Imatges de pàgina
PDF

Te rapuit Theseus; geminas Leucippidas illi: Quartus im exemplis adnumerabor ego. Troia classis adest, armis instructa virisque. Jam facient celeres remus et aura vias. 53O Ibis Dardanias ingens regina per urbes: Teque movam credet vulgus adesse Deam. Quâque feres gressus, adolebunt cinnama flammae, Cæsaque sanguineam victima planget humum : Dona pater fratresque, et cum genetrice sorores, Iliadesque omnes, totaque Troja, dabunt. Hei mihi! pars à me vix dicitur ulla futuri. Plura feres, quàm quæ litera mostra refert. Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur; Concitet et vires Græcia magna suas. 34O Tot priùs abductis, ecquæ repetita per arma est? Crede mihi, vanos res habet ista metus. Nomine ceperunt Aquilonis Erechtida Thraces: Et tuta à bello Bistomis ora fuit. Phasida puppe novâ vexit Pagasæus Iäson : Læsa nec est Colchâ Thessala terra manu. Te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus: Nulla tamen Mimos Cretas ad arma vocat. Terror in his ipso major solet esse periclo : Quæque timere libet, pertimuisse pudet. 35O Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum : Et mihi sunt vires : et mea tela nocent. Nec minor est Asiae, quàm vestræ copia terræ : Illa viris dives, dives abundat equis. Nec plus Atrides animi Menelaus habebit, " Quàm Paris; aut armis anteferendus erit. Penè puer cæsis abducta armenta recepi Hostibus : et caussam nominis inde tuli. Penè puer vario juvenes certamine vici, In quibus Ilioneus, Deiphobusque fuit. 36O Neve putes, mom me, nisi cominus, esse timendum : Figitur in jusso nostra sagitta loco. Num potes hæc illi primæ dare facta juventæ? Instruere Atridem mum potes arte meâ?

Omnia si dederis ; numquid dabis Hectora fratrem?
Unus is inmumeri militis instar habet.
Quid valeam, mescis: et te mea robora fallumt.
Ignoras, cui sis nupta futura viro.
Aut igitur nullo belli repetére tumultu :
Aut cedent Marti Dorica castra meo. 37O
Nec tamen indigner pro tantâ sumere ferrum
Conjuge: certamen præmia magna movent.
Tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
Nomen ab æternâ posteritate feres.
Spe modò non timidâ, Dis hinc egressa secundis,
Exige cum plenâ munera pacta fide.

EPISTOLA XVII.
IHELENA PARIDI.

Nunc oculos tua cùm violârit epistola nostros;
Nom rescribendi gloria visa levis.
Ausus es, hospitii temeratis, advena, sacris,
Legitimam nuptæ sollicitare fidem ?
Scilicet idcirco ventosa per æquora vectum
Excepit portu Tænaris ora suo?
Nec tibi, diversâ quamvis è gente venires,
Oppositas habuit regia nostra fores ;
Esset ut officii merces injuria tanti?
Qui sic intrabas, hospes, an hostis, eras? 10
Nec dubito, quim hæc, cùm sit tam justa, vocetur
Rustica, judicio, nostra querela, tuo.
Rustica sim samè; dum non oblita pudoris:
Dumque tenor vitæ sit sine labe meæ.
Si nom est ficto vultus mihi tristis in ore;
Nec sedeo duris torva superciliis ; -
Fama tamen clara est : et adhuc sine crimine vixi :
Et laudem de me nullus adulter habet.
Quò magis admiror, quæ sit fiducia coepto;
Spemque tori dederit quæ tibi caussa mei. -

Am, quia vim mobis Neptunius attulit heros :
Rapta semel, videor bis quoque digma rapi?
Crimen erat nostrum, si delenita fuissem.
Cùm sim rapta, meum quid, misi nolle, fuit?
Non tamen è facto fructum tulit ille petitum:
Excepto, redii passa, timore, nihil.
• Oscula luctanti tantummodo pauca protervus
Abstulit: ulterius mil habet ille mei.
Quæ tua nequitia est, mon his contenta fuisset.
Di melius: similis mon fuit ille tui. 3O
Reddidit intactam ; minuitque modestia crimen:
Et juvenem facti poenituisse patet.
Thesea poenituit, Paris ut succederet illi;
Ne quando nomen non sit in ore meum?
Nec tamen irascor: (quis enim irascatur amanti ?)
Si modò, quem præfers, non simulatur amor.
Hoc quoque enim dubito. Non quò fiducia desit,
Aut mea sit facies mom bene mota mihi:
Sed quia credulitas damno solet esse puellis ;
Verbaque dicuntur vestra carere fide. 4O
At peccant aliæ; matronaque rara pudica est.
Quid prohibet raris momen inesse meum?
Nam mea quòd visa est tibi mater idonea; cujus
Exemplo flecti me quoque posse putes:
Matris in admisso, falsâ sub imagine lusæ,
Error inest : plumâ tectus adulter erat.
Nil ego, si peccem, possim nescisse, nec ullus
Error, qui facti crimem obumbret, erit.
Illa bene erravit, vitiumque auctore redemit.
Felix in culpâ quo Jove dicar ego? 5O
Quòd genus et proavos, et regia nomina jactas:
Clara satis domus hæc mobilitate suâ est.
Jupiter ut soceri proavus taceatur, et omne
Tantalidæ Pelopis Tyndareique decus;
Dat mihi Leda Jovem, cycno decepta, parentem ; .
Quæ falsam gremio credula fovit avem.
I numc, et Phrygiæ latè primordia gentis,
Cumque suo Priamum Laomedonte refer.

