bello fuerit, quum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. Atque id minus mirum fortasse tum, quum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat, se maluisse non dimicare, quam vincere.

Atque hujus quidem rei' M. Marcello sum testis: nostri enim sensus, ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. Quoties ego eum, et quanto cum dolore vidi, quum insolentiam certorum hominum, tum etiam ipsius victoriæ ferocitatem extimescentem! Quo gratior tua liberalitas, C. Cæsar, nobis, qui illa vidimus, debet esse: non enim jam causæ sunt inter se, sed victoriæ comparandæ. Vidimus tuam victoriam prœliorum exitu terminatam; gladium vagina vacuum2 in Urbe non vidimus. Quos amisimus cives, eos Martis vis

Atque hujus quidem rei-comparanda) Hujus rei aut nulla grammatica relatio est, aut nimium remota: sola conjectura reperias, id eo spectare, quod Marcellus quoque consilia pacis agitaverit. Atqui commentum hoc est, quo nec Cæsar, nec quisquam Senatorum falli potuit: sed Auctori ungues rodenti opus fuit quibusdam verbis, quæ novas sententiolas agglutinarent. Ac sufficiebat, credo, verba esse Ciceroniana, ut et formuJam certi homines, de iis, quos invidiosum est nominare. Cont. Epp. ad Fam. xvI. 11. pro Flacco, c. 38. pro Dejot. c. 4. etc. Quamquam nunc vel id ipsum dicere, coram nonnullis haud dubie talibus certis hominibus, non carebat invidia. Vide quæ adscripsi ad Or. pro Domo, p. 167. In pathetico loco, Quoties ego etc. accurate legentem offendunt particulæ, quum, tum etiam, quibus res fere eædem copulantur præter consuetudinem bonorum scriptorum. Quippe non solum eorundem hominum est victoria, (in spe, aiunt,) quorum est insolentia; sed etiam ferocitas victoria eadem est, quæ insolentia, nisi quod gravius sonat vox. Deinde illa balbe refertur ad insolentiam Pompeianorum et victoria speratæ ferocitatem. Epp. ad Fam. Iv. 9. "Omnia sunt misera in bellis civilibus, sed miserius nihil quam ipsa victoria; quæ etiamsi ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit: ut, etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur. Multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito, facienda sunt. An tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria?" Ad Att. Ix. 10. "Quæ mina municipiis! Quæ nominatim viris bonis!" Et xI. 6. "Me discessisse ab armis numquam poenituit: tanta erat in illis crudelitas" etc. Attuli hæc loca, ut mentem Rhetoris nos recte cepisse appareat; etsi venia dignus sit error, si quis cum quodam familiari nostro illa ad Sullanam victoriam trahat, cujus tacita comparatione mox laudatur victoria Cæsaris. Denique ea, quæ annectuntur, Non enim jam causa etc. sensum habent parum prudenter ambiguum. Vix aliter posset quis dixisse, in hac præsertim junctura, si hoc significare vellet: Pompeiana causa melior et superior fuit, sed victoria illorum gravior futura erat et insolentior. Magis perspicue et ingenua libertate Cic. pro Ligar. c. 6. "Erat aliquid in utraque parte, quod probari posset: nunc melior certe ea judicanda est, quam etiam dii adjuverunt."

2 Gladium vagina vacuum-quos potest) Comparant Ovid. Met. Iv. 148. Ense ebur vacuum, i.e. vagina ense vacua, videlicet ut credamus, magis poetice, quam ipsum poetam, loquutum esse Oratorem nostrum, insolenti hypallage. Notavit hic Manutius: "Vagina gladius includitur, non gladio

perculit, non ira victoriæ: ut dubitare debeat nemo, quin multos, si fieri posset, C. Cæsar ab inferis excitaret; quoniam ex eadem acie conservat, quos potest. Alterius vero partis,' nibil amplius dicam, quam, id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. Quidam enim non modo armatis, sed interdum etiam otiosis minabantur; nec, quid quisque sensisset, sed ubi fuisset, cogitandum esse dicebant: ut mihi quidem videantur dii immortales, etiamsi pœnas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati jam vel satiati aliquando, omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.

