Imatges de pàgina
PDF

Nec te Palladios, nec te Junonis honores
Auditis Helenæ præposuisse bonis.
Ergo ego sum virtus? ego sum tibi mobile regnum?
Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
Ferrea, crede mihi, non sum : sed amare repugno .
Illum, quem fieri vix puto posse meum.
Quid bibulum curvo proscindere litus aratro,
Spemque sequi coner, quam locus ipse meget? 140
Sum rudis ad Veneris furtum : nullâque fidelem
(Di mihi sint testes) lusimus arte virum.
Nunc quoque, quòd tacito mando mea verba libello,
Fungitur officio litera nostra novo.
Felices, quibus usus adest! ego, nescia rerum,
Difficilem culpæ suspicor esse viam. -
Ipse malo metus est. Jam nunc confundor, et omnes
In nostris oculos vultibus esse reor.
Nec reor hoc fals6. Sensi mala murmura vulgi;
Et quasdam voces retulit Æthra mihi. 150
At tu dissimula : nisi si desistere mavis.
Sed cur desistas? dissimulare potes.
Lude, sed occulté. Major, non maxima, nobis
' Est data libertas, quòd Memelaus abest.
Ille quidem procul est, ita re cogente, profectus.
Magna fuit subitæ justaque caussa viæ ;
Aut mihi sic visum est. Ego, cùm dubitaret, am iret,
Quamprimum, dixi, fac rediturus eas.
Omine lætatus dedit oscula: Resque, domusque,
Et tibi sit curæ Troius hospes, ait. 160
Vix tenui risum : quem dum compescere luctor,
Nil illi potui dicere, præter, Erit.
Vela quidem Cretem ventis dedit ille secundis.
Sed tu non ideo cumcta licere puta.
Sic meus hinc vir abest, ut me custodiat absens.
An mescis longas Regibus esse manus?
Fama quoque est omeri. Nam quò constantiùs ore
Laudamur vestro, justiùs ille timet.
Quæ juvat, ut nunc est, eadem mihi gloria dammo est:
Et melius famæ verba dedisse foret. 17O
Nec, quòd abest, hic me tecum mirare relictam :
Moribus et vitæ credidit ille meæ.
De facie metuit, vitæ confidit : et illum
Securum probitas, forma timere facit.
Tempora ne pereant ultro data præcipis ; utque
Simplicis utamur commoditate viri.
Et libet, et timeo ; nec adhuc exacta voluntas
Est satis; in dubio pectora nostra labant.
Et vir abest mobis : et tu sine conjuge dormis ;
Inque vicem tua me, te mea forma, capit : 180
Et longæ noctes : et jam sermone coimus :
Et tu (me miseram !) blandus : et una domus.
Et peream, si mon imvitant omnia culpam.
Nescio quo tardor, sed tamen ipsa, metu.
Quam malè persuades, utinam bene cogere possis!
Vi mea rusticitas excutienda fuit.
Utilis interdum est ipsis injuria passis.
Sic certè felix esse coacta velim.
Dum novus est, potiùs cœpto pugnemus amori :
Flamma recens parvâ sparsa resedit aquâ. 190
Certus in hospitibus mom est amor : errat, ut ipsi :
Cúmque nihil speres firmius esse, fuit.
Hypsipyle testis, testis Mimoia virgo est ;
In non exhibitis utraque lusa toris.
Tu quoque, dilectam multos, infide, per annos,
Diceris OEnomen destituisse tuam.
Nec tamen ipse negas ; et nobis omnia de te
Quærere, si nescis, maxima cura fuit.
Adde quòd, ut cupias constans in amore manere,
Non potes: expediunt jam tua vela Phryges. 2oo
Dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
Qui ferat in patriam, jam tibi ventus erit.
Cursibus in mediis novitatis plena relinques
Gaudia : cum ventis noster abibit amor.
Am sequar, ut suades; laudataque Pergama visam ;
Pronurus et magni Laomedontis ero?
Non ita contemno volucris præconia Famæ,
Ut probris terras impleat illa meis.

