Imatges de pàgina
PDF
EPUB

330

Te rapuit Theseus; geminas Leucippidas illi:
Quartus in exemplis adnumerabor ego.
Troïa classis adest, armis instructa virisque.
Jam facient celeres remus et aura vias.
Ibis Dardanias ingens regina per urbes :
Teque novam credet vulgus adesse Deam.
Quâque feres gressus, adolebunt cinnama flammæ,
Casaque sanguineam victima planget humum:
Dona pater fratresque, et cum genetrice sorores,
Iliadesque omnes, totaque Troja, dabunt.
Hei mihi! pars à me vix dicitur ulla futuri.
Plura feres, quàm quæ litera nostra refert.
Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur;
Concitet et vires Græcia magna suas.
Tot priùs abductis, ecquæ repetita per arma est?
Crede mihi, vanos res habet ista metus.
Nomine ceperunt Aquilonis Erechtida Thraces:
Et tuta à bello Bistonis ora fuit.

Phasida puppe novâ vexit Pagasæus Iäson:
Læsa nec est Colchâ Thessala terra manu.
Te quoque qui rapuit, rapuit Minoïda Theseus :
Nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.
Terror in his ipso major solet esse periclo:

Quæque timere libet, pertimuisse pudet.
Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum:
Et mihi sunt vires et mea tela nocent.
Nec minor est Asiæ, quàm vestræ copia terræ :
Illa viris dives, dives abundat equis.
Nec plus Atrides animi Menelaus habebit,
Quàm Paris; aut armis anteferendus erit.
Penè puer cæsis abducta armenta recepi
Hostibus et caussam nominis inde tuli.

Penè puer vario juvenes certamine vici,
In quibus Ilioneus, Deïphobusque fuit.

340

350

360

Neve putes, non me, nisi cominus, esse timendum:
Figitur in jusso nostra sagitta loco.

Num potes hæc illi primæ dare facta juventæ ?
Instruere Atriden num potes arte meâ?

Omnia si dederis; numquid dabis Hectora fratrem ?
Unus is innumeri militis instar habet.

Quid valeam, nescis: et te mea robora fallunt.
Ignoras, cui sis nupta futura viro.
Aut igitur nullo belli repetêre tumultu :

Aut cedent Marti Dorica castra meo.
Nec tamen indigner pro tantâ sumere ferrum
Conjuge: certamen præmia magna movent.
Tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
Nomen ab æternâ posteritate feres.

370

Spe modò non timidâ, Dîs hinc egressa secundis, Exige cum plenâ munera pacta fide.

EPISTOLA XVII.

HELENA PARIDI.

NUNC oculos tua cùm violârit epistola nostros;
Non rescribendi gloria visa levis.
Ausus es, hospitii temeratis, advena, sacris,
Legitimam nuptæ sollicitare fidem ?
Scilicet idcirco ventosa per æquora vectum
Excepit portu Tænaris ora suo?
Nec tibi, diversâ quamvis è gente venires,
Oppositas habuit regia nostra fores;
Esset ut officii merces injuria tanti?

Qui sic intrabas, hospes, an hostis, eras?
Nec dubito, quin hæc, cùm sit tam justa, vocetur
Rustica, judicio, nostra querela, tuo.

Rustica sim sanè; dum non oblita pudoris:
Dumque tenor vitæ sit sine labe meæ.

Si non est ficto vultus mihi tristis in ore;
Nec sedeo duris torva superciliis;

10

Fama tamen clara est: et adhuc sine crimine vixi:
Et laudem de me nullus adulter habet.

Quò magis admiror, quæ sit fiducia cœpto;
Spemque tori dederit quæ tibi caussa mei.

on

[ocr errors]

An, quia vim nobis Neptunius attulit heros :
Rapta semel, videor bis quoque digna rapi?
Crimen erat nostrum, si delenita fuissem.

Cùm sim rapta, meum quid, nisi nolle, fuit?
Non tamen è facto fructum tulit ille petitum :
Excepto, redii passa, timore, nihil.

Oscula luctanti tantummodo pauca protervus
Abstulit: ulterius nil habet ille mei.

30

Quæ tua nequitia est, non his contenta fuisset.
Di melius: similis non fuit ille tui.
Reddidit intactam; minuitque modestia crimen :
Et juvenem facti pœnituisse patet.
Thesea poenituit, Paris ut succederet illi;
Ne quando nomen non sit in ore meum?
Nec tamen irascor: (quis enim irascatur amanti ?)
Si modò, quem præfers, non simulatur amor.
Hoc quoque enim dubito. Non quò fiducia desit,
Aut mea sit facies non bene nota mihi:
Sed quia credulitas damno solet esse puellis ;
Verbaque dicuntur vestra carere fide.
At peccant aliæ; matronaque rara pudica est.
Quid prohibet raris nomen inesse meum?
Nam mea quòd visa est tibi mater idonea; cujus
Exemplo flecti me quoque posse putes:
Matris in admisso, falsâ sub imagine lusæ,
Error inest plumâ tectus adulter erat.
Nil ego, si peccem, possim nescisse, nec ullus
Error, qui facti crimen obumbret, erit.
Illa bene erravit, vitiumque auctore redemit.
Felix in culpâ quo Jove dicar ego?

