Imatges de pàgina
PDF

His mihi submotae, vel si minùs acriter urar,
Quod faciam, superest, præter amare, nihil.
Quod superest, facio : teque, 6 mea sola voluptas,
Plùs quoque, quàm reddi quod mihi possit, amo.
Aut ego cum carâ de te nutrice susurr6;
Quaeque tuum, miror, caussa moretur iter: 2O
Aut mare prospiciens, odioso concita vento
Corripio verbis æquora penè tuis :
Aut fibi sævitiæ paullum gravis unda remisit:
Posse quidem, sed te nolle venire, queror :
Dumque queror, lacrimæ per amantia lumina manant,
Pollice quas tremulo conscia siccat amus.
Sæpe tui, specto, si sint in litore passus :
Impositas tamquam servet arena motas.
Utque rogem de te, et scribam tibi, si quis Abydo
Venerit, aut quæro, si quis Abydon eat. 30
Quid referam, quoties dem vestibus oscula, quas tu
Hellespontiacâ ponis iturus aquâ?
Sic ubi lux acta est, et noctis amicior hora
Exhibuit pulso sidera clara die ;
Protinus in summâ vigilantia lumina turre
Ponimus, adsuetæ signa notamque viæ.
Tortaque versato ducentes stamina fuso,
Femineâ tardas fallimus arte moras.
Quid loquar interea tam longo tempore, quæris?
Nil, misi Leandri momen, in ore meo est. 4O
Jamne putes exisse domo mea gaudia, nutrix?
An vigilant ommes? et timet ille suos?
Jamne suas humeris illum deponere vestes;
Pallade jam pingui tinguere membra putes?
Adnuit illa feré : mom nostra quòd oscula curet ;
Sed movet obrepens sommus anile caput.
Postque moræ mhimum, Jam certè navigat, inquam;
Lentaque dimotis brachia jactat aquis.
Paucaque cùm tactâ perfeci stamina telâ,
An medio possis, quærimus, esse freto. 5O
Et modò prospicimus : timidâ modò voce precamur,
Ut tibi det faciles utilis aura vias.

Auribus interdum voces captamus, et omnem
Adventûs strepitum credimus esse tui.
Sic ubi deceptæ pars est mihi maxima noctis
Acta ; subit furtim lumina fessa sopor.
Forsitam invitus, mecum tamem, improbe, dormis:
Et, quamquam non vis ipse venire, venis.
Nam modò te videor prope me spectare natantem :
Brachia nunc humeris humida ferre meis. 6O
Nunc dare, quæ soleo, madidis velamina membris :
Pectora nunc juncto vestra fovere sinu.
Multaque præterea, linguae reticenda modestæ;
Quæ fecisse juvat, facta referre pudet.
Me miseram! brevis est hæc, et mom vera voluptas.
Nam tu cum somno semper abire soles.
Firmiùs 6 cupidi tandem coëamus amantes:
Nec careant verâ gaudia nostra fide.
Cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
Cur toties à me, lente matator, abes? 7O
Est mare (confiteor) nondum tractabile nanti :
Nocte sed hesternâ lenior aura fuit.
Cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
Tam bona cur periit, nec tibi rapta, via est?
Protinus ut similis detur tibi copia cursús;
Hòc melior certè, quò prior, illa fuit.
At citò mutata est jactati forma profundi:
Tempore, cùm properas, sæpe minore venis.
Hic, puto, deprensus nil, quod querereris, haberes;
Meque tibi amplexo mulla moceret hiems. 80
Certè ego tum ventos audirem lenta tonantes,
Et numquam placidas esse precarer aquas.
Quid tamen evenit, cur sis metuentior undæ?
Contemtumque priùs, numc vereare, fretum?
Nam memini, cùm te sævum veniente minaxque
Non minùs, aut multò non minùs, æquor erat.
, Cùm tibi clamabam, Sic tu temerarius ésto,
Ne miseræ virtus sit tua flenda mihi.
Unde novus timor hic? qu6que illa audacia fugit?
Magnus ubi est spretis ille matator aquis? 90

