Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nec te Palladios, nec te Junonis honores

Auditis Helenæ præposuisse bonis.

Ergo ego sum virtus? ego sum tibi nobile regnum?
Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
Ferrea, crede mihi, non sum: sed amare repugno
Illum, quem fieri vix puto posse meum.
Quid bibulum curvo proscindere litus aratro,
Spemque sequi coner, quam locus ipse neget? 140
Sum rudis ad Veneris furtum: nullâque fidelem
(Di mihi sint testes) lusimus arte virum.
Nunc quoque, quòd tacito mando mea verba libello,
Fungitur officio litera nostra novo.

Felices, quibus usus adest! ego, nescia rerum,
Difficilem culpæ suspicor esse viam.

Ipse malo metus est. Jam nunc confundor, et omnes
In nostris oculos vultibus esse reor.

Nec reor hoc falsó. Sensi mala murmura vulgi;
Et quasdam voces retulit Æthra mihi.

At tu dissimula; nisi si desistere mavis.

Sed cur desistas? dissimulare potes.

150

Lude, sed occulté. Major, non maxima, nobis
'Est data libertas, quòd Menelaus abest.
Ille quidem procul est, ita re cogente, profectus.
Magna fuit subitæ justaque caussa viæ;
Aut mihi sic visum est. Ego, cùm dubitaret, an iret,
Quamprimum, dixi, fac rediturus eas.

Omine lætatus dedit oscula: Resque, domusque,
Et tibi sit curæ Troïus hospes, ait.
Vix tenui risum: quem dum compescere luctor,
Nil illi potui dicere, præter, Erit.

Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis.
Sed tu non ideo cuncta licere puta.

160

Sic meus hinc vir abest, ut me custodiat absens.
An nescis longas Regibus esse manus?
Fama quoque est oneri. Nam quò constantiùs ore
Laudamur vestro, justiùs ille timet.

Quæ juvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est:
Et melius famæ verba dedisse foret.

170

Nec, quòd abest, hîc me tecum mirare relictam :
Moribus et vitæ credidit ille meæ.
De facie metuit, vitæ confidit: et illum
Securum probitas, forma timere facit.
Tempora ne pereant ultro data præcipis ; utque
Simplicis utamur commoditate viri.

Et libet, et timeo; nec adhuc exacta voluntas

180

Est satis; in dubio pectora nostra labant.
Et vir abest nobis: et tu sine conjuge dormis;
Inque vicem tua me, te mea forma, capit:
Et longæ noctes: et jam sermone coïmus :
Et tu (me miseram!) blandus: et una domus.
Et peream, si non invitant omnia culpam.

Nescio quo tardor, sed tamen ipsa, metu.
Quam malè persuades, utinam bene cogere possis !
Vi mea rusticitas excutienda fuit.
Utilis interdum est ipsis injuria passis.

Sic certè felix esse coacta velim.

190.

Dum novus est, potiùs cœpto pugnemus amori :
Flamma recens parvâ sparsa resedit aquâ.
Certus in hospitibus non est amor: errat, ut ipsi:
Cúmque nihil speres firmius esse, fuit.
Hypsipyle testis, testis Minoïa virgo est;
In non exhibitis utraque lusa toris.
Tu quoque, dilectam multos, infide, per annos,
Diceris Enonen destituisse tuam.

Nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te
Quærere, si nescis, maxima cura fuit.

Adde quod, ut cupias constans in amore manere,
Non potes: expediunt jam tua vela Phryges. 200
Dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
Qui ferat in patriam, jam tibi ventus erit.
Cursibus in mediis novitatis plena relinques
Gaudia: cum ventis noster abibit amor.
An sequar, ut suades; laudataque Pergama visam ;
Pronurus et magni Laomedontis ero?

Non ita contemno volucris præconia Famæ,
Ut probris terras impleat illa meis.

Quid de me Sparte poterit, quid Achaïa tota,
Quid gentes Asiæ, quid tua Troja loqui?
Quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor ;
Totque tui fratres, Dardanidesque nurus ?
Tu quoque, qui poteris tibi me sperare fidelem,
Et non exemplis anxius esse tuis?
Quicumque Iliacos intraverit advena portus,
Is tibi solliciti caussa timoris erit.
Ipse mihi quoties iratus, Adultera, dices!
Oblitus nostro crimen inesse tuum.
Delicti fies idem reprehensor et auctor.
Terra, precor, vultus obruat antè meos.
At fruar Iliacis opibus, cultuque beato:
Donaque promissis uberiora feram.
Purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur :
Congestoque auri pondere dives ero.

