His mihi submotæ, vel si minùs acriter urar, Quod faciam, superest, præter amare, nihil. Quod superest, facio: teque, ô mea sola voluptas, Plus quoque, quàm reddi quod mihi possit, amo. Aut ego cum carâ de te nutrice susurro; Quæque tuum, miror, caussa moretur iter: 20 Aut mare prospiciens, odioso concita vento Corripio verbis æquora penè tuis : Posse quidem, sed te nolle venire, queror : Dumque queror, lacrimæ per amantia lumina manant, Pollice quas tremulo conscia siccat anus. Impositas tamquam servet arena notas. 30 Quid referam, quoties dem vestibus oscula, quas tu Hellespontiacâ ponis iturus aquâ ? Exhibuit pulso sidera clara die ; Ponimus, adsuetæ signa notamque viæ. Femineâ tardas fallimus arte moras. Nil, nisi Leandri nomen, in ore meo est. 40 Jamne putes exísse domo mea gaudia, nutrix ? An vigilant omnes ? et timet ille suos ? Jamne suas humeris illum deponere vestes; Pallade jam pingui tinguere membra putes ? Adnuit illa feré : non nostra quòd oscula curet; Sed movet obrepens somnus anile caput. Postque moræ minimum, Jam certè navigat, inquam; Lentaque dimotis brachia jactat aquis. Paucaque cùm tactâ perfeci stamina telâ, An medio possis, quærimus, esse freto. 50 Et modò prospicimus : timidâ modò voce precamur, Ut tibi det faciles utilis aura vias. Auribus interdum voces captamus, et omnem Adventûs strepitum credimus esse tui. Acta ; subit furtim lumina fessa sopor. Et, quamquam non vis ipse venire, venis. Brachia nunc humeris humida ferre meis. 60 Pectora nunc juncto vestra fovere sinu. Quæ fecisse juvat, facta referre pudet. Nam tu cum somno semper abire soles. Nec careant verâ gaudia nostra fide. Cur toties à me, lente natator, abes? Nocte sed hesternâ lenior aura fuit. Tam bona cur periit, nec tibi rapta, via est? Hòc melior certè, quò prior, illa fuit. Tempore, cùm properas, sæpe minore venis. Meque tibi amplexo nulla noceret hiems. 80 Et numquam placidas esse precarer aquas. Quid tamen evenit, cur sis metuentior undæ ? Contemtumque priùs, nunc vereare, fretum? Nam memini, cùm te sævum veniente minaxque Non minus, aut multò non minus, æquor erat. Ne miseræ virtus sit tua flenda mibi. Magnus ubi est spretis ille natator aquis ? 90 Sis tamen hoc potiùs, quàm quod priùs esse solebas : Et facias placidum per mare tutus iter. Flammaque non fiat frigidus illa cinis. Quàm, similis vento, ne tuus erret amor : Et videar merces esse labore minor. 100 Ferre tamen possum patientiùs omnia ; quàm si Otia, nescio quâ pellice captus, agas: Sitque novus nostri finis amoris amor. Fataque sint culpâ nostra priora tua! Hæc loquor ; aut famâ sollicitata novâ. Cogit et absentes plura timere locus. Crimina vera jubet, falsa timere vetat! Incitat et morsus error uterque pares. Caussaque sit certæ femina nulla moræ! Jamdudum peccas, si mea fata petis. Quóque minùs venias, invida pugnat hiems. 120 Me miseram! quanto planguntur litora fluctu! Et latet obscurâ condita nube dies! Mersaque roratis nata fleatur aquis : Vexat in æquoream versa noverca Deam? Hâc Helle periit; hâc ego lædor aquân 110 At tibi flammarum memori, Neptune, tuarum Nullus erat ventis impediendus amor: 130 Si neque Amymone, nec laudatissima forma Criminis est Tyro fabula vana tui; Et nondum nexis angue Medusa comis; Et quarum memini nomina lecta mihi. Has certè pluresque canunt, Neptune, poëtæ Molle latus lateri composuisse tuo. Cur igitur, toties vires expertus amoris, Adsuetum nobis turbine claudis iter? 140 Parce ferox; latoque mari tua prælia misce. Seducit terras hæc brevis unda duas. Aut etiam totis classibus esse trucem. Gloriaque est stagno quolibet ista minor. A tibi suspecto ducit Ulixe genus. Corpus Leandri, spes mea, pendet aquis. 150 Sternuit et lumen: (posito nam scribimus illo.) Sternuit; et nobis prospera signa dedit. Ecce merum nutrix faustos instillat in ignes: Crasque erimus plures, inquit, et ipsa bibit. O penitus toto corde recepte mihi. Ponuntur medio cur mea membra toro ? Sternet et æquoreas, æquore nata, vias. 160 Ire libet tumidas ipsi mihi sæpe per undas: Sed solet hoc maribus tutius esse fretum. Nam cur, hoc vectis Phryxo Phryxique sorore, Sola dedit vastis femina nomen aquis? Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint, Aut gemini nequeas ferre laboris onus. At nos diversi medium coëamus in æquor: Obviaque in summis oscula demus aquis: Atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes. ' Exiguum, sed plus, quàm nihil, illud erit. 170 Vel pudor hic utinam, qui nos clàm cogit amare, Vel timidus famæ cedere vellet amor! Nunc malè res junctæ, calor et reverentia, pugnant. Quid sequar in dubio est. Hæc decet: ille juvat. Ut semel intravit Colchos Pagasæus läson; Impositam celeri Phasida puppe tulit. Cum prædâ rediit protinus ille suâ. Et quoties grave fit puppibus ire, natas. 180 Sic tamen, ô juvenis, tumidarum victor aquarum, Sic facito spernas, ut vereare, fretum. Tu tua plus remis brachia posse putes? Exitus hic fractis puppibus esse solet. Sisque, precor, monitis fortior ipse meis. Injicias humeris brachia lassa meis. Nescio quæ pavidum frigora pectus habent, Quamvis est sacris illa piata meis. (Somnia quo cerni tempore vera solent) Stamina de digitis cecidere, sopore remissis: Collaque pulvino nostra ferenda dedi. Cernere non dubiâ sum mihi visa fide. Unda simul miserum vitaque deseruit. Quidquid id est, timeo. Nec tu mea somnia ride : Nec nisi tranquillo brachia erede mari. 190 200 |