Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Si tu venisses pariter certamen in illud;
In dubium Veneris palma futura fuit.
Magna quidem de te rumor præconia fecit,
Nullaque de facie nescia terra tuâ est,
Nec tibi par usquam Phrygiâ, nec Solis ab ortu
Inter formosas altera nomen habet.

Credis et hoc nobis? minor est tua gloria vero:
Famaque de formâ penè maligna tua est.
Plus hic invenio, quàm quod promiserit illa:
Et tua materiâ gloria victa suâ est.
Ergo arsit meritò, qui noverat omnia, Theseus:
Et visa es tanto digna rapina viro:

More tuæ gentis nitidâ dum nuda palæstrâ
Ludis; et es nudis femina mixta viris.

140

150

Quòd rapuit, laudo: miror, quòd reddidit umquam.
Tam bona constanter præda tenenda fuit.
Antè recessisset caput hoc cervice cruentâ,
Quàm tu de thalamis abstraherere meis.
Tene manus umquam nostræ dimittere vellent?
Tene meo paterer vivus abire sinu?

Si reddenda fores, aliquid tamen antè tulissem:
Nec Venus ex toto nostra fuisset iners.
Vel mihi virginitas esset libata; vel illud,
Quod poterat salvâ virginitate rapi.

Da modò te; quæ sit Paridi constantia, nosces.
Flamma rogi flammas finiet una meas.

Præposui regnis ego te; quæ maxima quondam
Pollicita est nobis nupta sororque Jovis.
Dumque tuo possem circumdare brachia collo,
Contemta est virtus, Pallade dante, mihi.
Nee piget; aut umquam stultè legisse videbor:
Permanet in voto mens mea firma suo.
Spem modò ne nostram fieri patiare caducam,
Te precor, ô tanto digna labore peti.
Non ego conjugium generosa degener opto:
Nec mea (crede mihi) turpiter uxor eris,
Pliada, si quæras, in nostrâ gente, Jovemque
Invenies: medios ut taceamus avos.

160

170

Sceptra parens Asiæ, quâ nulla beatior ora,
Finibus immensis vix obeunda tenet.
Innumeras urbes, atque aurea tecta videbis :
Quæque suos dicas templa decere Deos.
Ilion adspicies, firmataque turribus altis
Monia, Phœbeæ structa canore lyræ.
Quid tibi de turbâ narrem numeroque virorum?
Vix populum tellus sustinet illa suum.
Occurrent denso tibi Troades agmine matres:
Nec capient Phrygias atria nostra nurus.
O quoties dices, Quàm pauper Achaïa nostra est!
Una domus quasvis urbis habebit opes.

Nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram.
In quâ tu nata es, terra beata mihi est.
Parca sed est Sparte: tu cultu divite digna es.
Ad talem formam non facit iste locus.
Hanc faciem largis sine fine paratibus uti,
Deliciisque decet luxuriare novis.

180

190

Cùm videas cultum nostrâ de gente virorum;
Qualem Dardanidas credis habere nurus?
Da modò te facilem: nec dedignare maritum,
Rure Therapnæo nata puella, Phrygem.
Phryx erat, et nostro genitus de sanguine, qui nunc
Cum Dis potandas nectare miscet aquas.

Phryx erat Auroræ conjux: tamen abstulit illum
Extremum noctis quæ Dea finit iter.

200

Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum
Gaudet in Idæis concubuisse jugis.

Nec, puto, collatis formâ Menelaus et annis,
Judice te, nobis anteferendus erit.

Non dabimus certè socerum tibi, clara fugantem
Lumina; qui trepidos à dape vertat equos.
Nec pater est Priamo soceri de cæde cruentus;
Et qui Myrtoas crimine signet aquas.

Nec proavo Stygiâ nostro captantur in undâ

Poma, nec in mediis quæritur humor aquis. 210 Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis?

Cogitur huic domui Jupiter esse socer.

Heu facinus! totis indignus noctibus ille
Te tenet; amplexu perfruiturque tuo.

At mihi conspiceris positâ vix denique mensâ: Multaque, quæ lædant, hoc quoque tempus habet. Hostibus eveniant convivia talia nostris,

Experior posito qualia sæpe mero.

Pœnitet hospitii, cùm, me spectante, lacertos
Imposuit collo rusticus iste tuo.

220

Rumpor, et invideo (quid enim tamen omnia narrem?)
Membra superjectâ cùm tua veste fovet.
Oscula cùm verò coràm non dura daretis;
Ante oculos posui pocula sumta meos.
Lumina demitto, cùm te tenet artiùs ille:
Crescit et invito lentus in ore cibus.
Sæpe dedi gemitus: et te, lasciva, notavi
In gemitu risum non tenuisse meo.
Sæpe mero volui flammam compescere: at illa
Crevit; et ebrietas ignis in igne fuit.
Multaque ne videam, versâ cervice recumbo,
Sed revocas oculos protinus ipsa meos.
Quid faciam dubito. Dolor est meus illa videre.
Sed dolor à facie major abesse tuâ.