Quid de me Sparte poterit, quid Achaia tota, Quid gentes Asiæ, quid tua Troja loqui? 21O Quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor ; Totque tui fratres, Dardanidesque murus? Tu quoque, qui poteris tibi me sperare fidelem, Et non exemplis anxius esse tuis? Quicumque Iliacos intraverit advena portus, Is tibi solliciti caussa timoris erit. Ipse mihi quoties iratus, Adultera, dices! Oblitus nostro crimem inesse tuum. Delicti fies idem reprehensor et auctor. Terra, precor, vultus obruat antè meos. 22O At fruar Iliacis opibus, cultuque beato: Donaque promissis uberiora feram. Purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur : Congestoque auri pondere dives ero. Da veniam fassæ ; non sunt tua munera tamti. Nescio quo tellus me temet ista modo. Quis mihi, si laedar, Phrygiis succurrat in oris? Unde petam fratres, unde parentis opem? Omnia Medeæ fallax promisit Iäsom : Pulsa est Æsoniâ mum minùs illa domo? 23O Non erat Æëtes, ad quem despecta rediret: Non Ipsea parens, Chalciopeque soror. Tale nihil timeo; sed nec Medea timebat. Fallitur augurio spes boma sæpe suo. Omnibus invenies, quæ nunc jactantur in alto, Navibus à portu lene fuisse fretum. Fax quoque me terret : quam se peperisse cruentam Ante diem partùs est tua visa parens. Et vatum timeo monitus : quos igne Pelasgo Ilion arsuram præmonuisse ferunt. 240 Utque favet Cytherea tibi, quia vicit, habetque Parta per arbitrium bina tropæa tuum ; Sic illas vereor; quæ, si tua gloria vera est, Judice te caussam mom tenuere duæ. Nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur. Ibit per gladios (hei mihi !) noster amor.

An fera Centauris indicere bella coëgit
Atracis Hæmonios Hippodamia viros?
Tu fore tam justâ lentum Menelaon in irâ,
Et gemimos fratres, Tyndareumque putas? 250
Quòd bene te jactas, et fortia facta recenses,
A verbis facies dissidet ista suis.
Apta magis Veneri, quàm sint tua corpora Marti.
Bella gerant fortes : tu, Pari, semper ama.
Hectora, quem laudas, pro te pugnare jubeto ;
Militia est operis altera digna tuis.
His ego, si saperem, paullóque audacior essem,
Uterer. Utetur, si qua puella sapit.
Aut ego, deposito, faciam fortasse, pudore ;
Et dabo conjunctas tempore victa manus. 26O
Quod petis, ut furtim præsentes plura loquamur ;
Scimus quid captes, colloquiumque voces.
Sed nimiùm properas; etadhuc tuamessis in herbâ est.
Hæc mora sit voto forsam amica tuo.
Hactenus. Arcamum furtivæ conscia memtis
Litera, jam lasso pollice, sistat opus.
Cetera per socias Clymenem Æthramque loquamur,
Quæ mihi sunt comites consiliumque duæ.

EPISTOLA XVIII. * LEANDER HERoNI.

MITTIT Abydemus, quam mallet ferre, salutem,
Si cadat ira maris, Sesta puella, tibi.
Si mihi Di faciles, et sunt in amore secundi ;
Invitis oculis hæc mea verba leges.
Sed nom sunt faciles: nam cur mea vota morentur,
Currere me notâ nec patiantur aquâ?
Ipsa vides coelum pice nigrius ; et freta ventis
Turbida, perque cavas vix obeunda rates.
Unus, et hic audax, à quo tibi litera nostra
Redditur, è portu navita movit iter. ' 1O

Adscénsurus eram : nisi quòd, cùm vincula proræ Solveret, in speculis omnis Abydos erat. Non poteram celare meos, velut antè, parentes: Quemque tegi volumus, non latuisset, amor. Protimus haec scribens, Felix, i, litera, dixi : Jam tibi formosam porriget illa manum. Forsitam admotis dominæ tangère labellis ; Rumpere dum niveo vincula dente volet, Talibus exiguo dictis mihi murmure verbis, Cetera cum chartâ dextra locuta mea est. ' 2O At quantò mallem, quàm scriberet, illa nataret, Meque per adsuetas sedula ferret aquas! Aptior illa quidem placido dare verbera ponto: Est tamen et sensûs apta ministra mei. Septima nox agitur, spatium mihi longius anno, Sollicitum raucis ut mare fervet aquis. His ego si vidi mulcentem pectora somnum Noctibus; insani sit mora longa freti. Rupe sedens aliquâ, specto tua litora tristis : Et quô non possum corpore, mente feror. 50 Lumina quin etiam summâ vigilantia turre, Aut videt, aut acies nostra videre putat. . Ter mihi deposita est in siccâ vestis arenâ. Ter grave tentavi carpere nudus iter. Obstitit inceptis tumidum juvenilibus aequor : Mersit et adversis ora natantis aquis. At tu de rapidis, immansuetissime, ventis, Quid mecum certâ prœlia mente geris? In me, si nescis, Borea, non aequora, sævis. , Quid faceres, esset mi tibi motus amor? 4O Tam gelidus cùm sis, non te tamen, improbe, quondam Ignibus Actaeis incaluisse megas. Gaudia rapturo si quis tibi claudere vellet Aërios aditus ; quo paterere modo? Parce, precor ; facilemque move moderatiùs auram. Imperet Hippotades sic tibi triste nihil. Vana peto, precibusque meis obmurmurat ipse: Quasque quatit, nullâ parte coërcet aquas. voL. I. I

« AnteriorContinua »