Imatges de pàgina
PDF

Nunc daret audaces utinam mihi Dædalus alas ! .

Icarium quamvis hîc propè litus adest. 50 Quidquid erit, patiar : liceat modò corpus in auras

Tollere ; quod dubiâ sæpe pependit aquâ. Interea, dum cuncta negant ventique fretumque,

Mente agito furti tempora prima mei.'
Nox erat incipiens (namque est meminisse voluptas)

Cùm foribus patriis egrediebar amans.
Nec mora : deposito pariter cum veste timore,

Jactabam liquido brachia lenta mari,
Luna ferè tremulum præbebat lumen eunti,
Ut comes in nostras officiosa vias,

60 Hanc ego suspiciens, Faveas, Dea candida, dixi;

Et subeant animo Latmia saxa tuo,
Non sinat Endymion te pectoris esse severi,

Flecte, precor, vultus ad mea furta tuos.
Tu, Dea, mortalem cælo delapsa patebas,

Vera loqui liceat; quam sequor, ipsa Dea est. Neu referam mores cælesti pectore dignos;

Forma nisi in veras non cadit illa Deas. A Veneris facie non est prior ulla, tuâque.

Neve meis credas vocibus, ipsa vides. Quantò, cùm fulges radiis argentea puris,

Concedunt flammis sidera cuncta tuis; Tantò formosis formosior omnibus illa est ;

Si dubitas, cæcum, Cynthia, lumen habes. Hæc ego, vel certè non his diversa, locutus

Per mihi cedentes nocte ferebar aquas,
Unda repercussæ radiabat imagine Lunæ,

Et nitor in tacitâ nocte diurnus erat :
Nullaque vox nostras, nullum veniebat, ad aures,

Præter dimotæ corpore, murmur, aquæ. 80 Alcyones solæ, memores Ceycis amati,

Nescio quid visæ sunt mihi dulce queri.
Jamque fatigatis humero sub utroque lacertis,

Fortiter in summas erigor altus aquas.
Ut procul adspexi lumen, Meus ignis in illo est ;

Illa meum, dixi, litora numen habent.

Et subitò lassis vires rediere lacertis :

Visaque, quàm fuerat, mollior unda mihi. Frigora ne possim gelidi sentire profundi,

Qui calet in cupido pectore, præstat amor. 90 Quò magis accedo, propioraque litora fiunt, ' Quóque minus restat; plus libet ire mihi. Cùm verò possum cerni quoque; protinus addis

Spectatrix animos, ut valeamque facis.
Nunc etiam nando dominæ placuisse laboro,

Atque oculis jacto brachia nostra tuis.
Te tua vix prohibet nutrix descendere in altum:

Hoc quoque enim vidi : nec mihi verba dabas.
Nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem,

Ne fieret primâ pes tuus udus aquâ. 100 Excipis amplexu, feliciaque oscula jungis :

Eque tuis demtos humeris mihi tradis amictus :

Et madidam siccas æquoris imbre comam. Cetera nox, et nos, et turris conscia novit,

Quodque mihi lumen per vada monstrat iter. Nec magis illius numerari gaudia noctis,

Hellespontiaci quàm maris alga potest. Quò brevius spatium nobis ad furta dabatur,

Hòc magis est cautum, ne foret illud iners. 110 Jamque, fugaturâ Tithoni conjuge noctem,

Prævius Auroræ Lucifer ortus erat.
Oscula congerimus properata, sine ordine, raptim,

Et querimur paryas noctibus esse moras.
Atque ita cunctatus, monitu nutricis amaro

Frigida desertâ litora turre peto. Digredimur flentes : repetoque ego Virginis æquor,

Respiciens dominam, dum licet, usque meam. Si qua fides vero est; veniens huc esse natator;

Cùm redeo, videor naufragus esse mihi. 120 Hoc quoque si credas ; ad te via prona videtur :

A te cùm redeo, clivus inertis aquæ. Invitus repeto patriam : quis credere possit?

Invitus certè nunc moror urbe meâ. .

Hei mihi! cur animo juncti secernimur undis ?

Unaque mens, tellus non habet una duos ? Vel tua me Sestos, vel te mea sumat Abydos :

Tam tua terra mihi, quàm tibi nostra placet. Cur ego confundor, quoties confunditur æquor ?