Quâ licet et possum, luctor celare furorem:
Sed tamen adparet dissimulatus amor.

230

Nec tibi verba damus: sentis mea vulnera, sentis.
Atque utinam soli sint ea nota tibi!

Ah quoties, lacrimis venientibus, ora reflexi,
Ne caussam fletûs quæreret ille mei!
Ah quoties juvenum narravi potus amores,
Ad vultus referens singula verba tuos!
Indiciumque mei ficto sub nomine feci.
Ille ego, si nescis, verus amator eram.
Quin etiam, ut possem verbis petulantiùs uti,
Non semel ebrietas est simulata mihi.
Prodita sunt (memini) tunicâ tua pectora laxâ,
Atque oculis aditum nuda dedêre meis;
Pectora vel puris nivibus, vel lacte, tuamque
Complexo matrem candidiora Jove.

[blocks in formation]

240

250

Dum stupeo visis, (nam pocula fortè tenebam)
Tortilis è digitis excidit ansa meis.
Oscula si natæ dederas; ego protinus illa
Hermiones tenero lætus ab ore tuli.
Et modò cantabam veteres resupinus amores:
Et modò per nutum signa tegenda dabam.
Et comitum primas, Clymenen Æthramque, tuarum
Ausus sum blandis nuper adire sonis.

Quæ mihi non aliud, quàm formidare, locutæ,
Orantis medias deseruere preces.

Di facerent, magni pretium certaminis esses;
Teque suo victor posset habere toro.

Ut tulit Hippomenes Schoeneïda, præmia cursûs,
Venit ut in Phrygios Hippo.amia sinus;
Ut ferus Alcides Acheloïa cornua fregit,
Dum petit amplexus, Deïanira, tuos;
Nostra per has leges audacia fortior îsset:
Teque mei scires esse laboris opus.
Nunc mihi nil superest, nisi te, formosa, precari;
Amplectique tuos, si patiare, pedes.

O decus, ô præsens geminorum gloria fratrum;
O Jove digna viro, ni Jove nata fores!
Aut ego Sigeos repetam te conjuge portus:
Aut ego Tænariâ contegar exsul humo.
Non mea sunt summâ leviter destricta sagittâ
Pectora: descendit vulnus ad ossa meum.
Hoc mihi, (nam repeto) fore ut à cœleste sagittà
Figar, erat verax vaticinata soror.

Parce datum fatis, Helene, contemnere amorem:
Sic habeas faciles in tua vota Deos.

260

270

280

Multa quidem subeunt: sed coràm ut plura loquamur,
Excipe me lecto, nocte silente, tuo.

An pudet, et metuis Venerem temerare maritam,
Castaque legitimi fallere jura tori?

Ah nimiùm simplex, Helene, ne rustica dicam,
Hanc faciem culpâ posse carere putas!

Aut faciem mutes, aut sis non dura, necesse est.
Lis est cum formâ magna pudicitiæ.

Jupiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis.
Hæc tibi nempe patrem furta dedêre Jovem. 290
Vix fieri, si sunt vires in semine avorum,

Et Jovis et Ledæ filia, casta potes.

Casta tamen tum sis, cùm te mea Troja tenebit:
Et tua sim, quæso, crimina solus ego.
Nunc ea peccemus, quæ corrigat hora jugalis:
Si modò promisit non mihi vana Venus.
Sed tibi et hoc suadet rebus, non voce, maritus:
Neve sui furtis hospitis obstet, abest.
Non habuit tempus, quo Cressia regna videret,
Aptius. O mirâ calliditate virum!
Ivit, et, Idæi, mando tibi, dixit iturus,
Curam pro nobis hospitis, uxor, agas.
Negligis absentis (testor) mandata mariti:
Čura tibi non est hospitis ulla tui.

Hunccine tu speres hominem sine pectore dotes
Posse satis formæ, Tyndari, nôsse tuæ ?
Falleris: ignorat. Nec, si bona summa putaret
Quæ tenet, externo crederet illa viro.

Ut te nec mea vox, nec te meus incitet ardor;
Cogimur ipsius commoditate frui.

Aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,
Si tam securum tempus abibit iners.
Penè suis ad te manibus deducit amantem.
Utere non vafri simplicitate viri.

Sola jaces viduo tam longâ nocte cubili;
In viduo jaceo solus et ipse toro.

Te mihi, meque tibi communia gaudia jungant.
Candidior medio nox erit illa die.

500

310

Tunc ego jurabo quævis tibi numina; meque
Adstringam verbis in sacra jura tuis.
Tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,
Efficiam præsens, ut mea regna petas.
Si pudet, et metuis, ne me videare secuta;
Ipse reus sine te criminis hujus agar.
Nam sequar Ægidæ factum, fratrumque tuorum.
Exemplo tangi non propiore potes.

320

« AnteriorContinua »