Quare gaude tuo2 isto tam excellenti bono; et fruere quum fortuna et gloria, tum etiam natura et moribus tuis: ex quo quidem

vagina: sed maluit gladium vagina vacuum, quam vaginam gladio vacuam, quod erat frigidius." Immo id fuisset h.1. longe absurdissimum; alterum contra remotum est ab omni usu; quum, si simplex vocabulum sordebat, in promptu esset gladius nudatus, dereptus vagina. Nec minus inepta videri debent ista, quæ statim sequuntur de Cæsare, multos civium, quos Martis vis perculit, libenter ab inferis revocaturo; neque apparet, quid præter amorem sonantium vocabulorum facetum hominem in tantam fiduciam adduxerit. Proxima, ut dubitare debeat nemo, nihil sunt profecto, nisi loquutio apta periodo concludendæ, cujusmodi et paullo post, ut mihi quidem videantur dii immortales, ubi haud melius cohærent sententiæ. Etiam deinde hæremus in EADEM acie: non enim antea de acie quadam vel pugna dictum est; et sive pugnam ad Thapsum, sive Pharsalicam intelligas, scribendum adeo putes conservavit, quos potuit. Nulla talium offensionum est in simili loco Cic. pro Dejot. c. 12. "Quæ semper in civili victoria sensimus, te victore non vidimus. Solus, inquam, es, C. Cæsar, cujus in victoria ceciderit nemo, nisi armatus; et quem nos non modo non tyrannum, sed etiam clementissimum in victoria ducimus" etc.

1 Alterius vero partis etc.) In his perplexum genus constructionis castigare non ausim; etsi simile non exstare memini apud Ciceronem. Durum est certe, quod ea verba, quæ plane speciem τаρevens habent, nihil amplius -verebamur, mox reliquorum verborum structuræ implicata sunt. Ítem notabilis est verecundia, qua nimis iracundam dicit victoriam, qui paullo ante audacter extimuit ferocitatem victoria. Mox languide adjectum est interdum, omninoque melius fuerat, Ciceronis verba sine ullis ambagibus reddere ex Epp. ad Fam. Ix. 6. Crudeliter otiosis minabantur. Nam tali sententiæ sæpe frigus affunditur uno verbo inutiliter addito, nedum pluribus, ut hic non modo armatis (quis id non speret?) sed etiam otiosis. Conf. notata in Orr. post Red. p. 29. 200. etc. Ad reliqua, nequaquam video, quid argutetur Ernestius de Latinitate modorum, expetiverunt et excitaverunt: si acutus esse volebat, ipsam vvolav rhetore aut poeta digniorem, quam ad Senatum dicente Cicerone, ostendere debuisset.

2 Quare gaude tuo-sola dicere) Pleraque horum æquo animo legeremus, si Ciceronem hic legi nobis priora persuasissent: nunc omnia ad finem usque capitis volubilem loquentiam umbratici hominis redolent. Nempe similis est ratio critici judicii veterum monumentorum atque illius, quo vulgo in usu et consuetudine hominum utimur: ubi semel alicujus mcres et ingenium certis indiciis perspeximus, etiam in iis, quæ per se ambigua

maximus est fructus jucunditasque sapienti. Cetera quum tua recordabere, etsi persæpe virtuti, tamen plerumque felicitati tuæ gratulabere: de nobis, quos in republica tecum simul salvos esse voluisti, quoties cogitabis, toties de maximis tuis beneficiis, toties de incredibili liberalitate, toties de singulari sapientia tua cogitabis; quæ non modo summa bona, sed nimirum audebo vel sola dicere. Tantus est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consilii dignitas, ut hæc a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur. Noli igitur' in conservandis bonis viris defatigari, non cupiditate præsertim aut pravitate aliqua lapsis, sed opinione officii, (stulta fortasse, certe non improba,) et specie quadam reipublicæ. Non enim tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt; contraque summa laus, quod plerique minime timendum fuisse senserunt.

Nunc vero venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam ; quæ non tibi ipsi magis, quam quum omnibus civibus,

ignotum fallunt, acutius cernimus aliis. Nec vero desunt h. 1., quæ Cicero dicere aut scribere vix ac ne vix quidem potuisset. Primum inhumane, ne dicam maligne, pleraque Cæsaris gesta referuntur ad felicitatem, i. e. fortunam. Tum inusitata in vetustiore Latinitate est structura hæc, virtuti vel felicitati sua gratulari. Mox salvos vocabulum est male supervacuum; quasi ipsum quoque se in republ. salvum esse Cæsar voluisset: quamobrem fortasse hanc vocem prætermiserunt librarii nonnulli. In ceteris, quæ Scriptor de bonorum animi excellentia ingerere audet, ante oculos habuit Ciceronem suum, Or. pro Dejot. §. 37. "Quid de virtute ejus dicam ? Quid de magnitudine animi, gravitate, constantia? Quæ omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam sola bona esse dixerunt; hisque non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum, contentam virtutem esse." Quamquam hæc etiam ex Tusculanis scholis et aliunde huc transferri potuerunt.

