Imatges de pàgina
PDF

IJt n , auit; cum voce abiit. Ego frigida surgo: N v gravidæ lacrimas continuere genæ. 1bimus, ó Nymphe, monstrataque saxa petemus. Sit procul insano victus amore timor. Quidquid erit, melius quàm.nunc erit. Aura, subito: Hæc mea non magnum corpora pondus habent. Tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti : Ne sim Leucadiæ mortua crimen aquæ. 18O Inde chelym Phoebo, communia munera, ponam : Et sub eâ versus umus et alter erunt: Grata lyram posui tibi, Phoebe, poëtria Sappho: Convenit illa mihi, convenit illa tibi. Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras, Cùm profugum possis ipse referre pedem? Tu mihi Leucadiâ potes esse salubrior undâ: Et formâ et meritis tu mihi Phoebus eris. • Am potes, 6 scopulis, undàque ferocior illâ, Si moriar, titulum mortis habere meæ? 19O At quantò melius jungi mea pectora tecum, . Quàm poterant saxis præcipitanda dari! Hæc sunt illa, Phaon, quæ tu laudare solebas; Visaque sunt toties ingeniosa tibi. Nunc vellem facunda forent. Dolor artibus obstat; Ingeniumque meis substitit omne malis. Non mihi respondent veteres in carmina vires. Plectra dolore tacent: muta dolore lyra est. Lesbides æquoreae, nupturaque, muptaque proles; Lesbides, Æoliâ nomima dicta lyrâ; 2 Lesbides, infamem quæ me fecistis amatæ ; IDesinite ad citharas turba venire meas. Abstulit omne Phaom, quod vobis antè placebat. (Me miseram! dixi quàm modò penè, meus!) Efficite ut redeat: vates quoque vestra redibit. Ingenio vires ille dat, ille rapit. Ecquid ago precibus? pectusme agreste movetur? An riget? et Zephyri verba caduca ferunt? Qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent. Hoc te, si saperes, lente, decebat opus. 210

Sive redis, puppique tuæ votiva parantur
Munera; quid laceras pectora nostra morâ?
Solve ratem. Venus, orta mari, mare præstat amanti.
Aura dabit cursum. Tu modò solve ratem.
Ipse gubernabit residens im puppe Cupido:
Ipse dabit tenerâ vela, legetque, manu.
Sive juvat longè fugisse Pelasgida Sappho;
(Non tamen invenies, cur ego digna fugâ.)
Hoc saltem miseræ crudelis epistola dicat:
Ut mihi Leucadiæ fata petantur aquæ. 22O

EPISTOLA XVI.
pARis HELENAE.

HANc tibi Priamiides mitto, Ledæa, salutem;
Quæ tribui solâ te mihi dante potest.
Eloquar? an flammæ non est opus indice notæ;
Et plùs, quàm vellem, jam meus exstat amor?
Ille quidem malim lateat; dum tempora dentur
Lætitiæ mixtos mom habitura metus.
Sed malè dissimulo. Quis enim celaverit ignem,
Lumine qui semper proditur ipse suo?
Si tamen exspectas, vocem quoque rebus ut addam;
Uror. Habes animi nuntia verba mei.
Parce, precor, fasso: nec vultu cetera duro 1o
Perlege, sed formæ conveniente tuæ.
Jamdudum gratum est, quòd epistola mostra recepta
Spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
Quæ rata sint, nec te frustrâ promiserit, opto,
Hoc mihi quæ suasit, mater Amoris, iter.
Namque ego divino monitu, me nescia pecces,
Advehor: et coepto non leve numen adest.
Præmia magna quidem, sed non indebita posco:
Pollicita est thalamo te Cytherea meo. 2O
JHâc duce Sigæo dubias à litore feci
Longa Pherecleâ per freta puppe vias.

Illa dedit faciles auras, ventosque secumdos.
In mare nimirum jus habet orta mari.
Perstet: et, ut pelagi, sic pectoris adjuvet æstum :
Deferat in portus et mea vota suos.
Attulimus flammas, mom hic invemimus, illas.
Hæ mihi tam longæ caussa fuere viæ.
Nam neque tristis hiems, neque nos huc adpulit error.
Tænaris est classi terra petita meae. 3O
Nec me crede fretum merces portante carinâ
Findere. Quas habeo, Di tueantur, opes.
Nec venio Grajas, veluti spectator, ad urbes.
Oppida sunt regni divitiora mei.
Te peto; quam lecto pepigit Venus aurea nostro.
Te priùs optavi, quàm mihi nota fores.
Antè tuos animo vidi, quàm lumine, vultus :
Prima fuit vultûs nuntia fama tui.
Nec tamen est mirum, si, sicut oporteat, arcu
Missilibus telis emimus ictus, amo. 4O
Sic placuit fatis : quæ ne convellere tentes,
Accipe cum verâ dicta relata fide,
Matris adhuc utero, partu remorante, tenebar:
Jam gravidus justo pondere venter erat.
Illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
Flammiferam pleno reddere ventre facem.
Territa consurgit ; metuendaque noctis opacæ
Visa seni Priamo, vatibus ille, refert.
• Arsuram Paridis vates canit Ilion igni.
Pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei. 5O
Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
Indicium tectæ nobilitatis erant.
Est locus in mediæ memorosis vallibus Idæ
Devius, et piceis ilicibusque frequens:
Qui mec ovis placidæ, nec amantis saxa capellæ,
Nec patulo tardae carpitur ore bovis.
Hinc ego Dardaniæ muros, excelsaque tecta,
Et freta prospiciens, arbore mixus eram.
Ecqe pedum pulsu visa est mihi terra moveri: ,
era loquar, veri vix habitura fidem. .. 60