Sis tamen hoc potiùs, quàm quod priùs esse solebas :
Et facias placidum per mare tutus iter.
IDum modò sis idem : dum sic, ut scribis, amemur:
Flammaque non fiat frigidus illa cinis.
Non ego tam ventos timeo, mea vota morantes,
Quàm, similis vento, me tuus erret amor : '
Ne non sim tanti, superentque pericula caussam:
Et videar merces esse labore minor.
Interdum metuo, patriâ ne laedar, et impar
Ducar Abydeno Thressa puella toro. 10O
Ferre tamen possum patientiùs omnia ; quàm si
Otia, nescio quâ pellice captus, agas:
In tua si veniant alieni collalacerti:
Sitque novus nostri finis amoris amor.
Ah potiùs peream, quàm crimine vulnerer isto:
Fataque sint culpâ nostra priora tuâ!
Nec quia venturi dederis mihi signa doloris,
Hæc loquor; aut famâ sollicitata novâ.
Omnia sed vereor ; (quis enim securus amavit?)
Cogit et absentes plura timere locus. 11O
Felices illas, sua quas præsentia nósse
Crimina vera jubet, falsa timere vetat!
Nos tam vana movet, quàm facta injuria fallit:
Incitat et morsus error uterque pares.
O utinam venias! aut ut ventusve paterve,
Caussaque sit certæ femina nulla moræ!
Quòd si quam sciero; moriar (mihi crede) dolendo.
Jamdudum peccas, si mea fata petis.
Sed neque peccabis, frustráque ego terreor istis:
Quóque minùs venias, invida pugnat hiems. 120
Me miseram! quanto planguntur litora fluctu!
Et latet obscurâ condita nube dies!
Porsitan ad pontum mater pia venerit Helles,
Mersaque roratis nata fleatur aquis:
Am mare, ab inviso privignæ nomine dictum,
Vexat in aequoream versa noverca Deam?
Non favet, ut nunc est, teneris locus iste puellis.
Hâc Helle periit; hâc ego lædor aquâ.

At tibi flammarum memori, Neptune, tuarum ,
Nullus erat ventis impediendus amor: 13O
Si neque Amymone, nec laudatissima forma
Criminis est Tyro fabula vana tui;
Lucidaque Alcyone, Circeque et Alymone nata,
Et nondum nexis angue Medusa comis;
Flavaque Laodice, coeloque recepta Celaeno,
Et quarum memini nomina lecta mihi.
Has certè pluresque canunt, Neptune, poëtæ
Molle latus lateri composuisse tuo.
Cur igitur, toties vires expertus amoris,
Adsuetum mobis turbine claudis iter? 14O
Parce ferox; latoque mari tua proelia misce.
Seducit terras hæc brevis unda duas.
Te decet aut magnas magnum jactare carinas;
Aut etiam totis classibus esse trucem.
Turpe Deo pelagi, juvemem terrere natantem:
Gloriaque est stagno quolibet ista minor.
Nobilis ille quidem est, et clarus origine: sed non
A tibi suspecto ducit Ulixe genus.
Da veniam, servaque duos. Natat ille: sed isdem
Corpus Leandri, spes mea, pendet aquis. 150
Sternuit et lumen: (posito nam scribimus illo.)
Sternuit; et nobis prospera signa dedit.
Ecce merum mutrix faustos instillat in ignes:
Crasque erimus plures, inquit, et ipsa bibit.
Effice mos plures, evicta per æquora lapsus,
O penitus toto corde recepte mihi.
In tua castra redi, socii desertor Amoris.
Ponuntur medio cur mea membra toro?
Quod timeas, non est. Auso Venus ipsa favebit:
Sternet et æquoreas, æquore mata, vias. 16O
Ire libet tumidas ipsi mihi saepe per undas:
Sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
Nam cur, hoc vectis Phryxo Phryxique sorore,
Sola dedit vastis femina nomen aquis?
Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
Aut gemini nequeas ferre laboris onus.

At nos diversi medium coëamus in aequor: Obviaque in summis oscula demus aquis: Atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes. Exiguum, sed plus, quàm nihil, illud erit.. 170 Vel pudor hic utinam, qui mos clàm cogit amare, Vel timidus famæ cedere vellet amor! Nunc malè res junctae, calor et reverentia, pugnant. Quid sequar in dubio est. Haec decet: ille juvat. Ut semel intravit Colchos Pagasæus Iäsom; Impositam celeri Phasida puppe tulit. Ut semel Idæus Lacedaemona venit adulter; Cum praedâ rediit protinus ille suâ. Tu, quàm sæpe petis quod amas, tam saepe relinquis: Et quoties grave fit puppibus ire, natas. 18O Sic tamen, ô juvenis, tumidarum victor aquarum, Sic facito spermas, ut vereare, fretum. Arte laboratæ vincuntur ab æquore puppes: Tu tua plus remis brachia posse putes? Quod cupis, hoc nautæ metuunt, Leandre, matare. Exitus hic fractis puppibus esse solet. Me miseram! cupio non persuadere, quod hortor: Sisque, precor, monitis fortior ipse meis. Dummodo pervenias, excussaque sæpe per undas Injicias humeris brachia lassa meis. 19O Sed mihi, cæruleas quoties obvertor ad undas, Nescio quæ pavidum frigora pectus habent. Nec minùs hesternæ confundor imagine moctis, Quamvis est sacris illa piata meis. Namque sub Aurorâ, jam dormitante lucernâ, (Somnia quo cerni tempore vera solent) Stamina de digitis cecidere, sopore remissis: Collaque pulvino nostra ferenda dedi. Hic ego ventosas nantem delphina per undas Cernere mom dubiâ sum mihi visa fide. 200 Quem, postquam bibulis illisit fluctus arenis, Unda simul miserum vitaque deseruit. Quidquid id est, timeo. Nec tu mea somnia ride: Nec nisi tranquillo brachia erede mari.

« AnteriorContinua »