Noli igitur-fuisse senserunt). Tale igitur omnibus locis quadrare cogunt mali scriptores. Sine causa autem nunc affertur exhortatio ad plures conservandos, quoniam Omnes, quicumque vellent, jam conservatos esse superiora demonstrabant. Deinde Auctor magis extenuat illud, quod supra posuit, privatum officium, quum dicit opinionem officii fortasse stultam: adjicit tamen hic demum speciem reipubl. i. e. publicæ salutis vel utilitatis, aliquanto honestius loquens de bonis viris, quam antea de se ipso. Mox ne hoc quidem assequor, quid sibi velit enim, et cujus sententiæ aut verbi rationem afferat. Assequerer, si ante scriptum esset de timore, quo homines nunc a Cæsare liberatos dixit Cic. pro Dejot. §. 39. Reliqua pusillis antithetis nitent, ex quibus unum, plerique, omitti jubebat Gulielmus, quæ vox mendose exsulat in quibusdam MSS.

2 Nunc vero venio-extenuabo) "Oratio, qua Cæsar restituit Marcellum, in partes fuit distributa duas. Altera fuit accusatio Marcelli et venia concessio; quum, accusata ejus acerbitate, præter spem dixit, se Senatui roganti ne hominis quidem causa negaturum. Altera fuit querela, quum aiens se toto decursu bellorum civilium eam unam vincendi rationem habuisse, ut se misericordia et liberalitate muniret, sibi tamen in pace insidias comparari. Orator jam priori parti satisfecit, laudans Cæsaris clementiam: nunc ad posteriorem delabitur." Hactenus Abramus, id pro facto sumens, quod etiam fingere potuit Declamator, quando deesse sibi

tum maxime nobis, qui a te conservati sumus, providenda est: quam etsi spero esse falsam, numquam tamen verbis extenuabo. Tua enim cautio, nostra cautio est: ut, si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus, quam parum prudens.

Sed quisnam est iste tam demens? De tuisne? tametsi, qui magis sunt tui, quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti? an ex eo numero, qui una tecum fuerunt? Non est credibilis tantus in ullo furor, ut, quo duce oninia summa sit adeptus, hujus vitam non anteponat suæ. An, si tui nihil cogitant sceleris, cavendum est, ne quid inimici? Qui? Omnes enim, qui fuerunt, aut sua pertinacia

videbat materiem justi libelli. Nam ex epistola, quæ hujus Orationis fundus est, nullo pacto verisimile fit, Cæsarem aliquid de ingrato animo et perfidia nonnullorum, aut suspicionem insidiarum, interjecisse. Verum hac de re pro libidine quisque sua statuat, si tam levi momento pendere causam nostram putarit: illud certius est, Latine provideri non magis posse suspicionem, ullo sensu aut ulla constructionis ratione, quam prospici seu caveri seu curari, quum Auctori hoc significet, cavere ne id eveniat, quod in suspicione erat positum. At si sperabat falsam esse suspicionem, minime uti debebat verbo extenuandi. Nihil tenuius est quam res falsa: tenuis autem res Latine extenuari nequit, aut infirma' infirmari, aut levis elevari. Nimirum hic, si usquam, apparet, misellum Rhetorem, anxie querentem, quibus rebus paginas reliquas impleret, tentasse, an aliquid ex nihilo efficeret. Nam statim eodem spiritu et metum Cæsaris inanem, et magna tamen cautione opus esse ostendet: quod qua stili vacillatione experiatur, Lectores benigni, maligni, adeste, animum advortite. Nos interea aliis armis, quæ non cujusvis obscuro sensu eludantur, destinata peragemus.

Tua enim cautio-parum prudens) Non operæ pretium ducerem duas, ab aliis motas, offensiunculas attingere, nisi recta observatio usus Ciceroniani inesset. Faërnum offendebat bis positum vocabulum cautio; Patricium copula ut, ad fingendam periodum negligenter subjecta, cujus formæ alia exempla duo §. 17 et 34 videmus. Priscianus tamen V. p. 667; ubi vocem alteruter tractat, hoc exemplum profert. "Ciceronis pro M. Marcello : Quodsi in alterutro peccandum sit, malim timidus quam parum prudens

videri."