Da veniam fassæ; non sunt tua munera tanti.
Nescio quo tellus me tenet ista modo.
Quis mihi, si lædar, Phrygiis succurrat in oris?
Unde petam fratres, unde parentis opem ?
Omnia Medeæ fallax promisit Iäson:

Pulsa est Æsoniâ num minùs illa domo?
Non erat Æëtes, ad quem despecta rediret :
Non Ipsea parens, Chalciopeque soror.
Tale nihil timeo; sed nec Medea timebat.
Fallitur augurio spes bona sæpe suo.
Omnibus invenies, quæ nunc jactantur in alto,
Navibus à portu lene fuisse fretum.

210

220

230

Fax quoque me terret: quam se peperisse cruentam
Ante diem partûs est tua visa parens.

Et vatum timeo monitus: quos igne Pelasgo
Ilion arsuram præmonuisse ferunt.

Utque favet Cytherea tibi, quia vicit, habetque
Parta per arbitrium bina tropaa tuum;
Sic illas vereor; quæ, si tua gloria vera est,
Judice te caussam non tenuere duæ.

Nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur.
Ibit per gladios (hei mihi!) noster amor.

240

An fera Centauris indicere bella coëgit
Atracis Hæmonios Hippodamia viros?
Tu fore tam justâ lentum Menelaon in irâ,
Et geminos fratres, Tyndareumque putas?
Quòd bene te jactas, et fortia facta recenses,
A verbis facies dissidet ista suis.

Apta magis Veneri, quàm sint tua corpora Marti.
Bella gerant fortes: tu, Pari, semper ama.
Hectora, quem laudas, pro te pugnare jubeto;
Militia est operis altera digna tuis.
His ego, si saperem, paullóque audacior essem,
Uterer. Utetur, si qua puella sapit.

Aut ego, deposito, faciam fortasse, pudore;
Et dabo conjunctas tempore victa manus.
Quod petis, ut furtim præsentes plura loquamur;
Scimus quid captes, colloquiumque voces.

250

260

Sed nimiùm properas; et adhuc tua messis in herbâ est.
Hæc mora sit voto forsan amica tuo.
Hactenus. Arcanum furtivæ conscia mentis
Litera, jam lasso pollice, sistat opus.

Cetera per socias Clymenen Æthramque loquamur,
Quæ mihi sunt comites consiliumque duæ.

EPISTOLA XVIII.

LEANDER HERONI.

MITTIT Abydenus, quam mallet ferre, salutem,
Si cadat ira maris, Sesta puella, tibi.
Si mihi Dî faciles, et sunt in amore secundi;
Invitis oculis hæc mea verba leges.

Sed non sunt faciles: nam cur mea vota morentur,
Currere me notâ nec patiantur aquâ ?

Ipsa vides cœlum pice nigrius; et freta ventis
Turbida, perque cavas vix obeunda rates.

Unus, et hic audax, à quo tibi litera nostra
Redditur, è portu navita movit iter.

10

Adscensurus eram : nisi quòd, cùm vincula prora
Solveret, in speculis omnis Abydos erat.
Non poteram celare meos, velut antè, parentes :
Quemque tegi volumus, non latuisset, amor.
Protinus hæc scribens, Felix, i, litera, dixi:
Jam tibi formosam porriget illa manum.
Forsitan admotis dominæ tangêre labellis ;
Rumpere dum niveo vincula dente volet.
Talibus exiguo dictis mihi murmure verbis,
Cetera cum chartâ dextra locuta mea est.
At quantò mallem, quàm scriberet, illa nataret,
Meque per adsuetas sedula ferret aquas!
Aptior illa quidem placido dare verbera ponto :
Est tamen et sensûs apta ministra mei.
Septima nox agitur, spatium mihi longius anno,
Sollicitum raucis ut mare fervet aquis.
His ego si vidi mulcentem pectora somnum
Noctibus; insani sit mora longa freti.
Rupe sedens aliquâ, specto tua litora tristis :
Et quò non possum corpore, mente feror.
Lumina quin etiam summâ vigilantia turre,
Aut videt, aut acies nostra videre putat.
Ter mihi deposita est in siccâ vestis arenâ.
Ter grave tentavi carpere nudus iter.
Obstitit inceptis tumidum juvenilibus æquor :
Mersit et adversis ora natantis aquis.
At tu de rapidis, immansuetissime, ventis,
Quid mecum certâ prælia mente geris?

In me, si nescis, Borea, non æquora, sævis.
Quid faceres, esset ni tibi notus amor?

20

20

50

40

Tam gelidus cùm sis, non te tamen, improbe, quondam

Ignibus Actæis incaluisse negas.

Gaudia rapturo si quis tibi claudere vellet

Aërios aditus; quo paterere modo?

Parce, precor; facilemque move moderatiùs auram.
Imperet Hippotades sic tibi triste nihil.

Vana peto, precibusque meis obmurmurat ipse :
Quasque quatit, nullâ parte coërcet aquas.

VOL. I.

I

« AnteriorContinua »