Constitit ante oculos, actus velocibus alis,
Atlantis magni Pleionesque mepos.
Pas vidisse fuit; fas sit mihi visa referre:
Inque Dei digitis aurea virga fuit.
Tresque simul Divæ, Venus, et cum Pallade Juno,
Graminibus teneros imposuere pedes.
Obstupui, gelidusque comas erexerat horror;
Cùm mihi, Pone metum, muntius ales ait.
Arbiter es formæ: certamina siste Dearum ;
Vincere quæ formâ digna sit una duas. 7O
Neve recusarem, verbis Jovis imperat: et se
Protinus æthereâ tollit in astra viâ.
Mens mea convaluit, subitóque audacia venit:
Nec timui vultu quamque notare meo.
Vincere erant omnes dignæ : judexque verebar
Non omnes caussam vincere posse suam.
Sed tamen ex illis jam tunc magis uma placebat:
Hanc esse ut scires, unde movetur amor.
Tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent
Judicium donis sollicitare meum. 80
rig: Jovis conjux, virtutem filia jactat.
pse potens dubito, fortis an, esse velim.
Dulcè Venus risit, Nec te, Pari, munera tamgant,
Utraque suspensi plena timoris, ait.
Nos dabimus quod ames: et pulchræ filia Ledæ
Ibit in amplexus, pulchrior ipsa, tuos.
Dixit: et ex æquo donis formâque probatâ,
Victorem cœlo retulit illa pedem.
Interea (credo, versis ad prospera fatis)
Regius agnoscor per rata signa puer. 9O
Læta domus nato per tempora longa recepto,
Addit et ad festos hunc quoque Trqja diem.
Utque ego te cupio, sic me cupiere puellæ.
Multarum votum sola tenere potes.
Nec tantùm regum natæ petiere ducumque:
Sed Nymphis etiam curaque amorque fui.
At mihi cumctarum subeunt fastidia, postquam
Conjugii spes est, Tyndari, facta tui.

Te vigilans oculis, animo te nocte videbam;
Lumina cùm placido victa sopore jacent. IOO
Quid facies præsens, quæ nondum visa placebas?
Ardebam, quamvis hinc procul ignis erat.
Nec potui debere mihi spem longiùs istam,
Cæruleâ peterem quin mea vota viâ.
Troia cæduntur Phrygiâ pineta securi, *
Quaeque erat æquoreis utilis arbor aquis : '
Ardua proceris spoliantur Gargara silvis:
Innumerasque mihi longa dat Ida trabes.
Fundatura citas flectumtur robora naves:
Texitur et costis panda carina suis. 11O
Addimus antemnas, et vela sequentia malos:
Accipit et pictos puppis adunca Deos.
Quâ tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo, '
Sponsor conjugii stat Dea picta sui. -
Imposita est factæ postquam manus ultima classi;
• Protinus Ægæis ire jubebar aquis.
IEt pater et gemetrix inhibent mea vota rogando,
Propositumque piâ voce morantur iter.
Et soror effusis, ut erat, Cassandra capillis,
Cùm vellent nostræ jam dare vela rates; 12O
Quò ruis? exclamat; referes incendia tecum :
Quanta per has, nescis, flamma petatur aquas.
Vera fuit vates, dictos invenimus ignes:
Et ferus in molli pectore flagrat amor.
Portubus egredior; ventisque ferentibus usus
Adplicor in terras, OEbali Nympha, tuas.
Excipit hospitio vir me tuus. Hoe quoque factum
Non sine consilio numinibusque Deùm.
Ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone totâ
Ostendi dignum, conspicuumque fuit. 130
Sed mihi laudatam cupienti cernere formam,
Lumina, nil aliud, quo caperentur, erat.
Ut vidi, obstupui; praecordiaque intima sensi
Attonitus curis intumuisse novis.
His similes vultus, quantum reminiscor, habebat,
Venit in arbitrium cùm Cytherea meum.

« AnteriorContinua »