Quos ego suspicio : sed, qui tibi gloria magna est
Quintus, is à nostro nomine primus erit. 60
Sceptra tuæ quamvis rear esse potentia Trqjae,
Non tamen hæc illis esse minora puto.
Si jam divitiis locus hic numeroque virorum
Vincitur: at certè barbara terra tua est.
Munera tanta quidem promittit epistola dives,
Ut possint ipsas illa movere Deas.
Sed si jam fines vellem transire pudoris;
Tu melior culpæ caussa futurus eras.
Aut ego perpetuò famam sine labe tenebo;
Aut ego te potiùs, quàm tua dona, sequar. 7O
Utque ea non sperno; sic acceptissima semper
Munera sunt? auctor quæ pretiosa facit.
Plus multò est, quòd amas; quòd sum tibi caussa
laboris;
Quòd per tam longas spes tua venit aquas.
Illa quoque, adpositâ quæ nunc facis, improbe,
mensa,
(Quamvis experiar dissimulare) noto.
Cùm modò me spectas oculis, lascive, protervis;
Quos vix instantes lumina nostra ferunt:
Et modò suspiras: modò pocula proxima nobis
Sumis; quâque bibi, tu quoque parte bibis. 80
Ah quoties digitis, quoties ego tecta notavi
Signa supercilio penè loquente dari!
Et saepe extimui, ne vir meus illa videret :
Non satis occultis erubuique motis.
Sæpe vel exiguo, vel nullo murmure, dixi,
Nil pudet humc. Nec vox hæc mea falsa fuit.
0rbe quoque in mensæ legi sub nomine nostro,
Quod deducta mero litera fecit, AMo.
Credere me tamen hoc oculo remuente negavi.
Hei mihi! jam didici, sic quoque posse loqui. 90
His ego blanditiis, si peccatura fuissem,
Plecterer: his poterant pectora mostra capi.
Est quoque (confiteor) facies tibi rara: potestque
Velle sub amplexus ire puella tuos,

Altera vel potiùs felix sine crimime fiat,
Quàm cadat externo noster amore pudor.
Disce meo exemplo, formosis posse carere.
Est virtus placitis abstinuisse bonis.
Quàm multos credas juvenes optare, quod optas,
Qui sapiant? oculos am Paris umus habes? 100
Non tu plus cernis: sed plus temerarius audes.
Nec tibi plus cordis, sed magis oris, inest.
Tumc ego te vellem celeri venisse carinâ,
Cùm mea virginitas mille petita procis.
Si te vidissem, primus de mille fuisses.
Judicio veniam vir dabit ipse meo.
Ad possessa venis præceptaque gaudia serus.
Spes tua lemta fuit : quod petis, alter habet.
Ut tamen optarem fieri tibi Troia conjux,
Invitam sic me mec Menelaus habet. 11O
Desine molle, precor, verbis convellere pectus :'
Neve mihi, quam te dicis amare, moce.
Sed sime, quam tribuit sortem Fortuna, tueri :
Nec spolium mostri turpe pudoris habe.
At Venus hoc pacta est : et in altæ vallibus Idæ
Tres tibi se mudas exhibuere Deæ :
Unaque cùm regnum, belli daret altera laudem;
Tyndaridos conjux, tertia dixit, eris.
Credere vix equidem coelestia corpora possum
Arbitrio formam supposuisse tuo. 12O
Utque sit hoc verum ; certè pars altera ficta est,
Judicii pretium quâ data dicor ego.
Non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
Maxima, teste Deâ, dona füisse putem.
Contenta est oculis hominum mea forma probari ;
Laudatrix Venus est invidiosa mihi.
Sed nihil infirmo: faveo quoque laudibus istis :
Nam mea vox quare, quod cupit, esse neget?
Nec tu succense, nimiùm mihi creditus ægré.
Tarda solet magnis rebus inesse fides. 13O
Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas :
Proxima, me visam præmiâ summa tibi :

« AnteriorContinua »