Cur mihi caussa levis, ventus, obesse potest? 130 Jam nostros curvi nôrunt delphines amores :

Ignotum nec me piscibus esse reor.
Jam patet attritus solitarum limes aquarum;

Non aliter, multâ quàm via pressa rotâ,
Quod mihi non esset, nisi sic iterare, querebar :

At nunc per ventos hoc quoque deesse queror. Fluctibus immodicis Athamantidos æquora canent,

Vixque manet portu tuta carina suo. Hoc mare, cùm primùm de Virgine nomina mersa,

Quæ tenet, est nactum, tale fuisse puto. 140 Et satis amissâ locus hic infamis ab Helle est :

Utque mihi parcat, crimine nomen habet.
Invideo Phryxo; quem per freta tristia tutum

Aurea lanigero vellere vexit ovis.
Nec tamen officium pecoris navisve requiro :

Dummodo, quas findam corpore, dentur aquæ.
Arte egeo nullâ : fiat modò copia nandi,

Idem, navigium, navita, vector, ero. Nec sequar aut Helicen, aut, quâ Tyros utitur, Arcton:

Publica non curat sidera noster amor. 150 Andromedan alius spectet, claramve Coronam,

Quæque micat gelido Parrhasis Ursa polo. At mihi, quod Perseus et cum Jove Liber amârunt,

Indicium dubiæ non placet esse viæ. Est aliud lumen, multò mihi certius istis;

Non erit in tenebris quo duce noster amor.
Hoc ego dum spectem, Colchos, et in ultima Ponti,

Quâque viam fecit Thessala pinus, eam :
Et juvenem possim superare Palamona nando,

Miraque quem subitò reddidit herba Deum. 160 Sæpe per adsiduos languent mihi brachia motus,

Vixque per immensas fessa trahuntur aquas.

His ego cùm dixi, Pretium non vile laboris,

Jam dominæ vobis colla tenenda dabo:
Protinus illa valent, atque ad sua præmia tendunt:

Ut celer Eleo carcere missus equus.
Ipse meos igitur servo, quibus uror, amores :

Teque, magis cælo digna puella, sequor.
Digna quidem cælo, sed adhuc tellure morare :

Aut dic, ad Superos et mihi quâ sit iter. 170 Hic es, et exiguum misero contingis amanti :

Cumque meâ fiunt turbida mente freta. Quid mihi, quòd lato non separor æquore, prodest ?

Num minùs hòc nobis tam brevis obstat aqua? An malim, dubito, toto procul orbe remotus

Cum dominâ longè spem quoque habere meâ. Quò propiùs nunc es, flammâ propiore calesco :

Et res non semper, spes mihi semper adest. Penè manu, quod amo, (tanta est vicinia) tango:

Sæpe sed (heu!) lacrimas hoc mihi penè movet. 180 Velle quid est aliud fugientia prendere poma,

Spemque suo refugi Auminis ore sequi ? Ergo ego te numquam, nisi cùm volet unda, tenebo ?

Et me felicem nulla videbit hiems? Cúmque minùs firmum nil sit, quàm ventus et unda,

In ventis et aquâ spes mea semper erit ? Æstus adhuc tamen est. Quid cùm mihi læserit æquor

Plias, et Arctophylax, Oleniumque pecus ! Aut ego non novi, quàm sit temerarius ; aut me

In freta non cautus tunc quoque mittet Amor. 190 Neve putes id me, quod abest, promittere tempus :

Pignora polliciti non tibi tarda dabo.
Sit tumidum paucis etiam nunc noctibus æquor;

Ire per invitas experiemur aquas.
Aut mihi continget felix audacia salvo :

Aut mors solliciti finis amoris erit.
Optabo tamen, ut partes expellar in illas;

Et teneant portus naufraga membra tuos. Flebis enim, tactuque meum dignabere corpus : Et, Mortis, dices, huic ego caussa fui. 200

Scilicet interitûs offenderis omine nostri :

Literaque invisa est hâc mea parte tibi.
Desino; parce queri. Sed et ut mare finiat iram,

Accedant, quæso, fac tua vota meis.
Pace brevi nobis opus est ; dum transferor istó:

Cùm tua contigero litora, perstet hiems.
Illic est aptum nostræ navale carinæ :

Et meliùs nullâ stat mea puppis aquâ.
Illîc me claudat Boreas; ubi dulce morari. S

Tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero. 210 Nec faciam surdis convicia fluctibus ulla :

Triste nataturo nec querar esse fretum.
Me pariter venti teneant, pariterque lacerti;
• Per caussas istîc impediarque duas.
Cùm patietur hiems, remis ego corporis utar.

Lumen in adspectu tu modò semper habe.
Interea pro me pernoctet epistola tecum ;

Quam precor ut minimâ prosequar ipse mora.

EPISTOLA XIX.

HERO LEANDRO.

QUAM mihi misisti verbis, Leandre, salutem,

Ut possim missam rebus habere; veni.
Longa mora est nobis omnis, quæ gaudia differt.

Da veniam fassæ ; non patienter amo.
Urimur igne pari : sed sum tibi viribus impar.

Fortius ingenium suspicor esse viris.
Ut corpus, teneris ita mens infirma puellis.

Deficiam ; parvi temporis adde moram.
Vos, modò venando, modò rus geniale colendo,
Ponitis in variâ tempora longa morâ.

10 Aut fora vos retinent, aut unctæ dona palæstræ :

Flectitis aut freno colla sequacis equi. Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo.

Diluitur posito serior hora mero.

« AnteriorContinua »