Quòd genus et proavos, et regia nomina jactas:
Clara satis domus hæc nobilitate suâ est.
Jupiter ut soceri proavus taceatur, et omne
Tantalidæ Pelopis Tyndareïque decus;
Dat mihi Leda Jovem, cycno decepta, parentem ;
Quæ falsam gremio credula fovit avem.
I nunc, et Phrygiæ latè primordia gentis,
Cumque suo Priamum Laomedonte refer.

.40

50

Quos ego suspicio: sed, qui tibi gloria magna est
Quintus, is à nostro nomine primus erit.
Sceptra tuæ quamvis rear esse potentia Troja,
Non tamen hæc illis esse minora puto.
Si jam divitiis locus hic numeroque virorum
Vincitur: at certè barbara terra tua est.
Munera tanta quidem promittit epistola dives,
Ut possint ipsas illa movere Deas.
Sed si jam fines vellem transire pudoris;
Tu melior culpæ caussa futurus eras.
Aut ego perpetuò famam sine labe tenebo;
Aut ego te potiùs, quàm tua dona, sequar.
Utque ea non sperno; sic acceptissima semper
Munera sunt, auctor quæ pretiosa facit.

60

70

Plus multò est, quòd amas; quòd sum tibi caussa laboris ;

Quod per tam longas spes tua venit aquas.

Illa quoque, adposità quæ nunc facis, improbe, mensâ,

(Quamvis experiar dissimulare) noto.

Cùm modò me spectas oculis, lascive, protervis ;

Quos vix instantes lumina nostra ferunt:
Et modò suspiras: modò pocula proxima nobis
Sumis; quâque bibi, tu quoque parte bibis.
Ah quoties digitis, quoties ego tecta notavi
Signa supercilio penè loquente dari!
Et sæpe extimui, ne vir meus illa videret :
Non satis occultis erubuique notis.

Sæpe vel exiguo, vel nullo murmure, dixi,
Nil pudet hunc. Nec vox hæc mea falsa fuit.
Orbe quoque in mensæ legi sub nomine nostro,
Quod deducta mero litera fecit, Aмo.

80

Credere me tamen hoc oculo renuente negavi.
Hei mihi! jam didici, sic quoque posse loqui. 90
His ego blanditiis, si peccatura fuissem,

Flecterer: his poterant pectora nostra capi. Est quoque (confiteor) facies tibi rara: potestque Velle sub amplexus ire puella tuos.

Altera vel potiùs felix sine crimine fiat,

Quàm cadat externo noster amore pudor.
Disce meo exemplo, formosis posse carere.
Est virtus placitis abstinuisse bonis.
Quàm multos credas juvenes optare, quod optas,
Qui sapiant? oculos an Paris unus habes?
Non tu plus cernis: sed plus temerarius audes.
Nec tibi plus cordis, sed magis oris, inest.
Tunc ego te vellem celeri venisse carinâ,
Cùm mea virginitas mille petita procis.
Si te vidissem, primus de mille fuisses.
Judicio veniam vir dabit ipse meo.
Ad possessa venis præceptaque gaudia serus.
Spes tua lenta fuit: quod petis, alter habet.
Ut tamen optarem fieri tibi Troïa conjux,

Invitam sic me nec Menelaus habet.
Desine molle, precor, verbis convellere pectus :'
Neve mihi, quam te dicis amare, noce.
Sed sine, quam tribuit sortem Fortuna, tueri :
Nec spolium nostri turpe pudoris habe.
At Venus hoc pacta est: et in altæ vallibus Idæ
Tres tibi se nudas exhibuere Deæ :

Unaque cùm regnum, belli daret altera laudem;
Tyndaridos conjux, tertia dixit, eris.

Credere vix equidem cœlestia corpora possum
Arbitrio formam supposuisse tuo.

Utque sit hoc verum; certè pars altera ficta est,
Judicii pretium quâ data dicor ego.

100

110

120

Non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
Maxima, teste Deâ, dona fuisse putem.
Contenta est oculis hominum mea forma probari;
Laudatrix Venus est invidiosa mihi.

Sed nihil infirmo: faveo quoque laudibus istis :
Nam mea vox quare, quod cupit, esse neget?
Nec tu succense, nimiùm mihi creditus ægré.
Tarda solet magnis rebus inesse fides.
Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas :
Proxima, me visam præmia summa tibi :

130

« AnteriorContinua »