Sed quisnam-sint amicissimi) Nescio, quid alii senserint, vel nunc tandem sentiant; mihi mirifice displicet hæc subita vehementia, qua cooritur oratio in hominem nescio quem: Iste tam demens! Qui scilicet tibi insidiaretur, quod explicandæ sententiæ olim in nonnullis editt. adscripsit aliquis: nisi forte Auctor ita loquutus est, ut commotum animum de tam atroci re et perturbatum oratione imitaretur. In ceteris facile quidem est videre, qualem periodi formam exprimendam sibi proposuerit: est enim ea maxime frequentata optimis scriptoribus: sed facundia deserit hunc, et lucidus ordo. Voluit dicere: Non est credibile, insidiatorem exstiturum inter eos, qui in bello tuas partes sequuti sunt; neque adeo ex iis, quos antea hostes habuisti, quoniam eos nunc amicissimos habes, utpote clementia tua servatos. Cujus sententiæ veritatem, sive historicam, sive rhetoricam, nolo exagitare; sed ut ea viro tam rerum humanarum gnaro fucum faceret, majore artificio tractanda erat: tractata autem sic est, ut Cæsar confuse loquentem adulatorem omnium hominum primum metuere jure debuisset. Ipsa etiam grammatica ratio, ut malitiosis sæpe accidit,

vitam amiserunt, aut tua misericordia retinuerunt: ut aut nulli supersint de inimicis, aut, qui superfuerunt, sint amicissimi. Sed tamen, quum in animis hominum tantæ latebræ sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. Nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in republica, tam nihil umquam nec de sut, nec de communi salute cogitans, qui non intelligat, tua salute contineri suam, et ex unius tua vitam pendere omnium?

perplexa est, durissimeque facta oppositio, De tuisne, an ex eo numero etc. i.e. ex tuis, ubi an non priori ne, sed proxime positis verbis respondet. Nec Ciceronianum videtur, ex eo numero qui fuerunt, etsi hoc defendi fortasse potest simili constructione in Or. pro Arch. §. 31, ubi v. Lambinus. Quid multa? Peritus scriptorum censor, puto, hæc dudum omnia, tametsi -fuerunt, transverso calamo induxisset, nisi manum cohiberet veterum librorum et nobilis umbræ reverentia. Nunc non desinunt docti admirari stribligines et difficiles ineptias. Egregius interpres, Manutius, totam obscuritatem somniat arte factam esse, ut Orator gratiam Cæsaris aucupetur, quum et se et alios, ab illo conservatos, non minus esse suos demonstret, quam qui eum civili bello sequuti sint. Item mox, ubi nimium et POPTIKTATOV quiddam video in incredibili furore vitam hujus non anteponentium sue, quum ad sententiam satis fuisset insidias parare; idem ille animadvertit elegantiam, qua odiosa verba vitata sint, sermoque versus ad mitiorem sententiam. Atque Manutio etiam sagacior Abramus novam, sub his verbis latentem, virtutem miratur. "Advertite," inquit, "singu larem prudentiam. Ne Pompeianos in invidiam vocet ipse Pompeianus, et Cæsaris suspicionem magis confirmet, ita se gerit, ut non tam de ipsis, quam de Cæsarianis laborare videatur: quasi tam alienum ducat a Pompeianis insidias fieri, ut id in mentem Cæsari venire vix ipse suspicetur. Quo artificio duo maxime consequitur. Nam et ulcus Cæsaris leniter tractat, suspicionem ejus leviter refellens; eique tantillum obsecundans et infixum aculeum latenter evellit, dum ne advertere quidem videtur, quid insidiarum Cæsar a Pompeianis extimescat." Ceterum offendit nonnullos verbum superfuerunt pro supersunt, vel potius pro fuerunt, quod C. H. Ps. et alii quidam MSS. habent: sed Scriptori sine dubio placuerunt voces quinque syllabarum, superfuerunt et amicissimi, ubi vix positivo credulas aures præbuisset Cæsar.

'Augeamus sane suspicionem tuam) "Quærat aliquis, quomodo augeat suspicionem istam. Respondeo: auget, quia satis periculi ei esse ostendit in ista communis naturæ fragilitate. Multo itaque magis esset metuendum, si quid præterea ab inimicis ipsis esset metuendum. Auget item, quatenus ostendit, in unius ejus vita vitam omnium atque adeo salutem populi Rom. consistere, ut videlicet, sublato eo, respubl. omnis sublata esse videatur." Patricio hæc vincula debent dissolutæ scopæ. Nihil enim celandum est, quo quis afflictum juvare aut ornare voluit.

Casus dumtaxat humanos etc.) "Ego, inquit, ab istis dumtaxat communibus periculis satis metuendum esse sentio: quid, si præterea accedat scelus inimicorum? Ergo dumtaxat hic valet TouxdxTov, ut pro Dejot. c. 1. in tuo dumtaxat periculo. Latini id alias exprimunt fere per saltem. Dixi autem fere vix enim hoc ipso recte exprimitur, quod volo. Volo autem, isto loquutionis genere non illud significari, nihil esse amplius, præter casus ipsos communes humanos, quod extimescendum sit, sed potius illud:

« AnteriorContinua »